OKLEVÉLTÁR
A
„JÁSZ-KÚNOK TÖRTÉNETE“
III-ik KÖTETÉHEZ.
1300–1542.

1.

1301. Oktob. 17-ről. VIII. Bonifácz pápa Miklóshoz ostiai püspök és sz. szék követéhez meghagyást intéz a végett, hogy a kalocsai érseket, mivel ez a cseh király fiát magyar királynak megkoronázta, a pápa előtt néhány hónap alatti megjelenésre idézze meg.

Bonifacius Episcopus etc. Venerabili fratri Nicolao Ostiensi et Velletrensi Episcopo, apostolice sedis legato salutem etc. Romanus Pontifex super reges et regna constitutus a Deo in ecclesia militanti gerarcha summus existit et super omnes mortales optinens principatum, sedensque in solio iudicii, cum tranquillitate iudicat et suo intuitu dissipat omne malum. Proinde sancte memorie nostri romani Pontifices, etsi eos diversorum Regum et Regnorum cura sollicitaverit officii pastoralis, specialiter tamen sua studia converterunt, ut Regnum Ungarie, quod ad apostolicam sedem peculiarius pertinet, preservaretur a noxiis, et salubria susciperet incrementa, et maxime contra Cumanorum, Tartarorum et paganorum ac Scismaticorum hostiles incursus, quibus extitit hactenus plurimum impugnatum, et ex quibus ad magnum exterminium et diminutionem habitatorum fidelium est deductum. Nos quidem predecessorum ipsorum vestigia imitari volentes, intellecto nuper statu miserabili dicti Regni, quod prohdolor in spiritualibus et temporabilus multipliciter est collapsum, et in quo undique bella fremunt, ecclesiarum Prelatis et personis ecclesiasticis, nec non Baronibus et Nobilibus ac popularibus dissidentibus in eodem, de tua circumspectione confisi, te ad regnum ipsum cum plune legationis officio duximus destinandum etc. Datum Laterani XVI. kal. Novembris Anno septimo.

Theiner Monum. I. 388–9. l.

2.

1306. Febr. 2-ről. A nagyváradi káptalan előtt Szeri László és több Bór nemzetségbeliek, a Kopoz nádornak, s a hozzátartozó magyaroknak és kúnoknak okozott kártételek kielégitésére Elleus-monostora birtokukat zálogul lekötik.

460Nos Capitulum ecclesie Waradiensis damus pro memoria, quod Ladizlao filio ysep et Stephano filio Alexandri de Zer de genere Bor pro se, et pro posa et Marco fratribus eorundem ab una parte et Magistro Zudus castellano de Adrian, magistro Paulo fratre Bud castellano de Solumkeu ac Egidio filio philpe servientibus Kopoz palatini Judicis Cumanorum et Comitis Zatmariensis pro eodem domino suo ab altera coram nobis personaliter constitutis, dictum extitit per eosdem, quod guerra, rancor et discordia, que per ipsum Ladislaum et fratres suos predictos eidem Kopoz palatino in destruccionibus possessionum, combuscionibus villarum, confraccione seu violacione ecclesiarum, occisionibus hominum, spoliacionibus in via tam Hungarys, quam Cumanis, ad ipsum Kopoz Palatinum pertinentibus fieri contigisset, in hys omnibus per arbitrium Laurency woyvode, Comitis Gregorii de Babuna, magistri vgryni filii Menhardy, magistri Alberti filii Zalauch comitis Gregori fily Rorandi, comiti Stephani de Tycia et aliorum proborum virorum taliter concordassent, ut propter bonum pacis unionem, quanquam multo maiora pro suis illicitis factis facere debuissent, tamen ducentas marcas coram nobis partim in denaris, partim in estimacione condigna eidem Kopoz palatino in terminis infrascriptis solvere se spontanea obligarunt voluntate, ita videlicet, quod in octavis pentecostes nunc venturis solvent quinquaginta marcas a dato presencium. Item in octavis Epyphanie domini post hoc proxime solvent iterum quinquaginta marcas. Item post ipsas octavas proxime in octavis Sancti Jacobi apostoli solvent quinquaginta marcas. Item post ipsas soluciones proxime in octavis Pentecostes solvent iterum quinquaginta marcas, penam dupli incursuri in omni solutione premissa si obmiserint in solvendo; propter ipsas tamen supradictas ducentas marcas quandam possessionem ipsorum Elleusmonustura vocatam, sitam iuxta fluvium Tycie, pignori eidem Kopoz palatino obligarunt cum utilitatibus eiusdem et pertinencys ad eandem. Datum in festo purificationis virginis gloriose anno domini M° CCC° sexto.

Kivülről: Contra Kopoz palatinum pro Ladislao filio Isep et Stephano filio Alexandri super solvendis ducentis marcis ad octavas Pentecostes et ad octavas Epyphanie et ad octavas sancti Jacobi et ad octavas Pentecostes.

Hártyán, zárlatán monorú pecsét nyomai. Eredetije gróf Festetics család levéltárában Miscellanea N° 20. – Megjelent Anjou kori Okt. I. 107.–8. l.

4613.

1311. Nov. 8. Waachon. I. Károly Dousa mesternek érdemeiért kihalás folytán Fegyvernek, Suma és Zuza nevü földeket Hegyes egyház közelében odaadományozza.

Nos Karolus dei gratia Rex Hungarie memorie comendantes significamus tenore presencium, quibus expedit universis. Quod nos propter fidelitates et servicia meritoria magistri Dousa, que nobis exhibuit et impendit, quasdam terras hominum sine herede decedencium, Fegwernek, Suma et Zuza vocatas, ad nostram collationem pertinentes, prope Ecclesiam Hegyes existentes, dedimus, donavimus et contulimus eidem magistro Dousa et per eum suis heredibus et heredum suorum successoribus perpetuo possidendas et habendas. Et quam primum presentes nobis fuerint reportate, nostras litteras privilegiales eidem faciemus emanari. Datum prope Waach in octavis omnium sanctorum. Anno domini millesimo, trecentesimo undecimo.

Ez oklevelet I. Károly 1323-ban néhai Dausa nádor fiának Jakabnak kértére ennek, valamint tesvérei Pál és Dausa részére kiváltságlevél alakjában uj adományal megujitva kettős pecsétje alatt kiadta.

Budai kam. levéltár Neo. Reg. Act. Fasc. 1505. N° 19. sz. alatt ép hártyán irt 1323. évi eredetiről kék sárga selyem sinóron függő ép pecséttel.

4.

1319. Julius 27-ről. I. Károly Tamás mesternek a Farkas fiának Kassánál és Visegrádnál, főleg Beatrixel való házassága ügyében tett hü szolgálataiért mag nélkül elhalt pilini Péter javait adományozza.

Karolus – Quod M. Thomas filius Farkasii, C. Orodiensis, Barsien. Sirmien et Judex Cumanorum, nec non Castellanus de Hoznus et de Solum dilectus noster et fidelis etc.

Datum per manus discreti viri M. Joannis praepositi Ecclesiae Alben – – – Anno Domini MCCCXIX. sexto kal Augusti regni autem nostri anno similiter XIX.

Fejér Cod. VIII. 2, 202–3. l.

4625.

1320. April 5-ről. Baksai Benedek és testvére baranyamegyei Phylip nevü földjüket a pécsi káptalan előtt Kurgona nevü kúnnak tizi márkáért örökáron eladja.

Nos Capitulum Quinqueeclesiense memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presencium universis, quod Benedictus filius Arnoldi de Baxa pro se et pro Paulo filio Arnoldi fratris sui, coram nobis personaliter constitutus est confessus, quandam terram suam Phylip vocatam in comitatu de Barana existentem que quondam terra Benedicti hominis sine herede decedentis, et ex serenissimi domini Ladyzlai felicis recordacionis Regni Hungariae Regis illustris collacione et donatione predicto Arnoldo patri suo mediantibus suis privilegialibus litteris facta, nec non pro jure Dotis et rerum parafernalium sororis dicti Arnoldi patris sui consortis Benedicti superius nominati, per predictum Arnoldum patrem suum et postmodum per ipsum obtenta et possessa fuisse dicebatur, cum omnibus suis utilitatibus et pertinencys se vendidisse Kurgona cumano personaliter astanti pro decem marcis habitis plene et receptis ab eodem sicut dixit, sibi et eius heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam pariter et habendam. Datum sabbato proximo ante Octavas Resurreccionis domini. Anno eiusdem M° CCC° vicesimo.

Gróf Zichy Oklevéltár I. 180. l.

6.

1322. Jul. 20-ról. Baliar és Thescench kúnok utódai Szabolcs vármegyei Ajak, Tass és Patroha nevü birtokaikat az esztergomi káptalan előtt Magyar Pálnak hatvan márkáért örök áron eladják.

A       B       C

Capitulum ecelesie Strigoniensis. Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod Jacobus, Johannes et Bese filii Petri Comani filii Baliar, et Biter filius Teschench ad nostram accedentes presenciam coram nobis sunt confessi oraculo vive vocis. Quod quasdam possessiones eorum Ayac, Thos, Patroh vocatas in Comitatu Schaboch existentes a dominis Bela et Stephano quondam inclitis Regibus 463Hungariae ....... Teschench et Baliar donatas, cum omnibus utilitatibus et pertinencys earundem nichil iuris Sibi de eisdem reservando vendidissent et vendiderunt coram nobis magistro Paulo Maghar dicto castellano de Ghimus personaliter coram nobis constituto sibi et suis haeredibus heredumque suorum successoribus pro sexaginta marcis plene receptis perpetuo possidendas, tenendas et habendas. Litteras eciam privilegiales predictorum Regum super dictis possessionibus habitas rediderunt cassas et inanes. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem ad instanciam eorundem presentes litteras nostro Sigillo communitas duximus concedendas, presentibus discretis viris Jacobo cantore, Re(gina)ldo custode, Joanne archidiacono de Bors, Salomone archidiacano de Hunth, Michaele archidiacono de Kamarom et alys fratribus nostris in Christo karissima in ecclesia beati Adalberti iugiter deo famulantibus. Datum tercio nonas July. Anno domini M° trecentesimo vigesimo secundo.

Grófy Zichy oklevéltár I. 214–5. l. E munka II. kötete 310. lapjához.

7.

1323. Mart. 8-ról. 1. Károly több névszerint megnevezett jászokat Keverge fiai hatósága alól kivévén, a király zászlója alatt katonáskodó jászok sorába áthelyez, s megengedi nékik, hogy kapitányaikat szabadon választhassák.

Carolus Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, Princeps Sallernitanus et honoris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in omnium Salvatore. Solet Excellentia regia subditorum honera sublevare; ut ex hoc si (igy) animus famulantium augeatur. Proinde ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod accedentes ad nostram presenciam Larzan filius Zokan, Iwachan filius Furduh, Jacobus filius Keskene, Chareth filius Ambultan, Demetrius filius Gubul, Stephanus filius Beegzan, Poulus filius Mokzun, Andreas filius Chakan, Zakaran et Georgius filius eiusdem, Demetrius filius Keyan, Stephanus filius Kurman, Hurz, Arpan, Andreas filius Zuagan, Zaduk filius Kalhen, Georgius filius Magar, et Petrus filius Chamaz Jazones fideles nostri, suo et fratrum, cognatorum, proximorum et seciorum suorum nomine de generatione ipsorum humiliter nobis petentes cum instancia supplicarunt, ut ipsos eximendo a potestate, Dominio et Jurisdictione filiorum Keverge et aliorum quorumlibet, in statum et cetum Jazonum, specialiter regis Maiestati exercituare 464debencium transferre de benignitate regia dignaremur. Nos siquidem, qui ex debito suscepti regiminis iustas fidelium nostrorum preces audire et exaudire tenemur, auditis peticionibus eorundem Jazonum, revocatisque in memoriam fidelium servitiorum ipsorum meritis, que iidem Jazones et tota generatio eorum in diversis expedicionibus nostris, locis et temporibus admodum oportunis, cum morte quam plurimorum fratrum et proximorum suorum et effusione sangvinum eorum, sumpme fidelitatis affectu exhibuerunt et effusione sangvinum eorum, sumpme fidelitatis, affectu exhibuerunt et eciam impenderunt, volentes eorundem servitiis meritoriis regie gracie occurrere favore, – – – – prenominatos Jazones et eorundem fratres cognatos, proximos et socios nec non heredes et posteritates suas et eorum cuiuslibet universas, eximendo et retrahendo a potestate, Dominio et Jurisdictione predictorum filiorum Keverge, per quos ipsos Jazones nimium oppressos et humiliatos videbamus, in statum, numerum et Cetum Jazonum regie Maiestati specialiter exercituare debencium transferendos duximus et etiam agregandos; volentes ut iidem Jazones et tota generacio ipsorum nec non eorundem heredes ab omni potestate, dominio et iurisdictione aliorum Jazonum quorumlibet perpetuo exempti, ea semper gaudeant privilegio libertatis, qua ceteri Jazones nobis exercituare debentes gaudent perhenniter et fruuntur. Item concessimus eisdem, quod Capitaneum seu Judicem, quemcunque voluerint, regie tamen Maiestati fidelem, eligendi liberam habeant facultatem. Quem postmodum nostre Celsitudini presentabunt. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras, novi autentici et duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Ladyslai Praepositi Albensis et aule nostre Vice Cancellary dilecti et fidelis nostri Anno Domini mille° CCC° vicesimo tercio octavo Idus Marty regni autem nostri anno similiter vicesimo tertio. Venerabilibus in Cristo Patribus Dominis Bolezlao Srigoniensi et Fratre Ladyslao Colocensi Archiepiscopis. Johanne Nitriensi, Benedicto Chanadjensi, Nicolao Jauriensi, Georgio de Sancto Ireneo, Ladyslao Quinque Eccliensi, Fratre Petro Boznensi, Iwanka Waradiensi, Andrea Transilvano, Henrico Wesprimiensi, et Chanadyno Agriensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Magnificis viris Philippo Palatino Comite Scepuensi et de Wyvar, Demetrio Magistro Tavarnicorum nostrorum, Comite Bachyensi, et Trynchiniensi, Lamperto Judice Curiae Nostrae Comite Chanadyensi et Nitriensi, Thoma Voyvoda Transilvano Comite de Zonuk, Nicolao Bano totius Sclavoniae Comite Supruniensi, Paulo Bano de Machou Comite Syrimiensi de Walko et de Budrugh, Mykch Magistro Tavarnicorum Domine Regine Karissime Consortis nostre Comite de Sarus et de Zemlen, Desen Judice Curiae eusdem Regine, Blasio Magistro Agazonum nostrorum, Dyonisio Magistro Dapiferorum nostrorum, Castellano de Myhald, 465Nicolao Comite Symigiensi dilectis et fidelibus nostris et aliis quampluribus regni nostri Comitatus tenentibus et honores

Kivülről mult századbeli irással: Privilegium Caroli Primi de exemtione et retractione a potestate, domino et iurisdictione, item de electione Capitanei seu Judicis ddo. 1323 8° mart. N° 1°.

A jászkún kerületi levéltári vasládabeli hártyán irott eredetiről, melyen leszakadt függő pecsét nyomai láthatók.

Horváth P. Coment. de init. 94. l. hiányosan. Fejér Cod. VIII. 2. 472. l. Jászkún ker. ltár. 1802° évi nádori hit. másolat.

8.

1324. Sept. 11-ről. I. Károly III. Lászlónak az egri püspökség jószágai visszaadásáról 1281. évben kelt levelét átirja és megerősiti.

Carolus Dei gratia Hungariae ... rex .. Chanadinus Episcopus Agriensis ...... exhibuit nobis quoddam privilegium Domini Ladislai .... regis Hungariae .... super restitutione possesionis Scenholm buda vocatae, et quarundem aliarum possessionum Ecclesiae Agriensis Nana, Olpha, Menusithou, Poch, Keetluazteluk, Halas, Pouhomora et Nogteluk vacatarum confectum ... Nos ... restitutionem eiusdem Ladislai regis de praenotatis possessionibus Scenholmbuda, Pouhumora, Nogteluk, Nana, Olpha, Menusithou, Poch, Keetluazteluk ac Halaz et Turlaka vocatarum factam praedictae Ecclesiae Agriensi ... approbamus ... ratificamus .... Datum anno domini MCCCXXIV. tertio Idus Septembris ....

Fejér Cod. VIII. 2, 507–509 l. E munka II. köt. 310. lapjához.

9.

1324. Decz. 20-ról. I. Károly Tass, Ajak, Örpatroha, Egyházaspatroha és Doboka nevü Szabolcs vármegyei birtokokat hü szolgálatokért Magyar Pálnak adományozza.

Karolus dei gracia Rex hungarie etc. ..., accedens ad nostram presentiam magister Paulus dictus magar maior Tauarnicorum nostrorum et Castellanus de Gymus .... quasdam possessiones Thoos, Ayak, et Eurpatruh Cumanorum hominum sine herede decedencium .... et hac de causa nostre collacioni pertinentes 466in Comitatu de Zabolch existentes a nobis sibi dari stb. (ezután a nagyváradi káptalan a beigtatást és határjárást teljesitvén, erről jelentést tett) ... Datum per manus discreti viri .... Cancellary dilecti et fidelis nostri Anno domini millesimo CCCmo vicesimo quarto tredecimo Kalendas January. etc.

Gróf Zichy okmánytár I. 262–268. l. Munkám II. köt. 310. lapjához.

10.

1324. I. Károly kalocsai egyház megyei Abrami zárdának IV. Béla által kiadott s III. László által jóváhagyott alapitványi oklevelét megerősiti.

Karolus Dei gratia Hungarie etc. Rex ...... Omnibus Christi fidelibus etc. Datum per manus discreti viri Magistri Andree Lectoris Quinqueecclesiensis et aule nostre Vice Cancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCCXXIV. Venerabilibus etc. Magnificis Viris Philippo Palatino Comite Scepusiensi et de Wivár ac Judice Cumanorum nec non Byssenorum, Demetrio Magistro Tavarnicorum nostrorum etc.

Fejér Cod. VIII. 2, 509.–511. l.

11.

1325. Febr. 28-ról. Az esztergomi keresztesek konventje jelenti Károly királynak, miszerint a Csaba körül lakó jászokat a budai szigeti apáczák ellen megidézte.

Excellentissimo Domino suo Domino Karolo dei gracia illustri regi Hungarie Frater Jacobus Magister Cruciferorum domus Hospitalis Sancti Regis Stephani de Strigonio et Conventus loci ejusdem, oraciones in domino pro eodem debitas et devotas cum fideli famulatu. Noverit excellencia vestra litteras vestras nobis transmissas cum omni reverencia et honore, quibus decuit, per nos recepisse (igy) et prout in eisdem nobis dabatur firmiter in mandatis, nostrum misimus hominem scilicet Thomam Clericum et hominem pro testimonio, cum Cosma de Chuth homine vestro ad citandum Jazones contra religiosas dominas et Sanctimoniales de insula Budensi, qui denuo ad nos reversi, concorditer retulerunt, quod feria quarta proxima post Dominicam Invocavit proxime preterita, Georgium et Nicolaum 467fratrem eiusdem item Chatharch, Zudak, Byk et famulum eiusdem nomine Karachinum eidem statuerit commitendo, ac Chywach Jazones circa Chabam commorantes ad nostram citassent presenciam ad octavas medy Quadragesime contra dominas Sanctimoniales prenotatas. Datum feria quinta proxima post dominicam antedictam. Anno domini M° CC° XX° quinto.

Kivül: Excellentissimo domino suo Domino Karolo Dei gracia Illustri regi Hungarie.

Eredetije 2½ hüvelyk széles ép hártyán, melyről a pecsét hiányzik a budai kamarai ltár Acta Monial. Budens. Fasc. 33. No 15.

12.

1325. April 12. Déván. Tamás erdélyi vajda és szolnoki főispán, a fellázadt Henning szász ispánnak, ki az ellene küldött kúnok ellen vivott csatában elesett, a király által neki adományozott birtokait Henning árváinak 200 márk ezüstért örökösen átvallotta.

Nos Thomas Vajvoda Transilvanus et Comes de Zonuk presencium per tenorem significamus quibus expedit universis, quod cum universi Saxones terre Transylvane ausu temerario contra domini nostri regis provinciam hostiliter insurrexissent, et per hoc in infidelitatem incidissent, Comes Hennengus de villa Petri erecto vexillo congregata multitudine Saxonum, tamquam Primipilarius ipsorum, universos Comanos ipsius Domini nostri Regis, in in adjutorium nostri per ipsum Dominum nostrum Regem transmissos convestigasset et dimicasset cum eisdem, et Domino permittente et adjutorio Sacre Corone, iidem Comani victoriam contra ipsos Saxones obtinuissent, et predictus Comes Hennengus in eadem pugna extitisset gladio interemptus, et per hoc in infidelitatem contra Regiam Majestatem incidisset, et propter tam grandem infidelitatem suam omnes possessiones suae tam villae, quam terrae arabiles, foeneta, prata, et molendina ac domus, nec non bona mobilia et immobilia propter ejus infidelitatem ad manus regias fuissent devoluta, et idem Dominus noster Rex praedictas possessiones, villas, terras arabiles, foeneta, prata et molendina ac domos, nec non bona mobilia et immobilia nobis graciose contulisset possidendas, tenendas, habendas: tandem inspectis fidelitatibus et servitiis, nobis usquemodo impensis et impendendis in futurum, Nicolai filii Salamonis et Nicolai filii Danielis proximorum saepedicti Comitis Henningii, ac considerata inopia orphanorum eiusdem comitis 468Henningii, praedictas possessiones. villas, terras arabiles, foeneta, prata, et molendina ac domos, nec non bona mibilia et immobilia per praefatum Dominum nostrum Regem nobis perpetuo donata ac data, supradictis orphanis saepedicti Comitis Henningii, pro ducentis marcis fini argenti duximus restituendas pleno iure et tenendas, possidendas pariter et habendas, prout inantea saepefatus Comes Henningius dinoscitur easdem possedisse, omnibus proximis eiusdem Comitis Henningii, ac aliis quibuscunque de ipsis possessionibus litigare seu vendicare quoquo modo volentibus perpetuum silencium presentibus imponentes, cum iidem orphani predictas possessiones titulo emptionis pecunia a nobis redemerint, ut premisimus. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes duximus sigillo nostro communitas. Datum in Deva feria sexta proxima ante octavas resurrectionis domini anno eiusdem M. CCC. vigesimo quinto.

Ez oklevelet az erdélyi káptalan hitelesen átirta 1330-ban, I. Károly pedig megerősitette „Datum in Lipche im festo b. Martini Confessoris anno domini M° CCC° XL°“ kelt oklevelében, melynek eredetijéből lemásolva van Diplom. D. Cornides Tom. VI. p. 297. a m. n. muzeumi ktárban.

13.

Év nélkül. April 25-ről. Visegrád. Tamás erdélyi vajda Külső-Szolnok ispánjának Jánosnak a Péter fiának, vagy helyettesének Nagy Pálnak meghagyja, hogy a jászok kapitánya Sándor szolgájának Zekul Pálnak István nevü kún ellenében teljes elégtételt adjon.

Nos Thomas Wajwoda Transilvanus et Comes de Zonuk tibi magistro Johanni filio Petri Comiti nostro de Zonuk exteriori, vel Paulo magno vices eiusdem gerenti, damus firmiter in preceptis, quatenus mox receptis presentibus de rebus Pauli dicti Zekul seruientis Sandrini Capitanei Jazinorum[1] per Stephanum Comanum ablatis. quemadmodum idem Paulus ordine iuris contra eundem Stephanum Comanum in tui presentia exsequiset, ulteriori dilatione aliquali non obstante, omnimodam satisfaccionem congruam exhibeas, saluis eiusdem Stephani Comani rebus .....[2] et condignam et aliud nullatemus facere presumas, sicut nos grauiter offendere pertimesscis, Datum in Vysegrad in festo beati Marei ewangeliste.

469Eredetije az erd. muzeumban (Jos. Com. Kemény Diplomatorium Autographum Tom. I.) kiadta Fejér Cod. Dipl. VIII. 3, 170. l. Cornides másolata után.

Az Anjou kori Oktár III. köt. 203-ik lapján 1335-ik évről közlött oklevélben Sandur nevü jász fordul elő, de hogy ez a fentemlitett Sándor nevü jász kapitánynyal egy személy-e, ennek megállapitására történelmi bővebb adatunk nincsen.

14.

1328. Febr. 25-ről. Kolgana kún, rokonai beleegyezése mellett Fülöp nevü birtokát a (pécs)váradi káptalan előtt János birónak tiz márkáért eladja.

Nos Conventus Monastery Waradyensis memorie commendamus per presentes quod constitutis coram nobis personaliter, Kolgana Kumano, una cum comite Johanne filio vyd. Gregorio filio Job, comite demetrio filio Othmari et Bodor plebano fratre eiusdem demetrii Moys filio Mykus proximis et commetaneis suis ab una parte. Item comite Johanne filio Exede proximo suo ab altera, praenominatus Korgana cumanus quandam terram seu possessionem suam empticiam Philip vocatam in Comitatu de Barana existentem, cum omnibus instrumentis et racionibus evidentibus quibus mediantibus eandem terram Philip dictus Kolgana Cumanus dinoscitur possedisse, supradicto comiti Johanni filio Exede proximo suo, cum suis utilitatibus omnibus et pertinencys quibuslibet ad eandem, pro decem marcis denariorum banalium, marcam quamlibet cum sex pensis computando, integraliter receptis ab eodem, et per eum suis heredibus heredumque suorum in posterum successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam vendidit coram nobis, ex prenominatorum proximorum et vicinorum suorum permissione assensu benivolo et consensu. Datum feria sexta proxima post dominicam Invocavit. Anno domini M° CCC vicesimo octavo.

Gróf Zichy Oklevéltár I. 309.–310. l.

15.

1328. Maj. 8-ról. XXII. János pápa a magyarországi főpapokat eltiltja, hogy az ujonnan megtéritett kúnok, alachok és sclavokat egész tized zsarolásával a megtéréstől vissza ne rettentsék.

470Joannes Episcopus etc. Venerabilibus fratribus Archiepiscopis, et Episcopis nec non dilectis filiis Electis, Abbatibus, Prioribus ac aliis ecclesiarum Prelatis in regno Ungariae constitutis, salutem etc. Significavit nobis Carissimus in Christo filius noster Carolus rex Ungariae Illustris, quod vos, cum contingit aliquos ex Cumanis, Alachis et Slavis, et aliis infidelibus ad fidem catholicam divina gratia et dicti Regis inductione converti, ab huiusmodi taliter conversis et in fide catholica predicta novis, decimas integras nimis rigorose exigitis, et etiam extorquetis propter quod neophiti et conversi huiusmodi ex eo, quod solvere decimas ante conversionem eorum non consveverunt, interdum asserunt, quod ad fidem Catholicam predictam assumendam ex eo invitantur, ut dent clericis bona sua, et multi, qui ad fidem ipsam libenter converterentur, a conversione huiusmodi propterea retrahuntur. Quare dictus Rex nobis humiliter supplicavit, per nos super hoc de oportuno remedio provideri. Nos igitur nolentes, quod predicti infideles ab huiusmodi conversione ipsorum ad fidem Catholicam propterea retrahantur, universitati vestre per apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus in exigendo decimas predictas ab huiusmodi de novo conversis vos sic benigne et curialiter, quousque conversi ipsi in fide predicta perfecti, et in ea plenarie roborati fuerint, vos geratis, quod conversi ipsi se gravatos non reputent, quinimo benignius pertractari, alios infideles ad predictam fidem Catholicam assumendam inducant, et ipsi in fide predicta devotius perseverent. Datum Avinione VIII. Idus Maii Pontificatus nostri Anno Duodecimo.

Theiner Monum. I. 519.–20. l.

16.

1328. Dec. 6-ról. Demeter tárnokmester Károly király megegyezésével nejének Katalinnak Garai István mester leányának Hevseujvár megyei faluit Jobagh és Fayzadot átadja.

Universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentem paginam inspecturis. Magister Demetrius filius Comitis Alexandri de genere Aba, magister Thauarnicorum domini Regis, Comes Trinchiniensis Castellanus de Keruszeg et Judex Cumanorum de genere Olaas salutem in salutis largitore. Quoniam decora lucet mansvetudo lenitatis in matrimonio, pulcraque iusticia rutilat in legalitate, quarum profecto alterutrum sic decet esse sodales, ut viri et mulieris confederatio feliciter gubernetur, et equaliter capescere valeat spritualium antidotum 471premiorum. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod nos ex speciali gracia et consensu benivolo Serenissimi principis domini nostri Karoli, incliti Regis Hungarie tam pro fidelitatibus et fidelium serviciorum nostrorum meritis Regie maiestati impensis, quam pro annunciacione gaudy nativitatis ducis Ladislai karissimi filii eiusdem domini nostri filiale solacium desideranter expectantis sibi per nos prolata, prout in litteris privilegialibus ipsius domini nostri super ipsa annunciacione emanatis plenius continetur et lucidius explanatur, hunc regie gracie dileccionis et collacionis titulum observantes et obtinentes, maritalis provisionis animum erga nobilem dominam consortem nostram karissimam Katherinam nuncupatam, filiam magistri Stephani de Gara advertentes, quasdam possessiones nostras. unam videlicet possessionem Jobagh vocatam, per mortem Nicolai Zaz dicti, sine herede decedentis tam ex collacione et donacione eiusdem domini nostri Regis, quia collacioni sue de iure pertinebat, nobis perpetuatam, quam eciam pro Judicys, quibus idem Nicolaus dictus Zaaz super indebita occupacione possessionis nostre Patha vocate nobis hereditarie pertinentis, ac Wlneracione, interfeccione et captivacione famulorum ac Jobagionum nostrorum utriusque sexus, per eundem potentialiter factis, ordine Judiciario nobis devolutam. Preterea aliam villam seu possessionem nostram Fayzad vocatam, a Stephano Nicolao Michaele et Ladislao filiis Johannis filii Jakou, pro eisdem wlneracionibus servientium et utriusque sexus jobagionum nostrorum per ipsos et eorum complices illatis, similiter ordine Judiciario devolutam, in comitatu Heweswyvar existentes, cum ipsarum utilitatibus omnibus et pertinencys universis, spectantibus ad easdem, sub eisdem metis et terminis, quibus ab antiquo possesse extiterunt, et nobis assignate, eidem domine consorti nostre dedimus, contulimus et assignavimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas et habendas, tali moderamine mediante ex ipsius domini nostri Regis gracia donato et concesso, ut quandocunque vel cuicunque ipsa domina consors nostra predictas possessiones per nos sibi collatas et legatas Jobagh et Fayzad vocatas, dare, legare, vendere aut pignori obligare voluerit, vendendi, legandi et inpignorandi tam in vita quam in morte plenam et liberam habebit facultatem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam, ne processu temporum, collacio nostra ex gracia speciali domini nostri regis facta per quempiam possit irritari, presentes concessimus litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Wysegrad in festo beati Nicolai confessoris. Anno domini M° CCC° vicesimo octavo.

A székesfejérvári káptalannak 1329-ben kelt átiratából, hártyán, zöld veres és lila selyem zsinórról függött a már leporlott pecsét; – eredetije 472gróf Rhédey János levéltárában Kolosvárott; Nagy Imre szorgalmas történet buvárunk lemásolása s szives közlése után.

17.

1330. Jul. 7-ről Somogyi konvent I. Károlynak jelentést tesz a Baráthyak ügyében tett vizsgálatról.

....Quod ipsius domini Karuli regis homo sub testimonio dicti Conventus, talem scivisset veritatem, quod Zerye et Thomas filii Petri Barleus et Johannes fily Barleus, Jacobus filius Luce et Marcellus filius Nicolai de Barathy extitissent nobiles Jobbagiones Castri Simigiensis, demum per reges Andream, Belam et Stephanum in numerum et cetum nobilium serviencium regalium transmutati exsitissent. Cumque idem Carolus rex sumpsisset incrementum, et Castrum Simigiense fecisset debellare, Comani exercituantes dictam Ecclesiam concremassent, et premissa eorum instrumenta super libertate eorum confecta fuissent in eadem ecclesia concremata. Itaque ipse dominus Karulus rex ex tenore etcet ..... Anno domini MCCCXXX. sabbato proximo post octavas beatorum Petri et Pauli apostolorum.

Hazai Oktár, III. 328. l.

18.

1330. Aug. 9. Oct. 20. Oct. –ról. Pál országbiró Jurguche nevü kúnt, fija Leonard megöletése dijául kozári Lukácsnak Tolna megyei Hagymás nevü birtokába beigtattatja, ennek birtokában itélet által is megerősiti, s ezen birtokot Jurguche Treutul Miklós posonyi főispánnak örök joggal eladja.

.... Benedictus litteratus pro ... magistro Johanne ... coram nobis adherens pro ... exhibere assumptis instrumentis quasdam tres litteras, duas Comitis Pauli olym ... Judicis Curie Regie, unam clausam conventui Waradiensi directam, et aliam privilegialem ac tertiam eiusdem Conventus Waradiensis similiter privilegialem nobis presentatas.

In quarum prima videlicet ipsius Comitis Pauli clausa littera, in Wysegrad nono die octavarum festi beati Jacobi apostoli anno domini millesimo CCCno tricesimo confecta inter cetera habebatur, quod cum Jurguche Comanus, Lucam filium Mathei de Kozar racione interfeccionis Leonardi fily sui in presenciam ipsius comitis Pauli in causam attraxisset, et 473contra eundem Lucam, id quod ipse pretextu dicte mortis eidem Jurguche viginti quinque marcas sub obligamine in eisdem expresso solvere assumpsisset, et hoc, mediantibus vigorosis instrumentis, prout in eisdem litteris plenius continetur, contra ipsum Lucam comprobasset, tandem idem Luca pro ipsis viginti quinque marcis quandam possessionem suam Hagmas vocatam, in presencia ipsius Comitis Pauli ipsi Jurguche dare assumpsisset, ipseque Comes Paulus ipsam possessionem Hagmas ipsi Jurguche per regium et ipsius Conventus Waradiensis homines modo et ordine in eisdem litteris plenius declaratis statui commisisset.

In altera vero littera scilicet privilegiali ipsius Comitis Pauli vigesimo secundo die festi beati Michaelis Archangeli in dicto anno domini millessimo CCCno tricesimo confecta tenorem cuiusdam littere annotati Conventus Waradiensis super legitima statucione ipsius possessionis Hagmas dicto Jurguche facta, transcriptive et confirmative in se habenti inter alia adinveniebatur, quod Luca filius Mathei de Kazar ad ipsius Comitis Pauli accedendo presenciam, retulisset ministerio vive vocis eo modo, quod ipse pro debito viginti quinque marcarum, quo Jurguche Comano, racione homicidy Leonardi filii eiusdem Comani debitor extitisset, quandam possessionem suam hereditariam Hagmas vocatam, in Comitatu Tolnensi existentem, eidem Jurguche Cumano statuisset perpetuo possidendam sine preiudicio juris alieni, et ibidem in horum testimonium quasdam litteras religiosi Conventus Waradiensis in dictis litteris privilegialibus de verbo ad verbum contentas ipsi Comiti Paulo presentasset, petens ipsum Comitem Paulum humili precum cum instancia, ut ipsas litteras litteris suis inseri facere, et eundem ratione premisse solucionis et homicidy expeditum reddere dignaretur, ipseque Comse Paulus ipsas litteras de verbo ad verbum dictis litteris suis privilegialibus conscribi faciendo, easdem simul cum statucione eiusdem possessionis in eisdem expressa ratificasset et confirmasset, et dictam possessionem Hagmas ipsi Jurguche perpetuo adiudicasset et comisisset.

In tercia enim littera privilegiali scilicet ipsius Conventus Waradiensis in dicto anno domini millesimo CCCmo tricesimo mense Octobris emanata habebatur, quod constitutis personaliter coram ipso Conventu Jurguche Comano de Kozar una parte, item Comite Cosma de Tupi serviente et officiale magistri Nicolai fily Johannis Treutul dicti Comitis Posoniensis, pro eodem magistro Nicolao domino suo ab altera, idem Jurguche Comanus fuisset confessus oraculo vive vocis, quod ipse quandam possessionem suam Hagmas vocatam in Comitatu Tolnensi existentem pro morte et homicidio Leonardi fily sui de parte Comitis Luce fily Mathei de Kozar sibi devolutam, ex consensu 474et beneplacito Johannis et Petri filiorum suorum tunc coram ipso Conventu personaliter astancium supradicto magistro Nicolao Comiti Posoniensi pro triginta duabus marcis denariorum banalium receptis integraliter ab eodem sicut dixisset, vendidisset iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam in filios filiorum suorum et heredes. Mete autem eiusdem possessionis Hagmas privilegio in eodem seriatim continentur.......

Szepesi Jakab gróf ország és Lajos király minden városai birájának 1374-ben tartott törvényszéke Visegrádon 1377-ben kiadott végzéséből, melynek hártyára irt s fehér, violaszin, piros selyem sinóron függő ép pecséttel ellátott eredetije a budai kam. levéltár N. R. A. Fasc. 688. No 69, találtatik.

Anjou k. Okmtár II. 508. 512. 513. l.

19.

1332. Aug. 9. Visegrád. I. Károly király levele arról, hogy előtte Pál országbiró itélőmestere Ivanka ispánnak fija Pál mester Paraboh kún főispánnal ennek fiának Istvánnak általa véletlen történt megöletése iránt 50 márka fizetésben megegyezett.

Nos Karolus dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit universis. Quod magistro Paulo filio Comitis Ivanka de Vgal prothonatario magnifici viri Comitis Pauli Judicis Curie nostre ab una parte. et Comite Paraboh Comano parte ab altera coram nobis propriis eorum in personis constitutis propositum extitit per eosdem communiter et relatum: ut ipsi super morte Stephani filii ipsius Comitis Paraboh per ipsum magistrum Paulum, ut dicebant, casualiter perpetrata, discreti viri magistri Thatamery Albensis Ecclesie Prepositi, auleque nostre Vicecancellary, magnificorum vivorum Demetrii magistri Tavernicorum nostrorum, Thome Woyvode Transylvani, Mykch Bani totius Sclavonie, prefati Comitis Pauli Judicis Curie nostre magistri Nicolai Comitis Posoniensis, Thome filii Petri Castellani de Choukakw, et aliorum proborum virorum induccionibus intervenientibus, ut omnis rancoris. dissessionis, discordie et invidie fomes de medio ipsorum, radicibus evulsis, extirpata sopiatur et eterno pacis favore, ac sincere dileccionis ablevamine amodo in futurum, utpote pacis alumpni corda conciliantes turbata, valerent se mutua vicissitudine amplexari: taliter ad perpetue pacis unionem devenissent, et devenerunt coram nobis, quod pretactus 475Magister Paulus de Wgal pro morte dicti Stephani filii ipsius Comitis Paraboh quinquaginta marcas partim in denariis pro tempore currentibus, et partim in estimacione condigna in octavis festi Purificacionis beate Virginis nunc venturis, in presencia Capituli Budensis prelibato Comiti Paraboh solvere teneretur; idemque Comes Paraboh ipso die dicte solucionis, proximiores cognatos suos et generaciones aut propriis eorum in personis in presencia dicti Capituli statuere, aut pro eisdem cum sufficientibus procuratoriis litteris comparere teneretur, qui unacum ipsis proximis suis super initerempcione ipsius Stephani penitus et in toto ipsum magistrum Paulum semper et ubique expeditum reddere, et super ipsa expedicione litteras dicti Capituli Budensis emanari facere teneretur magistro Paulo prenotato, ut ad hoc spontanea et sua bona voluntate idem Comes Paraboh se obligavit in presencia nostre maiestatis. Nec hoc volumus silencio pertransire, ut in premissa solucione regni nostri consvetudo ab antiquo approbata, ut partes voluerunt, debet observari. Datum in Wyssegrad in vigilia beati Laurencii martyris anno domini M° CCC° XXX° secundo.

A budai káptalan 1333. évi hártyán irt hiteles átiratából, a 21-ik számnál.

20.

1332. Sept. 21-ről. Fülöpi Kolguna fülöpi részbirtokát a pécsi káptalan előtt János nevü rokonának ajándékozza.

Nos Capitulum Quinqueecclesiense, memoriae comendamus, quod Kolguna filius Boklow de Philiph, ad nostram personaliter accedens presenciam, confessus est oraculo vivae vocis, quod cum ipse senio confectus heredum solacio utriusque sexus existat omnino destitutus, matura deliberatione prehabita propter zelum fraternitatis, Joanne filio exyde fratri suo patrueli similiter personaliter astanti de eadem Philipph totalem possessionariam porcionem suam ipsum in possessione Philipph predicta contingentem, cum suis omnibus utilitatibus et pertinentiis universis, dedisset, donasset, perpetuasset, et perpetuavit coram nobis sibi et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo et irrevocabiliter possidendam et habendam, salvo tamen jure alieno. Datum in festo beati Mathey apostoli et evangelistae. Anno domini M° CCC° XXX° secondo.

Gróf Zichy Oklevéltár I. 395. l.

47621.

1333. Febr. 14-ről. A budai káptalan bizonyságlevele, hogy Pál országbirói itélőmester helyett megbizottja Demeter, Paraboh kún főispánnak, fija megölése dijjában az egyezség szerint ötven márkát több kún nemzetségi tagok jelenlétében lefizetvén, e megölés miatt minden további követelés alól mentesittetett.

A             B             C

Capitulum Ecclesie Budensis universis Christi fidelibus presentibus, pariter et futuris salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod cum secundum continenciam litterarum Serenissimi principis domini Karoli dei gracia Illustris Regis Hungarie composicionalium, seriose presentibus nostris litteris inferius insertorum, magister Paulus filius Comitis Ivanka de Vgal prothonotarius magnifici viri Comitis Pauli Judicis Curie domini Regis pro morte Stephani filii Comitis Paraboh Cumani, quinquaginta marcas partím in denariis pro tempore currentibus, et partim in estimacione condigna in octavis festi Purificationis beate Virginis coram nobis eidem Comiti Paraboh solvere, idemque Comes Paraboh ipso die solucionis proximiores cognatos suos et generaciones, aut propriis eorum in personis statuere, aut pro eisdem cum sufficientibus procuratoriis literis coram nobis comparere, et una cum ipsis proximis suis super interemptione ipsius Stephani filii sui prenotati penitus et in toto ipsum magistrum Paulum semper et ubique expeditum reddere, et super ipsa expedicione literas nostras eidem magistro Paulo emanari facere debuissent. Tandem ipsis octavis festi Purificacionis beate Virginis advenientibus, Demetrius clericus notarius et serviens ipsius magistri Pauli pro eodem domino suo cum procuratoriis dicti Comitis Pauli Judicis Curie Regie ad nostram accedens presenciam, pretactam summam pecunie quinquaginta marcarum partim in denariis, et partim in estimacione condigna memorato Comito Paraboh, una cum Kunchegh filio Wanchuk, Buzkan filio Arbuz et Tatar filio Vgudey proximioribus cognatis et generacionibus suis, personaliter astanti, in persona prefati Magistri Pauli plenarie persolvit coram nobis; sicque ipsa pecuniaria solucione facta, idem Comes Paraboh, Kunchegh filius Wanchuk, Buzkan filius Arbuz, et Tatar filius Vgudey, coram nobis propriis eorum in personis astando, pretactum magistrum Paulum de Vgal, racione dicte mortis prefati Stephani filii ipsius Comitis Paraboh confessi extiterunt expeditum reddidisse, et coram nobis reddiderunt penitus et per omnia absolutum; obligantes se coram nobis, ut si aliqui ex proximis cognatis et generacionibus ipsorum predictum magistrum 477Paulum de Vgal, temporis in curriculo quovis modo, pretextu dicte mortis ipsius Stephani impetere attemptarent, prefati Comes Paraboh, Kunchegh filius Wanchuk, Buzkan filius Arbuz, et Tatar filius Vgodey, ipsum magistrum Paulum semper et ubique expedire et liberare tenerentur propriis eorum laboribus et expensis; ad quod se iidem Comes Paraboh, Kunchegh, Buzkan et Tatar coram nobis obligarunt. Tenor autem ipsarum literarum Regalium composicionalium per ipsum Comitem Paraboh nobis exhibitarum talis est:

Nos Karolus dei gracia etc. (a 19-ik számnál.)

Nos igitur ad instantem peticionem predicti Comitis Paraboh et suorum proximorum cognatorum predictorum presentes litteras nostras privilegiales super expedicione dicte mortis prefati Stephani filii Paraboh pendentis sigilli nostri munimine eidem magistro Paulo filio Comitis Ivanka de Wgal duximus concedendas. Datum per manus discreti viri magistri Ladizlai Lectoris Ecclesie nostre. quinto die octavarum festi Purificacionis beate Virginis predictarum. Anno domini millesimo CCC° XXX° tercio. Demetrio Cantore, Jacobo Custode, Posonio, Petro quondam decano, Petro Syculo, Johanne et altero Johanne ac Jacobo magistris ceterisque Canonicis iugiter deo famulantibus, et devote.

Hártyán irt eredetiről, a hosszukás pecsét fehér és sárga selyemről függ. Körmendi ltár. Acta antiqua. Seregélyes No 99. (Alm. 3. lad. 2.)

Véghelyi Dezső szives közléséből.

22.

1337. Jan. 21-ről. Visegrádon. I. Károly Kompold Gergelynek adományozván Hevesujvár megyei Fegyvernek falut, kérésére utolagosan ezen oklevelével a Fegyvernek határán belől s régóta ehhez tartozó Apsalumylese és Peterkeylese falukbeli telkeket szinte nevezettnek adományozza.

Nos Carolus dei gracia rex Hungarie. Memorie commendantes significamus universis quibus expedit presencium per tenorem. Quod magister Gregorius filius Petri fily Kompoldi ad nostre serenitatis accendo presenciam, nobis significare curavit. quod cum nos pro thesauro et pecunia ipsius quandam possessionem Fegywernek vocatam in comitatu Hewaswywar existentem, mediantibus nostris privilegys priori et mediocri sigillis nostris consignatis, sibi cum omnibus ad eandem pertinentibus generaliter et tenore eorundem privilegiorum absque annotacione nominum terrarum et sessionum villarum explicando, 478contulissemus, nunc quia quedam sessiones villarum, scilicet Apsalumylese et Peterkeylese vocate, intra metas dicte Possessionis Fegywernek et ab antiquo ad eandem spectantes fore scivissemus, ipsam prememoratam donacionem et collacionem nostram ipsi magistro Gregorio in prenotata possessione cum omnibus ad eandem spectantibus factam innovando confirmantes nomina dictarum sessionum seu villarum presentibus nostris litteris inseri, et easdem sessiones villarum, prout eandem principalem possessionem, ad quam spectare dignoscerentur, sibi contuleramus, presentibus litteris nominatim inserendo ex regia benignitate committemus possidendas. Igitur nos iustis et modestis peticionibus ipsius magistri Gregory fily Petri fidelis nostri regio cum favore inclinati donacionem dicte possessionis Fegywernek in pretacto factam innovando confirmantes, prout prius sic et nunc cum omnibus ad eandem spectantibus, et speciailter predictarum villarum sessionibus Apsalumylese et Peterkeylese vocatis et cum omnibus earundem utilitatibus et pertinensys universis, omniumque iurium ipsarum integritatibus tam in fluvio Tycie, quam alias, si que sunt, habitis, eidem magistro Gregorio et per eum suis herendibus, heredumque suorom successoribus auctoritate presencium duximus commitendum et – – – – perhennaliter tenendas possidendas et habendas, committentes ut cum nobis presentes fuerint reportate, easdem in forma nostri privilegi redigi faciemus. Datum in Wysegrad in festo beate Agnetis virginis et martyris. Anno domini M° CCC° XXX° septimo.

Kivülről egykoru: littere super opidum Ffegwernek et predia Absolumylese et Peterkeylese.

Ép hártya hátlapján nagy pecsét nyomaival s a pecsét alatt e szavakkal: Relatio Stephani cum anulo notarii specialiter compatris (?) nostri.

Budai kam. ltár N. R. A. Fasc. 432. No 27. alatti eredetiről.

23.

1340. Máj. 6-ról. Az egri káptalan Kochola fija Péter nevü kún által Losonczy Istvánnak Tomajmonostora nevü falujában elkövetett hatalmaskodás iránt teljesitett vizsgálatról jelentést tesz.

Eccellentissimo domino suo Karulo dei gracia Illustri Regi Hungarie. Capitulum Ecclesie Agriensis oraciones in domino. Cum perpetua fidelitate litteras vestre Serenitatis recepimus reverenter in hec verba: Karolus dei gracia Rex Hungarie fidelibus 479suis Capitulo Agriensi salutem et graciam. Dicitur nobis in persona magistri Stephani fily Dyonisy de Luchunch, quod Petrus filius Kochola Comanus feria quinta nuper post festum Georgy martyris super possessionem suam Tomaymonustura vocatam potencialiter veniendo, quendam famulum suum Chydbe nuncupatum in eadem sua possessione more Jobagionem commorantem in ipsa interfecisset et multas alias iniurias et ffacta illicita ipse Petrus Comanus eidem magistro Stephano prius intulisset. Quare fidelitati vestre precipiendo mandignum, quo presente Nicolaus filius Dominici de Zalok, vel Johannes de Cheruekuz, aut Johannes filius Thome aliis absentibus homo noster ab omnibus, quibus decuerit, super premissis sciat et inquirat omnimodam veritatem. Et prout vobis veritas constiterit premissorum, nobis fideliter rescribatis. Datum in Vyssegrad feria tercia proxima post octavas beati Georgy martynis anno domini millesimo CCC° Xlmo. Nos igitur preceptis vestre Excellentie satisfacere cupientes ut tenemur, cum prefato Nicolao filio Dominici homine vestro nostrum hominem virum idoneum, videlicet dominum Petrum sacerdotem de choro nostro transmisimus ad premissa mandata vestra exequenda. Qui quidem homo noster tandem ad nos rediens, nobis retulit eo modo; quod ipse una cum dicto testimonio nostro ab omnibus nobilibus et ignobilibus ct ab aly, cuiusvis status et condcionis hominibus, specialiter a Comite Mychaele filio Partas de Ders uno ex quatuor Judicibus nobilium de Comitatu Hewes super premmissis diligenter inquirendo, talem scire potuissent veritatem. Quod prefatus Petrus filius Kachala Comanus in dicta feria quinta post ipsum festum beati Georgy martyris nunc preteritum super dicta possessione ipsius magistri Stephani Thomay monustura cum suis complicibus sua propria auctoritate potencialiter veniendo memoratum Chydbe famulum ipsius magistri Stephani in eadem possessione interfecisset, et quendam famulum suum Corduk vocatum similiter Comanum feria sexta proxima ante festum nativitatis domini similiter cum potencia captivasset et captum in suis vinculis usque festum purificacionis beate Virginis detinuisset, eo in tempore, quo dictum Chydbe interfecisset, quendam alium Jobagionem eiusdem magistri Stephani captum ad suum descensum adduxisset; qui quidem Jobagio pro termino subterfugium faciendo domum reversus fuisset et alia quoque plurime illicita ffacta et dampna irrogasset Jabagionibus magistri Stephani prenotati. Et praefatus homo noster similiter personaliter coram nobis exponendo premissa sic, sicut idem homo vester nobis consequenter affirmavit. Datum feria sexta proxima post octavas dicti festi beati Georgy martyris anno supradicto.

480Kivülről. Domino Regi pro Magistro Stephano filio Dyonisy de Luchunch contra Petrum filium Kochola Comanum super quibusdam causis intus specificatis inquisitoria. Hátlapján a zárt pecsét nyomaival.

A m. n. muzeumi levéltárban lévő eredetiről. Illésházy.

24.

1340. Jun. 8-ról. Pitőcs ispán, Duim posegai főispán albirájának és Iván ispánnak bizonyságlevele arról, hogy a Dormánnak fiai Domonkos mesterrel az István fiával való perökben a döntő válaszolást magokra vállalták.

Nos Comes pytuuch viceiudex Duimi comitis de Posega et Ivan Comes terrestris, damus pro memoria, quod feria quinta proxima ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste Anthonius filius Demetrii, qui personaliter, Demetrius frater eiusdem, pro quo Johannes filius suus pro se, et pro Demetrio patre suo ac Gregorio fratre suo, Alk filius Aladary, qui eciam personaliter, Benedictus filius Stephani pro quo Stephanus filius Dormani, Nicolaus et Stephanus filii eiusdem Dormani qui etiam personaliter comparendo terminum assumpserunt contra Magistrum Dominicum filium Stephani, pro quo Paulus filius Jacobi comparuit, debent peremptorie respondere coram nobis. Datum feria quinta proxima post festum Pentecostes anno domini M. CCC° XL.

Kivülről. Pro magistro Dominico filio Stephani filios Demetrii et filios Dormani peremtoria responsio.

A budai kamarai levéltárban N. R. A. F. 1508. No 31. alatt két keskeny hártyán irt eredetiről, hátlapján pecsét nyomaival. – Munkám II. k. 358-ik lapjához.

25.

1340. Decemb. 19-ről. I. Károly Magyar Pálnak magszakadása esetére minden birtokairól szabad rendelkezést biztosit.

Karolus dei gracia Hungariae etc. rex etc. Datum ...... anno domini M° CCC° quadragesimo, quartodecimo Kalendas January ..... Magnificis Baronibus Villermo Palatino et Comite Cumanorum, Thoma vayvoda Transylvano etc.

Gróf Zichy Oktár I. 593–5. l.

48126.

1342. Septemb. 6-ról. Pál országbiró, Tamás erdélyi vajda és fülöpi János Exege fia között Sarugh és Fülöp birtokok elcserélése iránt létrejött egyesség folytán e két birtoknak a pécsváradi convent általi megbecsültetését elrendeli.

Közölve egészen gróf Zichy Okt. II. 45.–6. l.

27.

1342. Octob. 12-ről. A pécsváradi convent jelenti I. Lajos királynak, hogy Exege fija fülöpi János Sarugh helységi bizonyos birtokrészbe, Tamás erdélyi vajda pedig Fülöp föld birtokába csere folytán beigtattattak.

Közölve egészen gróf Zichy Okt. II. 49.–50. l.

28./1.

1342. Nov. 4-ről. Visegrád. Tamás erdélyi vajda Lajos király parancsára hü szolgáját Buthemer kúnt öszes rokonságával különös védelme alá veszi.

Nos Thomas Wayvoda Transilvanus et Comes de Zolnok ac Judex et Procurator magistery Thavernicatus Domini regis, memorie commendamus, significamus (igy) quibus expedit universis: Quod nos ex speciali mandato Domini nostri regis, Buthemer Comanum famulum nostrum dilectum et fidelem cum universis proximis suis et cum ad se pertinentibus in nostram recepimus protectionem et tutelam specialem; ideo volumus ipsum Buthemer et universos ad ipsum pertinentes contra quoslibet iugiter (igy) defensare pariter et tueri. Datum in Wyssegrad in festo B. Emerici Confessoris Anno Domini millesimo tricentesimo quadragesimo secundo.

A budai káptalan 1447-ik évi hiteles átiratából, melynek hártyán irt eredetije a jászkún kerületi levéltári vasládabeli okmányok között őriztetik; ez Ugocsa megye levéltárából a jászkún küldötteknek 1736. Jun. 17-én adatott át, jkún ker. ltár C. 1. Fasc. 1. No 7. meg van hiteles átiratban a halasi ltárban.

A XVIII. század első felében a jászkúnok, hogy a német vitézi rend 482elatti szolgaságból megszabadulhassanak, régi nemesi szabadságaikat tartalmazó oklevelek végett kir. parancs mellett több megyék levéltáraiban küldötteik által kutatásokat tettek; ez alkalommal kerületi jegyző Muhoray Mátyás és Matussek János jászkún küldötteknek a távol Ugocsa megye levél tárában sikerült következő eredeti okleveleket felfedezni.

1. Tamás vajda oklevelét 1342-től.

2. I. Lajos királyét 1343-ból.

3. Miklós nádorét 1343-ból; mindezen három oklevél.

4. A budai káptalan 1407-ik évi hiteles átiratában foglaltatott.

5. Sigmond király oklevelét 1423-ból Buzgán és Zombathszállás iránt.

6. Mátyás királyét 1469-ből Mizseszék iránt.

7. László királyét 1491-ből Kecskemétszék iránt; ez oklevelek kérelmökre 1722-ben a megye által másolatban részökre kiadattak ily megjegyzéssel: „quarum (litterarum) tenor quamvis exacte ob antiquitatem deponi, verbotenusque inseri haudquaquam potuisset: facile nihilominus animadverteretur easdem pariter praetitulatos Dominos exponentes concernere, veluti earundem contextus remonstraret“ stb. Majd 1736-ban kir. parancs folytán Ugocsa megye rendei mindezen okleveleknek eredetijeit is Kolosvári Sámuel és Sütő János jászkúnsági küldötteknek átadták; s igy lettek ezek a kerületi levéltárba elhelyezve.

28/2.

1343. April 12-ről. Visegrád. Miklós nádor és kúnok birája meghagyja, hogy Buthemer ispánt a Ilunchuk nemzetségből és kúnjait senki zaklatni, háborgatni és biráskodása alá kényszeriteni ne merészelje.

Nos Nicolaus regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum, significamus tenore presencium quibus expedit universis. Quod excellentissimi Domini nostri Lodovici Dei gracia illustris regis Hungarie Benignitas Comitem Buthemer de genere Ilunchuck cum suis proximis et Comanisin suo descensu, et sub suo Capitaneatu existentibus, condam ad magnificum virum Thomam Woywodam Transylvanensem et Comitem de Zolnok pertinentibus, ab omnique Capitaneorum Comanorum judicatu exemptum nobis transmisit serviendum et per nos ipsum cum suis Comanis in suo decensu existentibus et suo capitaneatui pertinentibus protegendum, ita, ut a modo nemini alteri, nisi nobis subesse post regiam clementiam teneantur, a nobis stipendia recepturi, et nobiscum ad universa domini nostri regis et sui regni servicia profecturi. Nos (igy) etiam ipsum Comitem Buthemer (cum) suis Comanis, (igy) aliqui Comanorum Capitanei aut alii judices et comites regni in quibuslibet causis contra quospiam iudic .... preter nostram personam habebunt facultatem[3] 483(igy) Volumus ergo et universos Comites, Judices, Castellanos homines et universos nobiles ac rectores civitatum, nec non Capitaneos Comanorum amicos nostros petimus diligenter, quatenus eundem Comitem Buthemer et suos Comanos in suo descensu comorantes per regiam benignitatem nobis servituros, et nostre protectioni comissos, in nullo molestare velitis, et aliqualiter perturbare, nec vestro adstare judicio compellere faciatis. Nos enim quibuslibet querulantibus ex parte horundem iusticie faciemus complementum. Datum in Wyssegrad in Sancto Sabbatho Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tercio.

A budai káptalan 1447-ik évi hiteles átiratából, melynek hártyán irt eredetije a jászkún kerületi levéltári vasládabeli okmányok között őriztetik; – megjelent Fejér C. D. IX. 1, 166. l. e végjegyzettel: Ex originali Fr. Subich Palatinalis Judicat. Secret.

29.

1343. Jul. 28-ról. Eld falu melletti táborból. I. Lajos király Gelety Miklós nádor és kúnok birájának megparancsolja, hogy Buthemer kún kapitányt s a hozzátartozó kúnokat az ő személyében oltalmazza.

Lodovicus dei gracia rex Hungarie – fideli suo magnifico viro Nicolao Gelety Palatino et Judici Cumanorum salutem et graciam. Noveris, quod nos Buthemer Capitaneum Comanum, et Comanos ad ipsum pertinentes, Vicepersone nostro, tue comisimus protectioni et tutele, Eapropter precipimus fidelitati tue firmiter et districte, quatenus eundem Buthemer Capitaneum Comanum, et Comanos ad ipsum pertinentes Vicepersone nostre protegero et juvare debeas, aliud pro nostra gratia non facturus. Datum prope villam Eld in excercitu feria secunda proxpima post festum B. Jacobi Apostoli Anno dni millesimo trecentesimo quadragesimo tercio.

A budai káptalan 1447-ik évi hit. átiratából.

30.

1347. Mart. 25-ről. I. Lajos király Becsei Tötösnek Barthan nevü Bodrog vármegyei birtokot adományozza.

484Nos Lodovicos dei gracia Rex Hungarie Significamus tenore presencium quibus expedit universis memoriae commendantes. Quod Thwtus filius Emerici ..... ad Celsitudinis nostrae accedens presenciam .... universas possessiones Johannis fily Ladislai de Barthan, qui per Comanos in suo latrocino extitit ut dicitur interemptus, et petri fratris eiusdem Johannis, qui ibidem videlicet in eodem latrocinio asseritur per eosdem Cumanos letalibus wlneribus sauciatus extitisse, a nobis siri dari et conferri perpetuo postulavit. Nos itaque – – – maliciosos excessus ipsorum filiorum Ladislai de Barth, qui pacem in regno nostro vigentem .... conantur perturbare, inpunitos nolentes pertransire, predicta possessione Barthan vocata in Comitatu de Bodrug existenti, et aliis possessionibus ipsorum in quibuslibet Comitatibus habitis .... decrevimus spoliandos. Servicysque etc. Datum Bude in Dominica Ramispalmarum Anno domini M° CCC° XL° septimo.

Gróf Zichy Okltár II. 236.–7. l.

31.

1347. Aug. 19-ről. Kumczeg, a Csertán nemzetségbeli kúnok kapitánya, sátor alatt lakó tizenkét kúnnak Tötős mester birtokára való átköltözést megengedi.

Nos Comes Kumcheg, Capitaneus Comanorum generationis Cherthan. Memorie commendamus, quod quia Theteus magister Janitorum Regalium, Castellanus de Wyssegrad et Comes Pylisyensis, nobis et filiis nostris, in omnibus negocys et factis nostris, erga dominum nostrum Regem et dominam Reginam, sinceram et plenam adhibuisse dinoscitur amiciciam, et quia eciam quosdam Comanos, qui de descensu nostro, ad possessiones seu tenuta, eiusdem magistri Theteus fugitive recesserant commoraturi, nobis eosdem remisit, et resignavit, pro eo, nos, eidem magistro Thetheus, nec non Nicolao et Ladislao filiis suis, ac ipsorum haeredibus, haeredumque successoribus, ex permissione Chyrchy filii nostri ibidem una nobiscum personaliter astantis, necnon aliorum filiorum nostrorum amicabiliter annuimus et concessimus, ut duodecim Comanos filtreas domus habentes videlicet Paulum dictum Chyta filium Manthula, Thomam et Nicolaum filios eiusdem Manthula, Mesther filium Nicolai, Bolden filium Jamulo, Kystre filium Japza, Tastra filium eiusdem Japza, demetrium, Thomam filium Blasy, Beke filium Althabarz, Paulum filium Kysdeth, et Paulum dictum Chumo, qui nunc in possessionibus ipsius magistri Theteus et filiorum suorum existunt et commorantur, 485unacum filys et heredibus eorundem, in dictis possessionibus eiusdem magistri Thetheus et filiorum suorum valeant et teneantur perpetuo commorari; nec de eisdem se alias ad commorandum transferre valeant, atque possint; qui si de ipsis possessionibus quocunque temporis in processu recederent, tunc eisdem magistro Thetheus et filys suis prenotatis, eosdem Comanos, ad easdem, possessiones ipsorum, sicuti nos, reducendi liberam eoncessimus facultatem. Assumpmimus eciam, et nullum Jus, seu dominium, super iam dictos Comanos, a modo et deinceps in perpetuum, nos et fily nostri habere possimus et valeamus. Datum Bude die dominico proximo ante festum beati Regis Stephani Anno domini M° CCCmo XLmo septimo.

Grófy Zichy Okmánytár II. 268.–9. l.

32.

1348. Máj. 31-ről. VI. Kelemen pápa a magyarországi Minorita szerzet tartomány főnökének meghagyja, hogy a Kunsági részekre, a hitlenekneh cath. hitre téritése végett, néhány szerzeteseket küldjön.

Clemens Episcopus etc. Dilectis filiis ... Ministro fratrum ordinis Minorum Provincie Ungarie secundum morem dicti ordinis .... etc. – – Attento ... quod in partibus Cumanie et aliarum plurium nationum infidelium infra fines Regni Ungarie constitutis ... lumen ipsius fidei elucescere iam cepit, multis ex infidelibus ipsis ad ipsius agnicionem fidei iam conversis. Nos desiderantes attente, ut huiusmodi nova plantatio ... continuum recipiat incrementum, discrecioni vestrae per apostolica scripta mandamus; quatenus ad informandum et instruendum gentes easdem, que ipsius fidei documenta non norutn, et illas eciam, que eiusdem fidei sacramenta ... susceperutn, in fide huiusmodi roborandum, aliquos ex fratribus ordinis vestri, qui deum timeant et ipsius fidei noverint rudimenta, ad dictas partes destinare curetis, ut hii, qui fidem iam cognoscunt, eandem custodiant agnitam, et alii ad agnitionem illius inducantur salutaribus fratrum instructionibus et monitis eorundem. Datum Avinione II. kal. Junii Anno Septimo.

Theiner monum. I. 763–4. l.

48633.

1349. Novemb. 5. Gyulafehérvárról. I. Lajos király Kocs falu lakosait s az Abád és Tomajmonostora körül lakó kúnokat István szörényi bán birtokainak jogtalan használásától eltiltja.

Lodovicus dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis villico, et universis hospitibus de villa Kooch, et Comanis in circuitu villarum Abad et Thomaymunustura vocatarum, residentibus, salutem et graciam, dicit nobis magnificus vir Stephanus Banus de Zeurino querulose, quod vos dictas possessiones suas, ac fructus et utilitates earundem uteremini contra ipsius voluntatem indebite et iniuste, specialiter quandam pisscinam suam Illev vocatam piscari faceretis incessanter, super quo fidelitati universitatis vestre firmo edicto Regio precipientes mandamus, quatenus, ab usu, fructuum et utilitatum predictarum possessionum et piscacione prenominate piscine, amodo et deinceps desistatis, et prohiberi debeatis, Secus sicut nos graviter offendere formidatis non facturi, Datum in terra Transylvana In Alba Jule in festo beati Emerici ducis, Anno domini M° CCCmo XLmo Nono.

Alján: Relatio Konth per Paulum notarium suum.

Eredetije hártyán, a hátára nyomott kerek királyi pecsét csekély töredékeivel s a pecsét helyén Relatio Konth per Paulum notarium suum szavakkal a Losonczi báró Bánfi család levéltárában Kolozsvárt. (Fasc. J. No 7.) Szabó Károly szives közlése nyomán.

34.

1350. Novembr. 9-ről. A sághi convent saját Iva és Haczuk nevű birtokait Tötös mesternek benépesités végett tiz évre átadja.

Nos Stephanus prepositus et Conventus fratrum premonstratensis ordinis monasterii virginis gloriose de Saag. tenore presencium declaramus – – – Quod quia possessiones nostre Iva et Hatzuk vocate in Comitatu de Zolnuk habite – – populorum congregatione decorare valemus, cum magnifico viro magistro Tyteus Janitore Domini regis, Comite de Pylizio ac Judice philisteorum super facta earundem possessionum nostrarum taliter ordinando composuimus etc. Datum feria tercia proxima ante festum beati Martini confessoris Anno domini M° CCC° quinquagesimo.

Gróf Zichy Okltár II. 438. l.

48735.

1353. Márc. 1. Budán. I. Lajos király a Csertán nemzetségbeli kúnok kapitányának Karla Jánosnak a Kecskemét közelében fekvő Ágasegyháza falut adományozza.

Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie Memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod Johannes filius Stephani fily Karla Cumanus fidelis noster ad nostre Serenitatis presenciam accedendo, suasque fidelitates et servicia nostre Maiestati multipliciter exhibitas et impensa proponendo, quandam terram sive possessionem Agaseghaz nominitam prope possessionem Kechkemeth vocatam existentem, asserens ipsam vacuam et a longi temporis spacio habitatoribus fore destitutam, nostreque regie collacioni de iure pertinentem a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulavit. Nos siquidem qui ex innata regali liberalitate singulorum nobis fideliter obsequencium merita animo metiri debemus pietatem, dictam terram seu possessionem Agaseghaz vocatam, vacuam ut dicitur, et habitatoribus destitutam eo jure et titulo, quo ad nostram collacionem pertinere dignoscitur, eidem Johanni filio Stephani fily Karla Cumano et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus nove donacionis notre titulo cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis sub suis veris metis et antiquis, quibus hactenus habita extitit et possessa dedimus, donavimus et contulimus perpetuo et irrevocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam. Salvis iuribus alienis. Presentes autem in formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis fuerint reportate. Datum Bude feria sexta proxima post Dominicam Oculi anno domini millemo CCC° Lmo tercio.

I. Lajos király hiteles átiratából a 40-ik számnál.

36.

1353. Jun. 1. A budai káptalan jelentése arról, hogy a királynak ez évi márt. 1-én kelt parancsára Karla János kún kapitányt Ágasegyháza falu birtokába határjárás eszközlése mellett ellenmondás nélkül bigtatta.

Serenissimo Principi Domino Lodovico dei gracia inclyto regi Hungarie domino ipsorum Capitulum Ecclesie Budensis orationum suffragia devotarum. Vestras noverit Serenitatis megnitudo, nos litteras vestras honore debito recepisse in hec verba.

488Lodovicus dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Budensi salutem et graciam. Noverit quod Johannes filius Stephani filii Karla Cumanus fidelis noster ad nostre Serenitatis presenciam accedendo, suasque fidelitates et servicia nostra Maiestati multipliciter exhibitas et impensa proponens, quandam terram seu possessionem Agasegyhaz nominatam prope posessionem Kechkemeth vocatam existentem, asserens ipsam vacuam et a longi temporis spacio habitatoribus fore deatituam, nostreque regie collacioni de jure pertinentem a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulavit, verum quia de qualitate et quantitate ipsius possessionis, et utrum modo premisso nostre pertineat collacioni nec ne, nobis veritas non constat; ideo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testiminio fidedignum, quo presente Abraam filius Luka, vel Lachk filius Kalus, aut Ladislaus filius Abrae, sive Johannes filius Mathe, sive Nicolaus de Kada aliis absentibus homo noster presentibus vicinis et commetaneis dicte terre seu possessionis Agaseghaz vocate ad faciem eiusdem accedendo ipsamque per veteres et antiquas metas reambulando ac novas in locis necessariis erigendo, si eam premisso titulo nostre collacioni pertineri invenerint, statuat eidem Johanni filio Stephani filii Karla Cumano titulo nostre donacionis perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictoribus autem si qui fuerint contra eundem ad nostran presenciam legitime citatis ad terminum conpetentem, et posthec seriem ipsius statucionis cum cursibus metarum vel nominibus contradictorum et termino assignato nobis fideliter rescribatis. Datum Bude feria sexta proxima post Dominicam Oculi anno domini millmoCCC° Lmo tercio.

Nos igitur Vestre Excellencie mandatis et preceptis obedire volentes ut tenemur, una cum predicto Abraam filio Luca homine Celsitudinis vestre nostrum hominem Johannem sacerdotem de Choro Ecclesie nostre ad premissa fideliter exequenda transmisimus pro testimonio fidedignum. Qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt: quod ipsi feria secunda proxima post festum Corporis Christi proxime preteritum ad faciem dicte possessionis Agaseghaz vocate vicinis et commetaneis eiusdem universis legitime convocatis accessissent, et eandem per veteres suas metas et antiquas, novas juxta veteres, ubi necesse fuissent, erigendo reambulassent, factaque reambulacione huiusmodi premisso titulo regalis donacionis eandem prelibato Johanni filio Stephani, fily Karla Cumano, nullo contradictore apparente, statuissent perpetuo possidenda sine preiudicio iuris alieni.

Datum Sabato die proxima .... festi Corporis Christti prenotati anno domini supradicto.

I. Lajos király hiteles átiratából a 40-ik számnál.

48937.

1354. Mart. 30. Budán. I. Lajos király Bocsor fia Péter nevü kúnnak, ennek fiainak s unokatestvérei a Kabak fia Baramuk és Veszteg fia Gál részére a Szolnok megyében üresen álló Szentkirály és Mindszent falukat, azokon keresztyén szokás szerint való lakás feltétele alatt adományozza.

Nos Lodovicus dei gracia rex Hungarie. Memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis: quod Petrus filius Bwchwr Comanus fidelis noster ad nostram presenciam accedendo, fidelitatibus et seviciis suis nobis exhibitis declaratis, quasdam terras nostras vacuas et habitatoribus a tempore, cuius non extat memoria, destitutas Zenthkiral et Mendzenth vocatas in comitatu de Zonok existentes, a nobis sibi, item Nicolao et Johanni filiis suis, nec non Baramuk filio Kabak, et Gallo filio Wezteg fratribus suis patruelibus perpetuo dari et conferri postulavit; compromittens se et dictos filios ac fratres suos super ipsis velle descendere, et in eisdem observata fide orthodoxa, more et ritu Christianorum commorari. Nos itaque sicuti pro serviciis et fidelitatibus dicti Petri filii Bwchwr Comani, haut minus pro augmentacione fidei orthodoxe, predictas terras nostras vacuas Zenthkyral et Mendzenth vocatas, in dicto Comitatu de Zonuk existentes, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis ad easdem pertinentibus, omni eo jure, quo ad nostram collacionem dinoscuntur pertinere, eidem Petro filio Bwchwr Comano, item Nicolao et Johanni filiius suis, ac Baramuk filio Kabak, et Gallo filio Weztheg fratribus suis patruelibus, et per eos ipsorum heredibus, successoribus et posteritatibus more Christianorum in eisdem residendo nove donacionis nostre titulo dedimus, donavimus et contulimus perpetuo et irrevocabiliter possidendas, tenendas et habendas, salvis juribus alienis, presentes autem in formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis fuerint reportate. Datum Bude in dominica Judica anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo.

I. Lajos király hiteles átiratából 41-ik sz. alatt.

38.

1354. Márt. 30. Budán. I. Lajos király meghagyja a budai káptalannak, hogy Bocsor Péter kúnt s ennek éedektársait Szentkirály és Mindszent faluknak birtokába határjárás eszközlése mellett igtassa be.

490Lodovicus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Ecclesie Budensis salutem et graciam. Noveritis quod Petrus Buchuri Comani (igy) fidelis noster ad nostram accedens presenciam fidelitatibus et serviciis suis nobis exhibitis et declaratis, quasdam terras nostras vacuas et habitatoribus a tempore cuius non extat memoria, destitutas Zenthkyral et Mendzenth vocatas in Comitatu de Zonuk existentes, a nobis sibi, item Nicolao et Johanni filiis suis, nec non Baramuk, filio Kabak, et Gallo filio Weztheg fratribus suis patruelibus perpetuo dari et conferri postulavit, compromittens se et dictos filios ac fratres suos super ipsis velle descendere et in eisdem observata fide orthodoxa more et ritu Christianorum commorari. Verum quia de qualitate et quantitate ipsarum possessionum, et utrum modo premisso nostre pertineat collacioni, nec ne, nobis veritas non constat, fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Andreas filius Nicolai de Jenew, vel Petrus de Begy, aut Nicolaus filius Georgii Balo, aliis absentibus homo noster ad facies prefatarum possessionum, presentibus vicinis et commentaneis suis legitime convocatis, accedendo, reambulet ipsas per veteres suas metas et antiquas, novas iuxta veteres, ubi necesse fuerit, erigendo, reambulatasque et ab aliorum possessionibus metali distinctione separatas, si invenerit ipsas modo premisso nostre pertinere collacioni, statuat easdem prefato Petro filio Belcheri filiis et fratribus suis prenotatis sine preiudicio juris alieni perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, evocet eos contra eosdem ad nostram presenciam ad terminum competentem, et post hec seriem totius facti, cum cursibus metarum vel nominibus citatorum, et termino assignato nobis fideliter rescribatis. Datum Bude in dominica Judica anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto.

Budai káptalan jelentéséből 39. sz. alatt.

39.

1354. April 10. A budai káptalan jelenti, hogy a király ez évi mart. 30-án kelt parancsára Szentkirály és Mindszent faluk birtokába Bocsor Péter és érdektársai kúnokat határjárás eszközlése mellett ellenmondás nélkül beigtatta.

Excellentissimo Principi domino eorum domino Lodovico dei gracia illustris regi Hungarie Capitulum Budensis Ecclesie orationum suffragia devotarum. Litteras vestre Celsitudinis, honore, quo decuit, recepimus in hec verba:

491Lodovicus dei gracia stb. 38. sz. alatt.

Nos igitur vestris preceptis obedire volentes, ut tenemur, cum prefato Andrea filio Nicolai de Jenew homine vestro nostrum hominem fidedignum Benedictum Sacerdotem Chori Ecclesie nostre ad premissa fideliter exequenda pro testimonio duximus destinandum. Qui demum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt. Quod ipsi feria quinta proxima ante dominicam Ramispalmarum nunc preterita, ad facies memoratarum possessionum Zenthkyral et Mendzenth vocatarum, vicinis et commetaneis earum universis legitime convocatis et presentibus accessissent, easdemque possessiones Zenthkyral et Mendzenth per infrascriptas novas metas in locis necessariis erigendo reambulassent, reambulatasque et ab aliorum possessionibus metali distinctione separatas, et easdem modo premisso vestre pertinere collacioni inveniendo, nullo penitus contradictore apparente, statuissent ipsas prefato Petro filio Belcheri, filiis et fratribus suis memoratis, sine preiudicio juris alieni perpetuo possidendas. Mete autem dictorum possessionum Zenthkyral et Mendzenth, quibus ab aliorum commetaneorum possessionibus distingverentur, prout iidem vester et noster homines nobis exposuerunt hoc ordine pretenderentur. Primo et principaliter incipit a parte orientali circa quandam magnam viam, per quam itur de villa Kewrws in aliam villam Halsoalpar nominatam, ubi tres metas angulares inter prefatas possessiones Zenthkyral et Myndzenth ab una, et terram campestrem, ut dicitur, Vestre Maiestatis parte ex altera, et prefatam possessionem Kewsrews ex tercia separarent, de novo erexissent, deinde versus eandem plagam per magnum spacium procedendo, veniret usque quendam monticulum wlgo holm nominatum, in cuius cacumine duas metas terreas a parte possessionis Wrsed distingventes modo premisso de novo erexissent. Abhinc ad eandem partem orientalem nec usque ad alium monticulum penes quandam viam a parte aquilonis existentem, in cuius vertice duas metas terreas de novo similiter apposuissent, ubi Zenthkyral et Mendzenth cum possessione Menyhaz vocata vicinaretur. Inde declinat se versus meridionalem plagam, et eundo per magnum spacium usque ad unum monticulum holm nuncupatum, in cuius vertice duas metas terreas de novo similiter apposuissent, ubi etiam dicte possessiones cum terra similiter Vestre Maiestatis cingerentur; abhinc per spacium satis modicum se flectendo versus occidenetm, et iret usque quandam viam magnam, per quam de villa Zenthlewryncz in aliam villam Wesen nuncupatam proceditur, circa quam a parte septemtrionali unam metam terraem de novo erexissent, ubi dicte possessiones cum quadam terra Abbatis iungerentur; deinde versus plagam occidentalem se flectendo, per eandem viam magnam procedendo, in quodam loco, ubi dicte possessiones cum possessione Ecclesie 492Wachiensis iungerentur, tres metas terreas, et abhinc dicta via iam relicta angularetur, et per magnum spacium precedendo directe versus partem Septemtrionis et veniret usque ad unum monticulum inter parvum virgultum habitum, in cuius vertice tres metas terreas de novo erexissent. ubi iam dicte possessiones cum possessione Pathay nominata vicinaretur. Abhinc ad priores metas, unde prius reambulare incepissent, et sic mete premissarum possessionum Zenthkyral et Mendzenth, quibus ab aliorum possessionibus seperarentur, terminarentur. Datum feria quinta proxima post predictam Dominicam Ramispalmarum anno domini supradicto.

I. Lajos király hit. átiratából 41. sz. alatt.

40.

1354. April 29. I. Lajos király Karla János kún kapitány részére 1353. mart. 1-én Ágasegyháza adományozásáról, s jun. 1-én ennek birtokába beigtatásáról szóló okleveleket hitelesen átirva, kiváltságlevél alakjában kiadta.

Lodovicus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarique rex, Princeps Sallernitanus et honoris ac Montis sancti Angeli Dominus, omnibus Christi fidelibus praesentibus et futuris presencium notitiam habituris salutem in omnium salvatore. Solet a principe confirmari, quod licite postulatur, quia sicut juris est, occupata indebite ad statum debitum revocare, sic est equitati consonum optenta legitime regio patrocinio roborare. Proin ad universorum noticiam serie presencium volumus pervenire. Quod Johannes filius Stephani fily Karla Cumanus fidelis noster ad Serenitatis nostre accedens presenciam exhibuit nobis quasdam duas litteras; unam scilicet patentem nostram super collacione cuiusdam terre seu possessionis Agaseghaz vocate prope possessionem Kechkemeth nuncupatam existentis sibi pro suis obsequiosis meritis per nos facta; aliam vero clausam Capituli Ecclesie Budensis rescriptionalem in facto statutionis et metarum erectionis ejusdem possessionis Agaseghaz similiter eidem facta confectas tenorum infrascriptorum, petens nostram Celsitudinem prece subjectiva, ut easdem acceptare, approbare et ratificare nostroque pro eodem et suis posteris privilegio dignaremur confirmare. Quarum unius scilicet nostre patentis tenor talis est: Nos Lodovicus (lásd 1353. márt. 1-én kelt oklevelet 35. számnál.

Item tenor alterius littere videlicet ipsius Capituli Ecclesie 493Budensis dinoscitur este talis: Serenissimo Principi (lásd 1353. jun. 1-én kelt oklevelét a badai káptalannak a 36. számnál.)

Nos itaque iustis et iuri consonis peticionibus prefati Johannis Cumani nostre Maiestati porrectis regio inclinati cum favore, predictas duas litteras nostram scilicet patentem et Capituli Budensis prenotati rescriptionalem de verbo ad verbum presentibus insertas, invenientes ipsas omni prorsus suspicione carentes acceptamus, approbamus et ratificamus, rememoritatisque fidelitatibus et obsequiorum multimods ..... Comani multifarie nobis exhibitis et impensis, easdem litteras simul cum donacione, reambulacione et statucione predicte possessionis de regie potestatis plenitudine ac beneplacita voluntate Serenissime Principisse Domine Elysabeth eadem gracia regine Hungarie genitricis nostre carissime, nec non de consilio et conniventia Prelatorum ac Baronum nostrorum, ex certa sciencia Serenitatis nostre pro eodem et suius heredibus, heredumque suorum successoribus perpetuo valore confirmantes presentis privilegii nostri patrocinio mediante salvis iuribus alienis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras privilegiales pendentis et authentici sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus venerabilis in Christo Patris Domini Nicolai eadem et apostolica gracia Episcopi Zagrabiensis Auleque nostre Vicecancellarii dilecti et fidelis nostri anno domini Millemo CCC° quinquagesimo quarto, tercio kalendas May, regni autem nostri anno tredecimo, Venerabilibus in Christo Patribus Dominis Nicolao Strigoniensi, locique eiusdem Comite perpetuo, fratre Dionisio Colocensi et Dominico Spalatensi Archiepiscopis, Nicolao Agriensi, Demetrio Varadiensi, Andrea Transsilvano, Colomanno Jauriensi, Nicolao Quinquecclesiensi, Mychaele Vaciensi, Johanne Veszprimiensi, Thoma Chanadiensi fratribus, Thoma Syrmiensi, Pegrino Bosnensi, Stefano Nitriensi et Blasio Tinniniensi Ecclesiarum Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Magnificis Baronibus Nicolao Palatino et Judice Cumanorum ...... Magistro Tavarnicorum nostrorum, Nicolao Woyvoda Transilvano et Comite de Zonok, Comite nicolao Judice Curie nostre, Andrea de Machov et Nicolao de Zevrino Banis, Olyverio Judice Curie reginalis, Nicolao magistro Tavarnicorum reginalium, Dionisio Agasonum, Leukus Dapiferorum et Thoma Janitorum nostrorum magistris, ac Symone filii Maurici Comite Posoniensi aliisque quam pluribus Comitatus regni nostri tenentibus et honores.

A kalocsai káptalan 1429. Oct. 30-án kelt hiteles átiratából 113 szám alatt.

49441.

1356. Jan. 27. I. Lajos király Bocsor Péter és érdektársai részére 1354. mart. 30-án Szentkirály és Mindszent adományozása s April 10-ről nevezetteknek ezek birtokába beigtatásáról szóló okleveleket hitelesen átirva kiváltságlevél alakjában kiadja.

Lodovicus dei gracia hungarie, dalmacie, rame, servie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, Princeps Salernitanus et honoris ac montis Sancti Angeli Dominus. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habitaris salutem in omnium salvatore. Cum a nobis petitur, quod justum est, decet regiam Excellenciam facilem prebere consensum, in eis precipue, que suorum subditorum commodis videntur utiliter subvenire. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: Quod Petrus filius Bwchwr Comanus fidelis noster in sua et Nicolai ac Joannis filiorum suorum, nec non Baramak filii Kabak et Galli fily Wezthech fratrum suorum patruelium personis ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis quasdam litteras, unam videlicet nostram patentem super donacione quarundam possessionum Zenthkyral et Mendzenth vocatarum per nos eisdem facta; aliam vero Capituli Ecclesie Budensis nobis rescripcionales super legitima reambulacione metarumque erectione et statucione dictarum possessionum confectas et emanatas tenorum infrascriptorum; supplicans idem Petrus Cumanos nostro culmini humiliter et devote prece subjectiva, ut easdem acceptare, ratificare, approbare et benignitate regia nostro dignaremur privilegio confirmare pro eisdem. Quarum litterarum unius videlicet nostre patentis tenor talis est: Nos Lodovicus ... (37. sz. alatt.)

Alterius vero littere scilicet iam dicti Capituli Budensis tenor dinoscitur esse talis: Excellentissimo Principi ...... (39. sz. alatt.)

Nos itaque supplicacionibus prefati Petri Comani suo ac dictorum filior m ac fratrum suorum patruelium vice et nomine, nostre humiliter porrectis Maiestati, per eundem regia benignitate inclinati, predictas litteras nostras et antedicti Capituli Budensis presentibus de verbo ad verbum insertas et omni prorsu suspicione carentes acceptamus, approbamus, ratificamus, et ex plenitudine Regie Maiestatis perpetuo valituras confirmamus pro eisdem. Salvis tamen iuribus alienis. In cuius rei – – – – firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus Venerabilis in Christo patris 495domini Nicolai premissa et apostolice sedis gracia Episcopi Ecclesie Zagrabiensis aule nostre Vicecancellary dilecti et fidelis nostri anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto kalendis February, regni autem nostri anno quintodecimo Venerabilibus in Christo patribus dominis Nicolao Strigoniensi, locique eiusdem Comite perpetuo, Colocensi sede vacante, et Dominico Spalatensi Archiepiscopis, Nicolao Agriensi, Andrea Transylvano, Dominico Waradiensi, Nicolao Qiunqueeclesiensi, Colomanno Jauriensi, Joanne Vesprimiensi, Mychaele Wachiensi, Thoma Chanadiensi, Bosnensi sede similiter vacante, et fratribus Thoma Syrmiensi. Stephano Nitriensi, et Blasio Tinniniensi, Episcopis, Ecclesias dei feliciter gubernantibus; Magnificis viris Nicolao Palatino et Judice Comanorum, Nicolao Wayvoda Transsylvano et Comite de Zonuk, Cykow Magistro Thavernicorum nostrorum, Nicolao de Zech Judice curie nostre et Comite de Thwrowcz, Nicolao de Machow, Nicolao totius Sclavonie et Croacie banis; Lewkws dapiferorum, Dionisio Agazonum, et Thoma filio Petri Janitorum nostrorum magistris, et Simone filio Mauricy Comite Posiniensi, aliisque quam pluribus regni nostri Comitatus tenentes et honores.

I. Ulászló 1493. évi megerősitő hit. átiratából a 224. számnál.

42.

1357. Septemb. 25-ről. Szécsi Miklós országbiró Vrs nemzetségbeli jászberényi László philistinok vajdája és jákóhalmai Csupor Domonkos között Horgasérmelyéke nevü föld iránt fenforgó peres kérdést birói egyesség utján elintézi.

Nos Comes Nicolaus de Szécs Judex Curiae Serenissimi Principis Domini Ludovici Dei gratia Regis Hungariae etc. etc. Comitatusque de Thurocz tenens honorem: Memoriae commendantes tenore praesencium significamus quibus expedit universis: quod cum inter Ladislaum, filium Eustachii fily Marcelly de gente Wrs Wajvodae Philistinorum ab una et inter Dominicum filium Leorandi, fily Thomae Banii dicti Chupor de Jákóhalma parte ex altera, in facto eiusdem particulae terrae Horgasérmellyéke vocatae, quam ipse Ladislaus ad possessionem suam Berény appellatam vigore efficacissimorum instrumentorum pertinere debere, ipse vero Dominicus ad possessionem suam Jákóhalma ab antiquo pertinuisse et modo pertinere debere contrariose allegaverat, litis et contentionis materia mota et exorta, et coram Nobis modis diversis ventilata, ultimoque ad communem inquisitionem et litterarum productionem adiudicata (cuius quidem inquisicionis series in litteris Capituli 496Vaciensis, iuxta commissionem nostram iudiciariam, ad octavas festi Penthecostes reportata, discussioque eiusdem ad octavas festi nativitatis Virginis gloriosae tunc proxime affuturae prorogata extitisset) Denique ipsis octavis festi nativitatis Virginis gloriosae advenientibus, Nobis unacum Venerabilibus in Christo patribus Dominis Nicolao Archiepiscopo Colocensi Aulae Regiae Cancellario, Stephano Nyitriensi Ecclesiae Episcopo Sacrae Theologiae Magistro, nec non Magistro Paulo de Debreö vicejudice nostro, Nicolao Domini Nicolai Koncz Palatini et Jacobo nostro prothonotariis aliisque complurimis Regni Nobilibus in nostra Sede Judiciaria sedentibus, causalesque processus quorumlibet coram Nobis litigantium in statera aequitatis dimetientibus, idem Ladislaus filius Eustachii actor ab una, et praelibatus Dominicus Incattus ab altera partibus, ad nostrum judiciarium accedens conspectum, super praemissis ad pacis reformationem se per Nos admitti postularunt humili precum cum instantia: quos cum nos ad ipsius pacis reformationem, iuxta devotae petitionis Eorum instantiam, veluti amatores pacis et concordiae liberaliter admisissemus, denique partes eaedem nostrae iudiciariae admissionis censu, prius ut praemittitur, formiter obtenta, omnia iura eorum in facto praemissae particulae terrae litigiosae iuxta rivulum Toarna adiacentis, aliorumque discolositatum, super quibus usque tunc litigionarii excessusque inter ipsos fuerunt ventilati, plene et integre in manus praeattactorum Domini Stephani Episcopi Nyitriensis, ac Magístrorum Pauli de Debreö, alterius itidem Nicolai praeattacti domini Nicolai palatini et Jacobi nostri Prothonotariorum admiserant eo modo ut in omnibus praemissis iuxta suorum instrumentorum vigores irretractabiliter ipsorum reformationi consentirent: Tandem nobis, cum praedictis Praelatis et Baronibus, Regnique nobilibus, pro conformatione pacis inter easdem partes fiendae, ut omnis discolositatis et rancoris fomes sincerae tranquillitatis concordiali foedere sedaretur speculativa contemplacione anhelantibus, ipsis causalibus processibus seu actibus litigionariis, instrumentalibusque eorum iuribus praemetitis, praenotati Ladislaus filius Eustachii, et Dominicus fiiius Leorandi Bani de praefata Jákóhalma, cum praedictis Eorum arbitris, ad nostram iudiciariam redeundo praesentiam, praedicti arbitri easdem partes, ipsaeque partes se eo modo concordasse retulerunt: quod quia praelibatus Vajvoda Ladislaus nulla litteralia instrumenta super facto dictae particulae terrae litigiosae se habere sponte confessus extitisset, sed eandem ad possessionem Berény iure duntaxat pignoratitii, in et pro florenis auri puri centum et sexaginta duobus possidere asseruisset, ideo ipse praedictam terrae particulam hinc existimamus eidem Dominico filio Leorandi, levatis ab ipso praescriptis centum et sexaginta duobus florenis auri puri, cum omnibus eiusdem particulae terrae litigiosae utilitatibus, 497pratis vero trans eundem rivulum Tarna-potoka existentibus, et loco molendini deserti remittere promtus esset et paratus, quo percepto idem Dominicus Banus praedictam pecuniae summam in crastina diei nunc venturi coram nobis persolvere assumsisset, ipsoque termino nostro in conspectu exolvisset, ideo ipse Ladislaus levatis praescriptis centum et sexaginta duobus florenis auri puri, eandem particulam terrae litigiosae vulgo Horgas alias Nagyér vocatam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis eidem Dominico spontanea voluntate resignasset et remisisset ipso facto coram nobis, universas litteras causales, quibus mediantibus praedictam particulam terrae ad possessionem suam Berény illegitime occupatam, vanas, cassas et frivolas, viribusque suis carituras relinquendo: quo peracto ipse Banus Dominicus universa sua instrumenta antiqua, super facto nostrarum praelibatae suae possessionis Jákóhalma in figura nostri Judicii producendo, vigore eorundem dictam particulam terrae litigiosam modo praemisso ab eodem Ladislao redemtam in perpetuum sibi adiudicari postulaverat. Unde nos, quia praescriptam particulam terrae ex tenoribus dictarum litterarum Reambulatoriarum capituli Budensis, intra veras metas dictae possessionis ipsius Dominici Jákohalma vocatae, adiacere evidenter compereramus, et ad eandem pertinere ex serie dictarum litterarum Capituli Budensis adinveniebamus. Ideo prescriptam particulam terrae Horgasérmellyéke appellatam eidem Dominico filio Leorandi, eo iure, quo ipsi dignoscebatur pertinere, sub antiquis suis metis ad dictam possessionem Jákóhalma aplicando una cum Baronibus et Nobilibus Regni Tribunal Judiciarium Nobiscum assedentibus auctoritate nostra iudiciaria comisimus et reliquimus per Eum ac Heredes ipsius perpetuo possidendam. Salvis iuribus alienis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras privilegiatas pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas eidem Dominico duximus concedendas. Datum in Wisegrad 10o die seriei praemissorum Anno domini Millessimo trecentesimo quinquagesimo septimo.

Az egri káptalan által az eredetiről 1701-ik évben vett hiteles másolat után közölte Palugyay Jászkún ker. leir, Pest 1854. 148–150. l.. a káptalani átirat papiron irt eredetije Jákókalma város levéltárában, maga az 1357-ik évi eredetinek holléte nem tudatik.

43.

1359. Jul. 26. Budán. I. Lajos király a kalocsai káptalannak meghagyja, hogy Karla János kún kapitány Ágasegyháza nevü birtokára nézve határjárást eszközöljön.

498Lodovicus dei gracia rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Colocensi salutem et graciam. Dicit nobis Johannes filius Stephani Cumanus quod quedam possessio sua Agaseghaz vocata in Comitatu Albensi apud manus suas habita reambulacione et metarum ereccione plurimum indigeret, Quare fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Paulus de Pah vel Gallus sive Bartalius aut Demetrius de Vadas seu Beke de Bud aliis absentibus homo noster ad faciem dicte possesionis vicinis et commetaneis suis universis legitime convocatis accedendo reambulet ipsam per suas veras metas et antiquas novas iuxta veteres in locis erigendo, reambulatem et ab aliorum possessionariis juribus metaliter sequestratam committat prefato Johanni filio Stephani Cumano eo jure, quo ad ipsum dinoscitur pertinere perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores enim si qui fuerint, contra ipsum Johannem filium Stephani in nostram citet presenciam ad terminum conpetentem racionem contradictionis reddituros. Et tandem ipsius reambulationis seriem cum cursibus metarum, vel si necesse fuerit, cum nominibus contradictorum et citatorum terminoque assignato nobis fideliter rescribatis. Datum in Wysegrad secundo die festi beati Jacobi Apostoli anno domini Millemo CCC° Lmo nono. –

A kalocsai káptalan jelentéséből 44. sz. alatt.

44.

1359. Aug. 15. A kalocsai káptalan jelenti, hogy a király ez évi Jul. 26-án kelt parancsára Karla János kún kapitány Ágasegyház birtokára nézve a határjárást teljesitette.

Excellentissimo domino suo Lodovico dei gracia Illustri regi Hungarie Capitulum Ecclesie Colocensis oraciones in domino pias et devotas, litteras vestre Celsitudinis honore quo decuit recepimus in hec verba: Lodovicus dei gracia (lásd 1359. Jul. 26. kelt oklevelet 43. sz. alatt.)

Nos igitur preceptis vestre excellencie ut tenemur, obedire cupientes cum prefato Paulo de Pah homine vestro nostrum hominem fidedignum videlicet magistrum Petrum socium et concanonicum nostrum transmisimus pro testimonio ad premissa mandata vestra exequenda, qui demum ad nos reversi unanimi corde et voce consona nobis retulerunt isto modo: – Quod ipsi receptis iam dictis mondatis vestris secunda die festi beati Laurency martyris proxime preteriti accessissen 499personaliter ad faciem prenotate possessionis Johannis filii Stephani Agaseghaz vocate, eandemque vicinis et commetaneis suis universis legitime convocando, per suas veras metas et antiquas, novas juxta veteres in locis necessariis erigentes reambulassent ac ab aliorum possessionariis juribus sub metis et cursibus metarum infrascriptis sequestrassent, prefatoque Johanni filio Stephani Comano eo iure, quo ab ipsum dinoscitur pertinere, perpetuo possidendam comississent ..... contradictore existente. Prima enim meta ipsius possessionis Agaseghaz ut iidem vester et noster homines nobis retulerunt, incipit in acie cuiusdam montis sabulosi vulgo homok .... a parte Araneghaz ubi est una meta terea de novo erecta, in qua pro maiori rei evidencia humatum est unum pocarium (?) – – seu feneseueg dictum; demum egreditur versus orientem sub ipso sabulo ipsum sabulum wlgo homok dictum a dextra relinquendo directe, ubi sub eodem sabulo directe in opposito Hercegeghaz, est similiter una meta terrea; deinde vergit ad orientem ad unam vallem wlgo Zek dictam et pertransiendodictam Zek similiter ad orientem inipsum Zek et unum pratum est ubi meta similiter terrea de novo erecta; abhinc similiter ad orientem vergendo pertransit dictum pratum et vadit versus Kerekeghaz, ubi attingit unam viam, super quam declinat versus meridiem aliqualiter, et tunc invenit quandam viam, que transit in Kerekeghaz et inde directe in oppositum Kerekeghaz circa quoddam bivium – est similiter una meta terrea. Deinde similiter ad meridiem licet non directe reperit similiter unam metam terream; abinde ad eandem meridionalem plagam transit ad quoddam monticulum feketevhalm dictum, ubi in cacumine eiusden est meta similiter terrea, in qua est ferrum unius cutelli, deinde directe vadit ad Vgulehomoka, ubi similiter est una meta terrea, in qua est una olla, abinde aliqualiter versus occidentem ad quoddam halm Kolpakorhana vocatum, in cuius cacumine est similiter una meta terrea, in qua sunt duo sagittarum ferra; deinde transit ipsum pratum directe ad occidentem ad quoddam sabulum ex opposito ecclesie Hayl, et ibi pertransito ipso prato in acie cuiusdam sabuli inter dictam villam Agaseghaz et Zenmaria in quodam monticulo sabuloso est similiter meta terrea, in qua sunt tres lapilli parvi, deinde revertitur aliqualiter ad aquilonem .... ipsum sabulum per bonum spacium in eodem sabulo est una meta similiter terrea, et dehinc currendo similiter versus occidentem aliqualiter, currit versus Kéthalm et ibi inter Kethalm et Agaseghaz circa quoddam fossatum prope ipsum Kethalm est meta similiter terrea. Et dehinc transit ad aquibonem versus Vgronbanya, et ibi in campo est una meta de novo renovata; abinde similiter ad occidentem transit ad viam, que ducit ad Vgronbonia (?) ad 500Agaseghaz, et ibi circa ipsam viam a parte occidentali est similiter una meta terrea et tandem abinde revertitur ad metam primam et ibi terminantur. Datum sexto die prescripti festi beati Laurency martyris anno supradicto.

I. Lajos király 1368. Jun. 15-én kelt hiteles átiratából 48 sz. alatt.

45.

1365. Jun. 30. Lugoson. I. Lajos király Konth Miklós nádor és kúnok birájának, a bolgár hadjáratban tanusitott érdemeiért a viddini jászokat összes családjaikkal s vagyonaikkal mint örökös szolgákat adományozza.

Nos Lodovicus dei gracia Rex Hungarie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit universis. Quod licet multiplicia ac magna laudedigna meritorum insignia fidelis nostri dilecti viri Magnifici Nicolai Kont palatini et Judicis Comanorum Regni nostri omnibus manifesta sint publice et notoria. Tamen quia labentibus temporum curriculis res geste laudabiliter cognicione posterorum effugiunt, nisi commendentur literali recordacioni. Ex ipsius itaque Palatini laudabilibus virtutibus et industriosis meritis aliqua, cum per singula non possint suo modo enarrari, proponimus in presenti pagina declarare. Cum enim nos, qui a tempore nostre promocionis ad recuperandum seu rehabendum Jura nostra, et sancte nostre Corone, per alienas manus violentas ab olim distrieta et occupata; habuimus semper cor intentum, et ad hoc tam nostra potencia, quam aliis viis et modis opportunis operam adhibuimus, ut bene notorium est, sumpme, diligentem, partes Regni nostri Bulgarie, quod per infidelium et rebellium astuciam a Jurisdictione regiminis ipsius sancte Corone dudum habebatur alienatum, instaurato validissimo exercitu aggressi fuissemus; ipse Nicolaus Palatinus adducta secum maxima armatorum et sagittariorum suae gentis quantitate nobiscum personaliter proficiscens, nobis et dicte sancte Corone cum plurimorum fratrum, proximorum, militum et servientium suorum dilectorum periclitacione, ac sangvinum eorundem effusione famulatus exhibere curavit gratos utique et fideles; signanter autem idem Palatinus nostre Maiestatis oculos suis salubribus et prudentissimis consiliis adeo fideliter, pre ceteris suis coetaneis ibi illuminavit, quod nos ejus virtuosis et sagacibus eruditi doctrinis, cooperante nobis divina clemencia, cuius nutu singula diriguntur, et civitatem Bidiniensem optinuimus, et ejus districtum cum certis municionibus 501seu castris et ipsius – – – – – – – Jurisdictionis et regimini subjugavimus feliciter votive, racione quorum omnium, idem Palatinis, quamvis – – – – – – – – beneficiorum premia digne – – – – – – – – men premissarum fidelitatum et virtutum suorum recognoscenciam, universos Philisteos seu Jazones, quos in ipsa civitate Bidiniensi nobis et nostre g ........ s quam aliquam aliam nacionem astuciores et contrarios comperimus, et ob hoc ipsos cum eorum liberis pueris et rebus omnibus eidem Palatino, alias mediantibus specialibus litteris nostris, in suam filiorumque suorum contulisse dinoscimus hereditatem, eidem Palatino et filiis, necnon pueris et posteris suis universis de novo perpetuamus, et eosdem Jazones ipsorumque liberos pueros et posteritates universas, cum ipsorum rebus et bonis omnibus, veluti servos, et de tam longinquis Paganorum et infidelium nostrorum partibus deductos condicionarios. Jurisdictioni, dominio et regimini ipsius Nicolai Palatini suorumque filiorum, puerorum et heredum universorum sic plenarie appropriantes, subjugamus, quod nec ad nostras Regales vel Reginales, aut etiam ad dominorum principum, seu ducum sive Praelatorum aut Baronum vel aliorum quorumcunque nobilium et possessionatorum hominum tocius regni nostri Hungarie presencium et futurorum, Civitates, villas, districtus, possessiones et terras subterfugia queritare possint aut debeant pro sui tutela vel evasione; nec debeamus eos allicere, suscipere et fovere in contrarium ipsius Palatini et heredum ejus. In casum autem, ubi ipsorum Jazonum alioquos ad huiusmodi civitates, villas, districtus, possessiones aut terras fugere, vel simpliciter venire commorandi causa aliquo temporis in successu contingeret: extunc tam nos et Regine, quam eciam prelibati Domini Principes seu Duces, necnon Prelati, Barones, nobiles et possessionati homines Regni nostri ipsos restituere supradicto Palatino vel ejus heredibus teneantur simulcum eorum rebus omnibus et personis. Insuper addicimus et concedimus de gracia speciali, quod prenominati Philistei seu Jazones, ipsorumque pueri et posteri universi non teneantur Regibus et Reginis vel Dominis Principibus seu ducibus regni Hungarie, aut eorum officialibus aliquos census, seu collectas dare et solvere modo aliquali, sed ipsi ubicunque in eiusdem Palatini puerorumque suorum et heredum terris vel possessionibus fuerint, ab omnibus solucionibus et daciis, nobis nostrisque heredibus et successoribus, Regibus scilicet seu Principibus regni nostri Hungarie debendis, utputa a solucionibus lucri Camere vel marturinarum vel submarturinarum seu fertonum, et aliarum quarumlibet collectarum habeantur liberi perpetuis temporibus et exempti tamquam homines 502servituti domus dicti Palatini et eius filiorum ac heredum omnium eternaliter subjugati. Harum sub secreto nostro sigillo testimonio litterarum, quas sub maiori nostro sigillo privilegialiter emanari faciemus, dum fuerint nobis reportate. Datum in Lugas feria secunda proxima post festum beatorum Petri et Pauli apostolorum. Anno domini Mmo CCCmo sexagesimo quinto.

Hártyán, belől gyürü-pecsét nyomaival, s alatta e szavakkal: „assecuracio ejusdem Palatini facta verbo regis coram magistro Georgio Bubec, Simoni litterato“ a hg. Batthyányi család körmendi levéltárában „Memorabilia 3.“ csomagból Nagy Imre hires történetbuvárunk szives közléséből.

46.

1366. Maj. 30. Konth Miklós nádor és kúnok birája az Árukmellék-szállási philisteusokat Pásztói János és érdektársai szomszédos birtokainak jogtalan használásától eltiltja.

Nos Nicolaus Konth regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum, memorie commendamus, Quod in congregacione nostra generali universitati nobilium Comitatus Hevesvyvar feria quarta videlicet in festo beate Marie Magdalene prope villam Velpreth celebrata, magister Johannes filius dominici de Paztoh in sua ac ladislai fily Stephani fily kokas de eodem Paztoh personis, de medio aliorum consurgendo per modum protestationis nobis significare curavit quod universi vicini et commetanei possessionis Paztoh predicte, ac Haznus et Tor vocatarum, terras arabiles, Silvas, prata, et alias utilitates predictarum possessionum ipsorum potencialiter uterentur et uti facerent incessanter in ipsorum preiudicium et derogamen, unde facta protestacione huiusmodi, eosdem vicinos et commetaneos possessionum predictarum, specialiter vero Philisteos de descensu Arukmellek, ac Jobagiones in possessionibus Patha, Toryan et Solmus vocatis commorantes, ab usuum fructuum et quarumlibet utilitatum possessionum Paztoh, Haznus et Tor predictarum percepcione vel percipi faccione facta vel fienda prohibuit contradicendo et contradixit inhibendo publice et manifeste coram nobis testimonio presencium mediante, Datum quarto die congregacionis nostre predicte in loco memorato, Anno domini millesimo CCCmo LXmo sexto.

Eredeti pergamen, a hátára nyomott kerek pecsét töredékeivel, a Losonczi b. Bánfi család levéltárában Kolozsvárt (Fasc. I. No 33.)

50347.

1367. April 28. Buda. Ersébet királyné a Csertán nemzetségbeli kúnok kapitányának Karla Jánosnak hatósága alatt álló kúnoknak meghagyja, hogy a más szállásokra elköltözni szándékozó kúnok a szolgálatok teljesithetése végett előbbi lakhelyükön megmaradjanak.

Elyszabeth dei gracia Regina Hungarie fidelibus suis universis Comanis et Jobagionibus sub Jurisdictione et Capitaneatu Johannis fily Stephani fily Karla Capitanei Comanorum nostrorum generacionis Chertan constitutis, specialiter Choba, Vmul, Olaka, Bese ac filiis fratribus et proximis eorundem necnon ad eosdem pertinentibus salutem et graciam. Ad auditum pervenit nostre maiestatis, quod quidam ex vobis de descensu ipsius Johannis se fore alienari et pro sua habitatione seu mansione ad alios descensus proposuisset. Cum igitur predecessores ipsius Johannis et per consequens ipse quelibet nostra servitia una vobiscum ad regie atque nostre maiestatis honorem continue fideliter exhibuerint, et illudidem in futurum per vos cum eodem Johanne effectualiter fieri speramus, volentes omnino eadem conditione libertatis et perseverantia tranquillitatis, quibus actenus fuistis, vos sub descensu eiusdem Johannis absque aliqua alienatione stare et perseverare in futurum. Quare vestre universitatis fidelitati firmo reginali sub edicto precipientes mandamus, quatenus quilibet vestrum sub condicione et libertate seu consvetudine pristina, quibus antea permansistis, absque aliqua permutacione seu alienacione habitationis vestre perseverare, nec non servicia quelibet unacum eodem Johanne filio Stephani ipsius domini regis et nostre maiestatis honorem fieri debenda opportunis temporibus fideliter exercere studeatis.

Nam ––––––– si qui ex vobis contra huiusmodi nostrum mandatum resisterent, vel premissa suo modo effectui mancipare non curarent, nostram indignacionem se sciant incurrisse. Datum Bude feria quarta proxima post festum beati Georgy martyris anno domini millesimo CCCmo sexagesimo septimo.

A m. n. muzeumban lévő hártyán irt eredetiről – pecsétnek nyomai nincsenek.

48.

1368. Jun. 15. Visegrád. I. Lajos király a kalocsai káptalannak Karla János kún részére Fehérmegyei Ágasegyház falu határjárásáról 1359. aug. 15-én kelt levelét hitelesen átirva kiadja.

504Nos Lodovicus dei gracia Rex Hungarie significamus tenore presencium quibus expedit universis, quod Johannes filius Stephani filii Karla Cumanus ad nostre Maiestatis accedendo presenciam, exhibuit nobis quasdam litteras Honorabilis Capituli Ecclesia Colocensis clausas et rescriptionales super legitima reambulacione et metarum erectione cuiusdam possessionis sue Agaseghaz vocate in Comitatu Albensi habite et expeditis facta emanatas tenoris subsequentis. Supplicans nostro regio culmini humili prece et devota, ut easdem de verbo ad verbum presentibus inseri faciendo apposicione novi et autentici sigilli pro eodem et suis heredibus ac posteritatibus universis dignaremur confirmare. Quarum tenor talis est: Excellentissimo domino suo (lásd az 1359. aug. 15-én kelt oklevelet 44. számnál.

Nos igitur ipsius Johannis filii Stephani Cumani humillimis precibus nostre Maiestatis per eundem exhibitis regia benignitate exauditis et admissis, pretactas litteras Capituli Colocensis super dictis reambulacione et metarum erectione prenotate possessionis Agaseghaz vocate, in Comitatu Albensi site legitime factis emanatas presentibus de verbo ad verbum inscribi faciendo, eatenus quatenus eedem rite et legitime emanate existunt et prout vires earum veritati suffragantur, apposicione novi et autentici sigilli nostri pro eodem Johanne et suis heredibus et posteritatibus universis duximus concedendas, uberiorem ad cautelam salvis iuribus alienis. Datum in Wissegrad in octavis festi Corporis Christi anno eiusdem Millmo CCCmo LXmo octavo.

A kalocsai káptalan 1429. Oct. 30-án kelt hit. átiratából 113. sz. alatt.

49.

1369. August. 7-ről. I. Lajos király a besenyői nemes besenyöket több Csanád megyei régi birtokaikra nézve királyi pártfogás alá veszi.

Nos ...... Dei gracia Rex Hungariae Significamus tenore praesentium quibus expedit universis: quod quia fideles nostri Bisseni Nobiles de Bessenew in possessionibus Saap, Domewar, Weres Dob, Kocha, Thompa Valkan, Heges Valkan, et Veg Valkan vocatis iuxta Harongoch in Comitatu Chanadiensi habitis et existen ..... Excellentissimum Principem Dominum Karolum Regem Hungariae Patrem nostrum Charissimum ipsis perpetuo collatis, ac in earum Dominio, tam eiusdem patris nostri, quam etiam nostro tempore, cuius etiam temporis inity in 505contrarium memoria minime existat, semper pacifice perstiterunt, et easdem indemniter .... averunt et possederunt et conservaverunt, servitiaque debita sumpmeque necessaria possessionibus de eisdem nostre impendere astricti sunt Maiestati; ideo eosdem Bissenos nostros fidelet et devotos, adinstar dicti Domini Karoli Patris nostri Charissimi, in causis quibuslibet, occasione dictarum possessionum contra eas promo .... promittimus, pollicemur, et spopondimus protegere, conservare, tueri et per omnia expedire. Vobis itaque Palatino Regni nostri et Judici curiae nostrae, vestrisque Vices Gerentibus, praesentibus videlicet et futuris, constitutisque et constituendis; item Comiti vel Vice Comiti et Judlium dicti Comitatus Chanadiensis, quos praesens tangit .... vel tangere poterit in futurum, firmo Regio Edicto praecipiendo mandamus, quatenus a modo deinceps praedictos Nobiles Bissenos nostros, in factis praenominatarum possessionum contra neminem hominem iudicare, vel vestro astare judicatui compellere audeatis; si qui autem quicquam iuris in eisdem possessionibus, vel earum pertinentiis se habere allegaverint ... attraxerint, vel questiones moverint adversus eosdem noverint, extunc tales ad nostram Regiam presentiam transmittatis, quibus nos pretextu possessionum praememoratarum respondebimus prout iuris et iustitie conveniens fore videbitur et opportunum; secus igitur sub pena nostre regie indignationis non facturi in premissis. Datum ..... feria tertia proxima ante festum Beati Laurentii Martyris anno Domini M° CCC° sexagesimo nono.

II. Ulászló 1495-ben kiadott hiteles másolatairól, mely a jászói convent levéltárában őriztetik Fasc. EEE. No 11. Prot. 2. Suppl. pag. 43.

50.

1370. Jan. 11-ről. Buda. I. Lajos király Izopos Istvánnak a jászok birájának meghagyja, hogy ipa Bondogaznak biztatására mizsei Sceukétől erővel elvett zálogokat adja vissza.

Ludovicus Dei gratia Rex Hungarorum, fideli suo Stephano, dicto Izopos, Judici Jasonum nostrorum, per Dominum Ducem Palatinum constituto, salutem et gratiam. Conqueritur nostrae et reginalibus Maiestatibus Sceuke de Mysce, quod tu ex inductione Bondogaz Jazonis soceri tui, ad domum et possessionem ipsius Sceuke, potenti manu venire, et vagia et pignora in eisdem domo et possessione suis recipere nitereris – atque velles. Unde cum nos nolimus, ut tu et ceteri quipiam Jazones illegitime ipsum Sceuke in persona aut rebus audeatis molestari et dampnificare; fidelitati 506tuae firmissime precipientes mandamus, quatenus tu et dictus Bondogaz, ad domum et possessionem ipsius Sceuke venire. et in eisdem pignora illegitime recipere ullatenus presumatis; imo si aliqua pignora, iam tu, cum dicto Bondogaz in domo aut possessione ipsius Sceuke potentialiter abstulissetis, et recepissetis, extunc huiusmodi pignora tu Stephane dicto Sceuke restituas, et predictum Bondogaz reddi facias, damno et mora sine omni. Si autem aliquid actionis contra ipsum Sceuke tu et dictus Bondogaz habetis, id iuridice in curia nostra exequi debeatis; et aliud facere non ausuri in premissis. Datum Bude quinto die festi Epiphaniarum. Anno domini 1370.

Ex originali Fr. Subich Secretarius Judicatus Cumanorum.

Fejér CD. IX/4. 221. l.

51.

1371. April 28-ról Tur. I. Lajos király minden biráknak megtiltja, hogy Kuncheg nemzetségbeli Fekete László kir. madarász és kún kapitányt, s kúnjait biráskodásuk alá ne kényszeritsék.

Nos Ludovicus dei gracia rex Hungariae et Poloniae vobis cunctis fidelibus nostris, tam ecclesiaesticae, quam secularis cuiuspiam dignitatis et honoris nomine prepollentibus, nec non universis regnicolis nostris, nobilibus utpote et ignobilibus. ac Civitatum ct liberarum villarum incolis et Rectoribus, Cumanorumque nostrorum et reginalium Capitaneis et Judicibus, nec non generaliter singulis Justiciariis regni nostri, vestrasque vices gerentibus, firmissime precipiendo mandamus, quatenus in vestris honoribus, possessionibus ac vestris in medio, Ladislaum Cumanum aucupem nostrum, filium Nicolai nigri, generacionis Kuncheg, nec non Comanos sub suo Capitaneatu existentes, in personis judicare et inpedire, ac in rebus arrestare, dampnificareque nullatenus presumpmatis, sed si qui contra ipsum Ladislaum ex vobis quicquam accionis habent vel habuerint, id nostrorum aut domini Palatini vel ejusdem Palatini Judicis in presencia legittime exsequantur; praefatusque Ladislaus ex parte dictorum suorum Comanorum iugiter justitiam facere tenebitur omni querulanti indilatam; idemque Ladislaus tantummodo, si justiciam alicui querulanti ex parte eorundem Cumanorum suorum facere neglexerit et renuerit, per querulantes nostram, aut ipsius domini Palatini in presenciam pro racione exinde reddenda, evocetur, 507justitia mediante; aliud igitur sub poena nostrae indignacionis facere non ausuri. Datum in villa Twr feria secunda proxima post festum beati Georgii martyris anno domoni M° CCC° LXX° primo.

Kivül: – Johannes de Naghpoy, commissio regine.

Eredetije hártyán a gróf Zay család levéltárában Zay-Ugróczon D. No 30. hátán pecsét nyomával; Pesty Frigyes szives közlése nyomán.

52.

1384. Visegrád. Szécsi Miklós országbiró a Telegdi Miklós és Benedek bán unokája Vazul és Csuka Pál fiai kún kapitányok között Beeb falu iránt fenforgó perben a feleket ez évi Szt.-György nyolczadára idézteti.

Amicis suis reverendis Capitulo Ecclesie Chanadiensis Comes Nicolaus de Zech Judex Curie regie amiciam paratam cum honore. Noveritis, quod cum causa inter Nicolaum filium Nicolai de Telegd, in quam presens causa mortuo domino Nicolao Cantore Ecclesie Strigoniensis extiterat redacta, actore ab una, pro quo Petrus filius Johannis de Koch cum procuratoriis literis palatinalibus astiterat, et inter Basilium filium Nicolai filii condam Benedicti Bani, pro quo Demetrius de Perechke sine litteris procuratoriis propter eius puerilem etatem comparuerat, in causam attractum, in facto possessionis Beeb vocate habita, parte ab altera Benedictum, Antonium et Jacobum filios Pauli dicti Chuka Capitaneos Comanorum in expeditionem ejusdem possessionis Beeb per regium homines contra annotatum Basilium ad octavas festi Epiphaniarum domini in anno proxime transacto preteritas regiam in presenciam licet terciaria evocari fecissemus, in quo eciam termino idem Basilius judicium trium marcarum nobis et parti adverse persoluturus, ac iidem expeditorium iudicium decem et octo marcarum nobis et parti adverse persolvere tenebantur. Tandem ipsis octavis instantibus, quia Johannes Tolmach pro ipsis Benedicto, Antonio, Jacobo, filius Pauli Comanis cum procuratoriis litteris palatinalibus in nostram exurgendo presencium prefatus Johannes filios Pauli dicti Chuka in facto ipsius possessionis Beeb instrumenta habere, et eadem non adtunc, sed in termino ulteriori per nos ipsi dando coram nobis exhibere posse allegarat, pro eo causam inter predictum Nicolaum filium Nicolai ab una, et inter Basilium filium Nicolai filii condam Benedicti Bani parte ab altera habitam, ad octavas festi b. Georgii Martyris tunc venturas prorogantes commiseramus, quod filii predicti Pauli dicti Chuka universa eorum litteralia instrumenta, que in premissis haberent, confecta, eisdem octavis S. Georgii coram nobis exhibere 508tenerentur. Quibus visis – – – – – et justiciam facere voleremus inter partes in premissis.

Quia autem predictus Basilius dictum iudicium trium marcarum, ac dicti expeditorie dicta iudicia decem et octo marcarum nobis a parte adversa non persolverent; ideo octavis in eisdem cum duplo persolvere tenerentur. A quibus quidem octavis festi beati Georgii martyris predicta causa inter magistrum Nicolaum filium Nicolai de Telegd actorem, ac inter Basilium filium Nicolai filii condam Benedicti Bani in causam attractum, item ipsa instrumentalis exhibitio, que per Benedictum, Antonium et Jacobum Comanos expeditores dicti Basilii fienda incumbebat – – – – Datum in Visegrad tricesimo sexto die termini prenotati anno domini Mmo CCCmo LXXXno quarto.

M. nemzeti muzeum kézirattárában lévő eredetiről.

53.

1385. Kapolai János országbiró Csuka Pál fiai kúnkapitányok szavatossága alatt Benedek bán unokája Vazul és Telegdi Miklós között Beeb falu iránti perben hozott itéletben kivonatilag hivatkozik:

1. I. Károly királynak Zanaghon 1315. mart. 14-én kelt levelére, melyben Koor nemzetségbeli Kondam és Juhpogo királyi kúnoknak Beeb falu birtokába uj beigtatását elrendelte.

2. I. Károlynak Temesváron 1321. mart. 31-én kelt levelére, melyben hű kúnjának Kondam ispánnak Beeb és Halászmortva faluiba költözni akarókat három évi szabadságról biztositja.

3. I. Lajosnak 1350-ben Budán kelt levelére, melyben megparancsolja, hogy senki az ország biróságai közül a Koor nemzetségbeli kúnok néhai kapitánya fiának Györgynek beebi és halászmorotvai jobbágyait polgári ügyekben el ne itélje.

Kapolai János országbiró itélete szerint: Anthonius et Jacobus filii Pauli dicti Chuka Capitanei Cumanorum – szavatosai valának: Basilii filii Nicolai filii condam Benedicti Bani contra Nicolaum filium Nicolai de Telegd et fratrem ejus patruelem Nicolaum Cantorem Eccle Strigoniensis a facto possessionis Beeb –; ezen országbirói itéletben kivonatilag ez foglaltatik; hogy felmutattatott levele:

Domini Karoli Regis in villa Zanagh feria 6a post dominicam Judica anno domini 1315. emanata, exprimebans (igy), quod Kondam et Juhpogo de genere Kool (vagy Koos – az utólsó betüben igazitás van) fideles Comani dicti Regis ad ipsius accedentes presenciam possessionem et terram 509Beeb in Comitat Chanad existentem suam et suorum progenitorum esse asserentes, – melyet még István királytól kaptak, a királyt kérik a restatutióra, melyet elrendel, – továbbá felmutattatott:

Károly királynak 1321-ben in Temesvar feria 3-ia post Dominicam Letare kelt levele következő kivonatban: quod quia idem Dominus Karolus rex possessiones Comitis Kondam fidelis Comani sui Beeb et Halazmortva vocatas populosas facere et multitudine populorum intendisset decorare: ideo universos cujuscunque status et condicionis homines ad dictas possessiones causa commorandi venire volentes assecurasset ut sub sua protectione et tutela speciali in sui persona, ac Magistri Pauli Castellani de Veteri Buda et Zegedino, et Magistri Thome Magistro Tavarnicorum domine Regine trium annorum libertate, a die adventus ipsorum pacifice et quiete salvis rebus et personis fruituri libere venirent et secure commarurentur.

Tercia siquidem Lodovici regis de dato Bude in anno 1350. sub annulari sigillo confecta exprimebat, quod idem Lodovicus rex universis Prelatis, Baronibus, Comitibus etc. dictis litteris suis mediantibus firmis dedisset in mandatis quatenus Jobbagiones et famulos impossessionatos Comitis Georgii filii condam Capitanei comanorum generacionis Koor (igy tisztán kiirva) de Beeb et Halazmortva, exceptis factis furticinis et latroneis aut causis criminalium, audeant judicare.

Körmenden lévő leltárban találtató eredetiről Nagy Imre szives közléséből – Misc. 747.

54.

1388. Octob 3-ról. Buda. Sigmond király madarasi Tompa László és más kún kapitányoknak meghagyja, hogy az ó-budai apáczák Vastorok nevü birtokán lakó kúnokat saját szállásaikra el ne hurczolják.

Nos Sigismundus dei gracia Rex Hungariae, Dalmacie, Croacie etc. Marchioque Brandenburgensis etc. vobis fidelibus nostris Ladislao dicto Tompa de Madras, et alys Capitaneis Cumanorum quorum libet descensuum, firmo damus regio sub precepto, quatenus Cumanos religiosarum sanctimonialium dominarum claustri ecclesie beate virginis de veteri Buda, in possessione ipsarum Wastork appellata commorantes nullo modo ad vestrum (moratur)os descensum assumpmatis, sed pocius hos, qui dedicta possessione ipsarum religiosarum dominarum ad vestrum dictum descensum se transtulissent moraturos, ipsis dominabus sanctimonialibus vel officialibus 510earundem, lectoribus scilicet presencium, cum universis rebus ipsorum reddere et restituere contradictione absque omni debeatis ad pristinum descensum eorundem reducendos moraturos. Et aliud facere in praemissis non ausuri. Datum Budae sabbato proximo post festum beati Michaëlis archangeli anno domini M. CCCmo LXXXmo octavo.

Eredetie szakadozott papiron a budai kamarai levéltárban. Acta Monialium Vetero-Budensium 43. csom. 30. sz. hátán a pecsét nyomával.

55.

Zsigmond király rendelete Szer helység földesurához, melyben azoknak meghagyja, hogy Buda és Félegyháza felé a sáregyházi uton járó-kelő szegedi polgárokat szabadon utazni engedjék.

Propria Commissio Domini Regis.

Nos Sigismundus Dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Marchio Brandenburgicus etc. Memoria commendamus: Quod quia nos ex serie efficacissimarum litterarum olim Serenissime Principisse Domine Elisabeth senioris Regine Hungarie etc. matris nostre carissime felicis recordacionis fuimus informati, ut cives nostri Zegedienses cum rebus et universis bonis ipsorum mercimonialibus, aut aliis quibuscunque versus Budam, Feelegyház, vel aliquas alias partes illac tendentes, per viam Saaregyhaz vocatam, et eciam alias vias, ex pristine libertatis eorum prerogativa, gracia eis concessa, libere et pacifice transitus eotum fecerint, et pro nunc facere possint. Ideo vobis nobilibus de Zer nostris fidelibus, firmis damus regalibus sub preceptis, quatenus ipsos cives nostros de Zeged per vias ipsorum predictas, ab antiquo consvetas, cum eorum mercibus et bonis ac rebus quibuspiam libere et sine omni impedimento gressus ipsorum facere permittere debeatis, sine impedimento, molestia, et contradiccione aliquali, nec eos ad tributum vestrum in prefata villa Zer nuncupata exigi consvetum pretensione compellere sitis ausi modo aliquali, alioquin scituri constanter, quod si secus in premissis feceritis, extunc dictum vestrum tributum pro nostra Maiestate occupari, et ad castrum nostrum Zegediense applicari faciemus incunctanter; aliud igitur facere non ausuri in premissis. Datum in villa Utuyn Sabbato proximo ante Dominicam Ramis palmarum. Anno Domini 1389.

Az eredeti Szeged város titkos levéltárában őriztetik, melyről kiadta Hornyik I. Kecskemét v. tört. I. 198.–9. l.

511Utuyn, 1399-ben mint Temes megyei helység Wthwyn név alatt előfordul Bárány Torontál m. 28. l.

56.

1389. April 22. Szent Fábián és Sebestyén kún szálláson. Csáktornyai István nádor és kúnok birájának levele arról, hogy a vajkúnnípe és alonnípei kúnok a közöttök Zakegyház iránt folyt hatalmaskodási perben magok között kiegyeztek.

Nos Stephanus Regni Hungarie Palatinus et Judex Cumanorum. Memorie commendamus, quod Nicolaus filius Jacobi et alter Nicolaus filius Johannis de Waychunnype Comani ab una, parte vero ex altera Jacobus filius Zendre de Alonnype similiter Cumanus coram nobis constituti per eosdem confessum extitit ministerio vive vocis sponte et relatum, quod licet inter ipsos super facto descensus Comanorum Wyzallas, alio nomine Zakeghaz vocati iuxta locum L. Keek (igy) vocatum habiti, lis et quescionis materia mota fuisset et exorta, diuciusque in presencia viceiudicis nostri Cumanorum ventilata. Idemque Jacobus in execucione eiusdem cause contra ipsos Nicolaum et alterum Nicolaum in facto potencie convictus fuerit. Tamen ipsi per compositionem proborum virorum facto in premisso concordassent et concordarunt nostri in presencia eo modo, quod quia ydem Nicolaus et alter Nicolaus dictum factum potenciarium et onus eiusdem eidem Jacobi remisissent et relaxassent, ymo relaxarunt nostri in presencia. Ideo ipse Jacobus dictum descensum Zakieghaz vocatum ipsis Nicolao et alteri Nicolao remisisset et resignasset, ymo in sua et universarum posteritatum suarum personis remisit et resignavit coram nobis, totum jus et proprietatem, quas ipsi forsitan in eodem descensu in futurum se habere sperarent, in jus et proprietatem dictorum Nicolai et alterius Nicolai ac posteritatum eorundem condescendi consenciendo perpetuo et irrevocabiliter per ipsos Nicolaum et alterum Nicolaum ac posteritates eorundem condescendi consenciendo perpetuo et irrevocabiliter per ipsos Nicolaum et alterum Nicolaum ac posteritates eorundem possidendum et tenendum. In cuius rei testimonium presentes litteras nostras duximus concedendas. Datum in descensu Cumanorum circa Ecclesiam beatorum Fabiani et Sebastiani martirum feria quinta proxima ante festum Pasce domini. Anno eiusdem Mmo CCCmo LXXXmo nono.

A gróf Csáky család kassai levéltárában Zsigmond király ép hártyán irt 1406-ik évi átiratából.

51257.

1389. nov. 4. Visegrád. Bebek Imre országbiró levele arról, hogy a Telegdi Miklós, Vazul a Benedek bán unokája és Csurka Pál fiai kún kapitányok között folyó perben az itélethozatalt a felek akaratából a közelebbi Szent György nap nyolczadára elhalasztotta.

Nos Comes Emericus Bebek Judex Curie domini Sigismundi dei gracia regis Hungarie. Damus pro memoria, quod deliberationem cujusdam cause, quam inter Nicolaum filium Nicolai de Telegd actorem ab una, pro quo Stephanus filius Dominici cum procuratoriis litteris Capituli Varadiensis astitit, et inter Basilium filium Nicolai, filii condam Benedicti Bani in causam attracti a secunda, pro quo Gregorius de Keche cum procuratoriis litteris Chanadiensibus comparuere, et inter Benedictum, Antonium, Jacobum, filios Pauli dicti Churka Capitaneos Cumanorum a tertia partibus, pro quibus Demetrius Perechke cum procuratoriis litteris Capituli Ecclesiae Vesprimiensis adhesit, juxta continentiam litterarum nostrarum prorogatoriarum super factis, in quibusdam litteris Comitis Johannis Capla adjudicatoriis contentis in octavis festi beati Michaelis Archangeli facere tenebamur, de partium procuratoriarum voluntate ad octavas festi beati Georgii martyris nunc venturas duximus prorogandam. Datum in Visegrad vigesimo nono die termini praenotati anno domini M° CCC° LXXX° nono (pecsét nyomaival.)

Kivülről. Pro Basilio filio Nicolai filii condam Benedicti Bani, contra Nicolaum filium Nicolai de Telegd et Capitaneos Cumanorum ad octavas festi b. Georgii Martyris prorogatoria.

M. n. muzeumban lévő hártyán irt eredetiről.

58.

1391 (?) Febr. 4-ről. Budai káptalan jelenti, hogy István nádor parancsára a Temesvári testvér jászok között Apáthy szállást illetőleg I. Lajos király intézkedése értelmében a határjárás előrebocsátása után az osztályt eszközölte, s nevezetteket birtokrészeikbe beigtatta.

Capitulum Ecclesiae Budensis omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in domino sempiternam. Ad universorum tam praesentium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod nos litteras magnifici nostri domini 513Stephani regni Hungariae Palatini et Judicis Cumanorum nobis directas honore qua decnit recepimus in haec verba:

Amicis suis reverendis Capit. Eccl. Budensis Stephanus regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum amiciciam paratam cum honore. Noveritis, quod Nicolao filio Nicolai dicto de Themeswar filistei regalis de descensu Apathy vocato pro se personaliter, et pro Georgio filio alterius Nicolai fratre suo patrueli sine litteris procuratoriis onus et gravamen eiusdem, si tandem scriptum persistere nollet, super se assumendo ab una parte. et ex alia Georgio filio Stephani et Martino filio Andreae, similiter filisteis regalibus de eodem descensu Apathy coram nobis constitutis, confessum extitit per eosdem ministerio vivae vocis in hunc modum. Quod Dominus rex Ludovicus dominus noster beatae recordationis super facto dicti descensus sententia mediante per diversas suas litteras divisionales fecerit ipsis provisiones seu donationes et ex hac inter ipsos ......... discordia usque haec tempora orta fuerit. Tandem ipsi huiusmodi differencie in facto praedictae terrae Apathy inter eos ut profertur, motae ........ volentes tum propter bonum pacis, tum etiam amore fraternalis delectando .......... ipsi et eorum posteri in ipsius pacis pulchritudine in aeternum quierent permanere et gratulare, ipsum descensum seu terram Apathy vocatam totam cum omnibus suis utilitatibus et appertinentiis quibuslibet ad eandem spectantibur per nostrum et vestros homines in quatuor directas partesque similes inter se dividere, ac easdem per metas et distinctiones metales a sese invicem distingvere et sequestrare, ipsarumque quatuor partium unam annotato Nicolao filio alterius Nicolai, tertiam siquidem ipsarum memoratorum partium praetacto Georgio filio Stephani, residuam quartam partem earundem praelibato Martino filio Andreae relinqui inter se assumpsissent et assumpserunt nostre in conspectu per huiusmodi aequalem divisionem et sub talium metarum distinctiones per ipsos et eorum successores possidendas. Et quia ad ipsam possessionis divisionem ac metalem distinctionem et statutionem faciendam nostri et vestri homines, volentibus praedictis partibus, necessarii sunt definiendam, pro eo vestram amicitiam praesentibus petimus – diligenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Andreas dictus ........ Dvsa vel Blasius de Wezly – aut Gregorius dictus Kun de Alapy sive Petrus filius ...... de Myske seu Nicolaus filius Alexii de Sary, an Gregorius de Fogach aliis absentibus homo noster ad faciem praedicti descensus seu terrae Apathy ....... vicinis et commetaneis suis universis inibi convocatis et praedictis Jaszonibus praesentibus, habita prius legitima reambulatione eiusdem, cum omnibus utilitatibus et pertinentiis quibuslibet per apparentium metarum distinctiones in quatuor dividet 514partes rectas et aequales, quarum quatuor partium unam praedicto Nicolao filio Nicolai, et alteram dicto Gregorio filio alterius Nicolai, tertiam vero partem eiusdem pro allegato Georgio filio Stephani, residuam quartam autem partem ipsarum ....... Martino filio Andreae ipsorumque haeredibus et successoribus universis ....... ita videlicet, quod portiones praedictorum Nicolai et Gregorii .............., portiones vero praedictorum Georgii et Martini pariter ................ statuat et committat perpetuo possidendas, et post haec ipsius ........ divisionis, metarumque ......... reambulationis seriem cum cursibus metarum uti fient, expediens ad octavas festi purificationis Beatae Virginis .......... nobis amicabiliter rescribatis. Datum Budae Sabbatho proximo post festum Nativitatis Johannis ...... Anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo primo.

Nos itaquae petitionibus ipsius domini palatini diligenter annuentes, una cum Gregorio dicto Kun homine suo palatinali nostrum hominem fidedignum discretum virum Michaëlem Custodem Ecclesiae nostrae praedictae socium et concanonicum nostrum ad praemissa exequenda pro testimonio duximus transmittendos. Cum tandem exinde ad nos reversi, nobis hoc modo retulerunt; quod ipsi in quindenis festi Epiphaniarum domini proxime praeteriti et aliis diebus ad id aptis sufficientibus, ad faciem praelibati descensus seu terrae Apathy vocatae, vicinis et commetaneis suis universis inibi legitime convocatis, ac Nicolao dicto de Themeswar filio Nicolai, Gregorio filio alterius Nicolai, nec non Georgio filio Stephani, et Martino filio Andreae praesentibus, accedendo, eandem per suas veras metas et antiquas hoc modo perambulassent:

Primo incepissent a plaga meridionali penes quandam viam magnam, quae venisset de possessione Alatthyan vocata, et tenderet versus Cassoviam, ubi a plaga occidentis in quodam monticulo Beercz metam terream erexissent. Deinde versus plagam occidentalem per bonum spatium eundo, in quodam monticulo halm vocato, prope unam parvam vallem Eer dictam similiter aliam metam terream cumulassent. Abhinc declinando versus plagam aquilonalem et per largum spatium transeundo, in quadam planitie unam metam terream fecissent. Abinde in eadem plaga aquilonali consimiliter per bonum spatium eundo, in quadam alia planitie inter quasdam duas vias metam terream erexissent. Deinde similiter ad eandem plagam aquilonalem satis bonum spatium pertranseundo, similiter in quadam planitie metam terream erexissent. Abhinc adhuc versus ipsam plagam aquillonalem ulterius per bonum spatium eundo, venissent ad quandam viam magnam, per quam iretur de Négyszállás ad terram Apathy praenotatam, ubi a plaga meridionali eiusdem viae metam terream fecissent. Inde eandem viam pertranseundo iuxta eandem viam a 515plaga aquilonali aliam metam terream fecissent. Abhinc inter occidentalem et aquilonalem plagas per bonum spatium eundo, venissent ad unum monticulum Ewrhalm dictum, ubi in cacumine eiusdem monticuli metam cumulassent terream. Deinde et quasi ad occidentalem plagam per aliquod spatium pergendo in quodam monticulo Halm, metam erexissent terream. Deinde ulterius ad ipsam plagam orientalem satis magnum spatium eundo, attigissent ad quendam montem magnum, in cuius cacumine metam cumulassent terream. Abinde adhuc ad eandem plagam orientalem per aliquod spatium peragrando, in cacumine eisdem Beertz, prope viam quae venit de villa Ewrs et iret ad possessionem Peel exeuntes, metam terream fecissent. Deinde ulterius in eadem via versus praedictam possessionem Peel per bonum spatium pergendo, ubi a plaga meridionali eiusdem viae metam terream fecissent. Abinde adhuc in eadem via per eandem plagam ulterius per bonum spatium pergendo, venissent ad praedictam viam magnam, quae venit de praedicta possessione Alattyan et transiret versus possessionem Heves sive Cassoviam, circa quam viam a plaga occidentali similiter metam terream cumulassent. Abinde eadem via saliendo, ex alia parte eiusdem a plaga meridionali similiter metam terream erexissent. Inde ulterius a via pergendo ad plagam meridionalem girando in quodam Beertz apud ipsam viam a plaga meridionali metam fecissent terream. Deinde adhuc similiter in eadem via per aliquod spatium transeundo, et de eadem via exeundo, a plaga orientis metam fecissent terream. Abhinc declinando ad eandem plagam meridionalem ulterius pergendo in latere cuiusdam Beertz metam fecissent terream et angularem. Dehinc flectendo ad meridiem et per bonum spatium eundo in quadam planitie, in fine quarundam terrarum arabilium signum fecissent metale terreum. Deinde ulterius ad eandem plagam meridionalem satis bonum spatium transeundo in cacumine cuiusdam fossati magni metam terream erexissent. Inde adhuc ad eandem plagam meridionalem ulterius ad magnum spatium eundo in quadam planitie a plaga occidentali et a parte praedictae terrae Apathy unam metam terream eiusdem terrae Apathy et aliam a plaga orientis possessionis Georgii dicti Madaras et Nicolai filii Johanis Kysir vocatae separantes cumulassent. Deinde similiter ad eandem plagam per largum spatium pergendo venissent ad unam metam antiquam bene apparentem, penes quam aliam a parte dictae possessionis Kysir erexissent. Abhinc flectendo quasi ad plagam occidentalem et per bonum spatium ulterius pergendo, erexissent quandam metam cursualem, circa quam a parte praedictae possessionis Kysir aliam metam terream de novo fecissent. 516Deinde adhuc ad eandem plagam per aliquod spatium eundo, in quodam Beertz duas metas terreas cumulassent, quarum una a plaga occidentali Apathy, et alia a parte orientis Kysir possessionibus separent antedictis. Abhinc ad plagam meridionalem flectendo, per largum spatium pergendo, venissent ad quandam viam, quae veniret de praedicta Apathy et iret ad Titiam, ubi a parte orientis ipsius duas metas cursuales fecissent, quarum una terrae Apathy et alia Kysir possessionibus separent antelatis. Deinde flectendo ad plagam occidentalem et per aliquod spatium pergendo in quodam monticulo Halm vocato tres metas fecissent terreas, quarum una ab aquilone terrae Apathy, et alia meridie Kysir praedictis, et tertia possessionem Elyae filii Nicolai Hegyesegyház vocatam separent. Abhinc versus eandem plagam per aliquod spatium eundo in quadam planitie duas metas terreas, unam Apathy, et aliam Hegyesegyhaz vocatos separantes cumulassent. Inde versus occidentem ulterius pergendo venissent ad quandam aliam viam, quae venit de Apathy praedicta et iret ad possessionem Hegyesegyhaz praedictam, penes quam a parte orientis metam terream erexissent. Abhinc penes eandem plagam occidentalem declinando, satis largum spatium eundo, in quadam planitie metam terream erexissent. Deinde adhuc versus eandem plagam occidentalem penes magnum fossatum per magnum spatium eundo, venissent ad praedictam viam magnam, ubi incepissent. Juxta quam a parte orientis metam fecissent terream. Et sic cursus ipsarum metarum praedictum descensum seu terram Apathy includentium terminaretur.

Habitaque huiusmodi reambulatione eundem descensum seu terram Apathy per appetinentium metarum infrascriptarum distinctiones in quatuor partes rectas et coaequales hoc ordine divisissent. Quod primo incepissent a primo angulo ecclesiae beatae Mariae Virginis lapideae de eadem Apathy vocate a parte primatiali, quem angulum pro meta comisissent. Inde ad predictam viam magnam penes praedictam possessionem Alatthyan ad ictus duarum sagittarum in cadem via tendendo, duas metas ex utraque parte eiusdem viae unam a plaga occidentis predicto Martino filio Andreae, aliam a parte orientis annotato Nicolao de Temesvar separantes erexissent. Adhuc in eadem via ulterius ad plagam meridionalem eundo, venissent ad quoddam fossatum, ubi in eodem fossato ex utraque parte eiusdem viae duas metas, quarum una ab oriente Nicolao de Temesvar separent Andream. Abinde in eadem via ulterius procedendo, venissent ad primam metam, ubi reambulationem incepissent prenotatam. Deinde autem asservando angulo Sanctuarii dictae Ecclesice incipiendo eandem super dictam viam magnam in et versus plagam occidentalem in eadem via ad ictus duarum sagittarum transeundo in quendam locum Berczhat vocatum, ex utraque parte eiusdem viae 517duas metas cumulassent, quarum una a parte occidentali Georgio filio Stephani praedicto, et alia a plaga orientis Gregorio distingvetur. Abhinc in eadem via ulterius per bonum spatium eundo, attigissent eundem fossatum, ubi ex utraque parte eiusdem viae duas metas terreas, unam ab oriente Gregorio, et alteram ab occidente Georgio antedictis distingventes erexissent. Inde ulterius transeundo, venissent ad metam angularem supradictam. Tandem vero a tertio angulo pradicta Ecclesiae – – – – – – incipiendo eandem in plateam in medio eiusdem terrae Apathy exiverunt. Inde ulterius per eandem plateam eundo venissent ad unum locum Zeeker vocatum, ubi ex utraque parte viae de descensu Négyszállás versus descensum Apathy praedictam tendentis duas metas terreas fecissent, quarum una – – – – – – – alia ab aquilone Georgio antedicto separent. Deinde in eadem via versus occidentem ulterius pergendo venissent ad locum vocatum Zeeker, ubi usque viam, quae tendit ad .... duas metas terreas unam a meridie Martino, et aliam ab aquilone Georgio supradicto separantes cumulassent. – – – – – – plaga per bonum spatium eundo ....... metam angularum fecissent – – – – – – a quarto angulo Sanctuarii dictae Ecclesia incipiendo et ...... versus orientem inter duos puteos similiter ad ictus duarum sagittarum pergendo, venissent ad parvum fossatum, ubi duas metas terreas fecissent, quarum una a plaga meridiei Nicolao, altera ab aquilone Gregorio separent. ....... Inde ulterius versus eandem plagam per magnum spatium eundo, venissent ad locum Zeek ferteu vocatum, ubi duas metas terreas fecissent, quarum una a plaga meridiei Nicolao, alia ab oriente Georgio ....... abinde ulterius versus – – – – plagam per magnum spatium eundo venissent ad alias duas metas compares et angulares, ubi meta divisionales inter partes prenotatas modo prehabito erecta – finirentur; habitaque huiusmodi divisione, unam partem praedictarum quatuor partium – – – – – meridionali – – – – possessionis Alatthyan antedictae – – – – – omnibus suis utilitatibus saepedicto Nicolao dicto de Themesvar filio Nicolai et posteritatibus eiusdem filio imo Gregorio filio Desev et Benedicto filio Johannis dicti Kún, Item Stephano, Thomae, Georgio et Blasio filiis Petri – – – – – filio Stephani et Gregorio filio Petri dicti Teryen et posteritatibus eiusdem universis eorundemque haeredibus et successoribus. Item aliam quartam partem ipsarum quatuor partium a plaga scilicet ab aquilonali habita, modo simili cum cunctis suis utilitatibus et appertinentiis annotato Gregorio filio Nicolai – – – – – Chazar, filio eiusdem Demetrio filio Andreae – – – – – filio Nicolai fratribus eiusdem Gregorii – – – – filiorum ipsorum ac haeredum per haeredes. Tertiam vero partem earundem quatuor partium videlicet 518a plaga orientis sitani simili modo cum universis suis utilitatibus et pertinentiis – – – – Martino filio Andreae et per consequens – – – – – Item Lucae et Joanni filiis Nicolai – – – – – – Thomae et Emerico filiis Jacobi filiis eiusdem Bakator imo Petro filio Blasii magni ac Blasio de Bugaz filiis Georgii patruelibus fratribus – – – – – Martini similiter in filios filiorum ipsorum ac haeredum per haeredes. Residuam autem quartam partem ipsorum videlicet a plaga aquilonali adiacentem, simili modo cum omnibus suis utilitatibus, utilitatumque integritatibus et pertinentiis universis pro allegato Georgio dicto Gazdagh filio Stephani et per consequens Joanni filio ac Blasio et Joanni uterinis, imo – – – – – filio Andreae, Petro filio Nicolai et Jacobo filio Gregorii fratribus et proximis euisdem Georgii consimiliter in filios filiorum ipsorum ac haeredum per haeredes ullo penitus contradicente apparente. Ita videlicet quod portiones predictorum Nicolai dicti de Themesvar et Gregorii ac filiorum et fratrum eorundem praedictorum ad unam partem, videlicet ad plagam orientalem committendo, portiones vero memoratorum Georgii et Martini imo filii et fratrum eorundem prememoratorum, partem ad ailam scilicet ad plagam occidentalem relinquendo statuissent perpetuo possidendas, tenendas, pariter et habendas. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras privilegiales, sigillique nostri munimine roboratas, Alphabeto intercisas iuxta confessionem dictorum domini palatini et nostri hominis duximus concedendas. Datum per manus distrecti viri Nicolai lectoris ecclesiae nostrae praedictae sedecimo die diei possessionum statutionis prenotate. anno domini millesimo tercentesimo nonagesimo primo prenotato, presentibus viris discretis Andrea Cantore, Michaele custode, prenotato Nicolao, Paulo, Thoma, Blasio, Sebastiano et aliis canonicis fratribus notris in eadem ecclesia predicta regi famulantibus sempiterno.

Jászkisér város levéltárában lévő eredetiről, mely iró hártyán van irva, a függő pecsét nyomai látszanak.

59.

1392. April 10. Diósgyőrött. Sigmond király Kassa városának meghagyja, hogy a tőle megvett ház árát, két ezer arany forintot Capolai Desew királynéi kúnok birájának fizessék le.

Sigismundus dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. ac Marchio Brandenburgensis etc. Fidelibus nostris Judici Juratisque omnibus ac universis hospitibus et populis de Cassovia salutem 519et graciam. Fidelitati vestre committimus et distincte mandamus, quod illa duo millia florenoram auri, quibus nobis pro domo nostra Cassoviensi vobis per nostram maiestatem data, obligabant, a dato presencium usque diem antedictum fideli nostro magistro Desew de Capolia Judici Comanorum reglinalium nomine nostro recipienti dare ac persolvere debeatis effective, nullam in eo negligenciam committendo secus non facturi. Datum in Dyosgewr feria quarta proxima post dominicam penes palmarum. Anno domini millesimo tercentesimo nonagesimo secundo. (p. h.)

Kassa városi ltár sub litt. A n. 16. alatti eredetiről.

60.

1392. April 10. Diósgyőrött. Sigmond király nyugtája arról, hogy a kassaiak a tőle megvett ház árát két ezer arany forintot Capolai Dezsőnek a királynéi kúnok birájának lefizették.

Nos Sigismundus dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie Croacie etc. ac Marchio Brandenburgensis etc. Memorie comendamus per presentes ..... fideles nostri Judex, Jurati ac universi Cives et hospites nostri de Cassovia duo millia florenorum auri, quibus nobis racione domus nostre Cassoviensis, ipsis per nos date obligabant ...... in propriam nostram commissionem fideli nostro magistro Desew de Capolia Judici Comanorum reginalium effective assignarunt ac realiter persolverunt, de quibus quidem duobus nillibus florenorum auri prefatos Judicem Juratos Cives et hospites nostros de Cassovia quietos reddimus expeditos harum nostrarum testimonio litterarum. Datum in Dyosgewr feria quarta proxima post Dominicam penes Palmarum anno domini millesimo tercentesimo nonogesimo secundo. (p. h.)

Kassa városi ltár sub litt. A. n. 17. alatti eredetiről.

A budai kam- ltárban N. R. A. Fasc. 870. No 13. van Sigmond királynak Budán év nélkül kelt oklevele, mely szerint „dilecto fideli nec non magnifico viro Desew filio Benedicti de Kapla Judici Comanorum reginalium“ Trencsén megyei Lythwa várát új adományi czimen adományozza.

61.

1392. April 24. Lőcse. Sigmond király Hrichov, Lythwa, és Karch kir. várait királynéi kúnok birájának Dezső mesternek három ezer arany forintban zálogba adja.

520Nos Sigismundus dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. ac Marchio Brandenburgensis etc. notum facimus tenore presencium quibus expedit universis. Quod nos pro certis nostris negociis et agendis expediendis et fine votivo consummandis castra nostra regalia Hrichow, Lythwa et Karch vocata dilecto fideli nostro magistro Desew iudici Comanorum reginalium pro tribus millibus florenis auri ab ipso sigillatim receptis et habitis titulo veri pignoris obligando duximus impignorandas, imo obligamus et effective impignoramus per praesencium vigorem. Tamdiu per ipsum Magistrum Desew et eius heredes tenendas et possidendas, quousque dicta tria millia floreni sibi aut eius heredibus per nos aut successores nostros fuerint ex integro persoluta harum nostrarum testimonio litterarum. Datum in leucha in festo b. Georgii martyris anno domini M° CCC° LXXXX° secundo.

Budai kam. leltár N. R. A. Fasc. 943. n. 11. alatt lévő hártyán irt eredetiről rányomott veres pecsét töredékeivel.

62.

1393. Sept. 1-ről. Budai káptalan jelenti, hogy Sigmond király rendeletére Apáthiszállás és Négyszállás között a határjárást eszközölte.

            A             B             C

Capitulum Ecclesie Budensis omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis salutem in domino sempiternam. Ad universorum tam presentium quam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod nos litteras Serenissimi Principis Domini nostri Domini Sigismondi dei gratia incliti regis hungarie, dalm., croat. etc. ac Marchionis Brand. etc. tenoris subsequentis nobis per Nicolaum dictum de Temeswar, Gregorium filium Nicolai, Andream filium Andreae, et Georgium filium Stephani phylisteos de descensu Apathy exhibitas representatas, reverentia qua decuit recepimus, cuius tenor id est:

Sigismundus Dei gratia rex Hungar., Dalm., Croat. etc. ac Marchio Brand. etc. fidelibus suis nobilibus viris Emerico filio Aba officiali per magnificum virum Frankonem supremum Thesaurarium nostrum inter Phylisteos seu Jazones nostros constituto; item Magistro Thomae filio Gregorii de Domoszlow, ac Stephano filio Vgrini salutem et gratiam. In personis Phylisteorum seu Jazonum nostrorum in descensu Apathy vocato commorantium nomine 521graviter conquestum est maiestati, quomodo phylistei seu Jazones nostri in alio descensio Négyszállás nuncupato residentes certas terras eorundem phylisteorum nostrorum de descensu Apathy apellato inter veras et antiquas eorum metas existentes potentialiter aliquando perarassent et perarari facere non cessarent omni sine intermissione. Verum nos ipsos Jazones nostros in iam dicto descensu Apathy vocato prout defendere tenemur in dictis eorum terris usualibus, iuxta iura praesertim privilegiata eorum litteralia instrumenta velimus indempniter conservare; fidelitati igitur vestra firmo regio damus sub edicto quatenus mox visis praesentibus, praesente testimonio Capituli Ecclesiae Budensis, quod per ipsum Capitulum ad id serie praesentium transmitti iubemus, ad facies predictarum terrarum litigiosarum, vicinis et commetaneis universis eorundem inibi legitime convocatis et praesentibus, personaliter accedere, et metas eorum lem novas iuxta veteres in locis necessariis superius dictorum phylisteorum nostrorum in iam dicto descensu Apathy vocato, litteralia eorum instrumenta coram vobis producenda undique consignare, vero a parte dictorum phylisteorum nostrorum in Négyszállás cominorantium erigere et sequestrare, ipsosque in eisdem contra quosvis, signanter vero contra ipsos Jazones nostros de dicto Négyszállás protegere et conservare debeat nostra maiestatis in persona iustitia exposcente seriem vero premissorum uti fiunt, expediens per idem Capitulum nostre fideliter rescribi iubemus maiestati. Datum Budae feria tertia proxima ante festum Beatissimi Regis Stephani Anno domini 1393.

Nos itaque mandatis ipsius domini nostri regis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, discretum virum magistrum Georgium socium et concanonicum nostrum videndum, audiendum et nobis referendum, ad ea, que in premissis litteris ipsius domini nostri regis praenotatos nobiles viros magistros Emericum filium Aba officialem, Thomam filium Gregorii, et Stephanum filium Vgrini .......... pro nostro testimonio duximus transmittendos; qui tandem exinde una cum Magistro Stephano filio Vgrini predicto ad nos reversus, nobis retulit eo modo:

Quod annotati Magistri Thomas filius Gregorii et Stephanus filius Vgrini praenotato Emerico filio Aba absente eo, quod ipse in quibusdam suis negociis exstiti 5×!!!!!"

Quod primo incepissent a plaga meridionali penes quandam viam magnam, duae veniret de possessione Alatthyan vocata et tenderet versus Cassoviam, ubi a plaga orientis in quodam monticulo Bercz metam terream reperissent, quam ibidem renovassent; deinde versus plagam occidentalem per bonum spatium transeundo, in quodam monticulo halm vocato, prope unam parvam vallem Eer dictam similiter aliam metam terream invenissent, quam in maiorem erexissent; abhinc declinando versus plagam aquilonalem, et per largum spatium transeundo, in quadam planicie unam metam terream novam consimiliter invenissent, quam sine commoratione dimisissent; – abinde in eadem plaga aquilonali similiter per bonum spatium eundo, in quadam aliam planitie inter quasdam duas vias metam terream invenissent, ipsam renovando dimisissent; Deinde similiter ad eandem plagam aquilonalem per largum spatium transeundo, similiter in quadam planitie metam terream invenissent, quam consimiliter renovassent. Abhinc adhuc versus ipsam plagam aquilonalem ulterius per bonum spatium eundo, venissent ad quandam viam magnam, per quam iretur de Négyszállás ad terram Apaty praenotatam, ubi a plaga meridionali eiusdem viae metam terream invenissent, quam renovassent, Inde eandem viam pertranseundo, iuxta eandem viam a plaga aquilonali aliam metam terream reperissent, ipsam similiter renovando dimisissent. Abhinc inter occidentalem et aquilonalem plagas per bonum spatium eundo, venissent ad unum monticulum Ewrhalm dictum, ubi in cacumine ulterius eisdem in monticulo metam terream invenissent, quam in altiorem erexissent. Deinde et quasi ad occidentalem plagam per aliquod spatium pergendo, venissent ad quandam Beercz, ubi quandam metam terream similiter invenissent, eandem renovando dimisissent. Inde versus eandem plagam orientalem per aliquod spatium pergendo, in quodam monticulo Halm metam terream recognovissent, quam in maiorem erexissent. Deinde ulterius ad ipsam plagam orientalem satis magnum spatium eundo, attigissent, ad quendam montem magnum, in cuius cacumine metam terream conspexissent, quam renovassent. Abinde adhuc ad eandem plagam orientalem per aliquod spatium peragrando in cacumine cuiusdam Beertz prope viam, quae venite, de villa Ewrs, et iret ad possessionem Peel exeuntes metam terream reperissent, quam in maiorem erexissent. Abinde ulterius in eadem via versus praedictam possessionem Peel per bonum spatium pergendo, ubi a plaga meridionali eiusdem viae metam terream invenissent, eandem in altiorem erexissent. Abinde adhuc in eadem via et in eadem plaga ulterius per bonum spatium pergendo, venissent et praedictam viam magnam, que veniret 523de praedicta possessione Alattyan et transiret versus possessionem Heves sive Cassoviam, circa quam viam a plaga occidentali similiter metam terream invenissent, quam sine renovatione dimisissent. Abinde eadem via saliendo ex alia parte eiusdem a plaga meridionali similiter metam terream reperissent, quam renovassent. Inde ulterius in via pergendo, ad plagam meridionalem girando, in quodam Beertz apud ipsam viam a plaga meridiei metam terream reperissent, quam consimiliter renovassent. Deinde adhuc similiter in eadem via per aliquod spatium transeundo, et de eadem via exeundo a plaga orientis metam terream invenissent, quam sine renovatione dimisissent. Abhinc declinando ad eandem plagam meridionalem, ulterius pergendo in latere eiusdem Beertz metam recognovissent terream et angularem, quam in maiorem erexissent. Dehinc flectendo ad meridiem, et per bonum spatium eundo, in quadam planitie in fine quarundam terrarum arabilium metam invenissent terream, quam innovassent. Deinde ulterius ad eandem plagam meridionalem satis bonum spatium transeundo, in cacumine cuiusdam montis magni metam novam respexissent terream, quam in maiorem erexissent. Inde adhuc ad eandem plagam ulterius ad magnum spatium eundo, in quadam planitie a plaga occidentali et a parte praedictae terrae Apathy unam metam terream eidem terrae Apathy, et aliam a plaga orientis possessionis Georgii dicti Gazdag et Nicolai filii Joannis Kysir vocatae separantes invenissent, ipsas renovando dimisissent. Deinde similiter ad eandem plagam per largum spatium pergendo pervenissent ad unam metam antiquam bene apparentem penes quam aliam novam a parte supradictae possessionis Kysir invenissent, ambas renovando dimisissent. Abhinc flectendo quasi ad plagam occidentalem, per bonum spatium ulterius pergendo venissent ad quandam metam cursualem, circa quam a parte praedictae possessionis Kysir aliam metam novam terream invenissent, ipsas renovassent. Deinde adhuc ad eandem plagam per aliquod spatium eundo, in quodam Beertz duas metas terreas novas invenissent, quas inaltiores erexissent, quarum una a plaga occidentali Apathy, et alia a parte orientis Kysir possessionibus separent antedictis. Abhinc ad plagam meridionalem flectendo, per largum spatium pergendo, venissent ad quandam viam, quae veniret de praedicta Apathy, et iret ad Titiam ubi a parte orientis ipsius duas metas terreas novas erexissent, quas sine renovatione dimisissent, quarum una terram Apathy et alia Kysir possessionibus separarent antelatis. Deinde flecteretur ad plagam occidentalem, et par aliquod spatium pergendo in quodam monticulo Halm vocato tres metas terreas reperissent novas et magnas, quas consimiliter sine renovatione dimisissent, quarum una ab aquilone terrae Apathy, et alia meridie Kysir praedictis ........ possessionem Eliae filii Nicolai Hegyesegyház vocatam separent. Abhinc versus eandem plagam per aliquod spatium eundo in 524quadam planitie duas metas terreas, unam Apathy et aliam Hegyesegyház vocatas separantes reperissent, quas renovassent. Inde versus occidentem ulterius pergendo venissent ad quandam aliam viam, quae veniet de Apathy praedicta et iret ad possessionem Hegyesegyház praedictam, penes quam a parte orientis metam terream invenissent, quam renovassent. Abhinc versus eandem plagam occidentalem declinando, satis largum spatium eundo in quadam planitie metam terream novam reperissent, quam in maiorem erexissent. Deinde adhuc versus eandem plagam occidentalem penes magnum fossatum per magnum spatium eundo venissent ad praedictam viam magnam, ubi incepissent. Juxta quam a parte orientis metam reperissent terream et novam, quam in altiorem erexissent. Et sic cursus ipsarum metarum praedictum descensum seu terram Apathy includentium terminaretur. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem patentes nostras privilegiales sigillique nostri munimine roboratas, alphabeto intercisas iuxta confessionem dicti testimonii nostri duximus concedendas. Datum per manus discreti viri Nicolai lectore Ecclesiae nostrae praedictae decimo die diei possessionum reambulationis praenotata. Anno domini supradicto. Praesentibus viris discretis Andrea, Cantore, Wyth custode, Nicolao, Paulo, Thoma, Sebastiano, Ladislao caeterisque canonicis fratribus nostris in Dei Ecclesia praedicta regii jugiter famulantibus sempiterno.

Jászkisér város levéltárában őrzött eredetiről, melyen a pecsét hiányzik.

63.

1394. Jun. 22. A zalai sz. Adorján konventje oklevele, mely szerint előtte Kanisay Miklós és István s esztergomi érsek János Szentmártoni Antallal Apáthy és Koorwngh Zala megyei birtokokra nézve kiegyeznek.

Conventus monastery beati Adriani martiris de Zala omnibus Christi fidelibus etc. ad universorum tam presencium, quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, Quod magnificis viris dominis Nicolao de Kanysa magistro Tavarnicorum et Judice Comanorum, ac Stephano fratre eiusdem Comite Siculorum regalium, filyo condam magistri Johannis fily Laurencii de dicta Kanysa etc.

Datum in festo beati Jacobi apostoli anno domini millesimo tercentesimo, nonagesimo quarto. etc.

A budai kam. ltárban N. R. A. Fasc. 643. No 17. alatti hártyán irt meglehetősen ép eredetiről, melynek felhajtott szélén a pecsétnélküli hártyakötelék függ.

52564.

1394. Nov. 30. Temesváron. Zsigmond király Cheeph Komárom, Apostol és Bologmiklosfeulde nevü Fejérmegyei birtokokat János esztergomi érseknek s Kanisay Miklós s ennek testvére Istvánnak uj adomány czimen adományozza.

Propria comissio domini nostri Regis.

Nos Sigismundus dei gracia etc. Notum facimus universis quibus incumbit per presentes ... quod ... recensitis ... obsequiorum meritis ... reverendissimi in Christo patris domini Johannis Archiepiscopi Ecclesie Strigoniensis ... necnon virorum magnificorum domini Nicolai filii Johannis de Kanysa magistri Tavarnicorum nostrorum et Judicis Comanorum, necnon Zaladiensis, Sopronyensis, et Castriferrei Comitatum Comitis, ac magistri Stephani fratris ipsorum uterini Comitis Siculorum nostrorum etc.

Datum Temesvar in festo beati Andree Apostoli anno domini millesimo CCCmo nonagesimo quarto,

A budai kam. ltárban N. R. A. Fasc. 642. No 25. alatti ép hártyán irt eredetiről, melynek hátlapján a nagy kir. pecsét homályos nyomai láthatók e szavakkal: propria commissio domini nostri regis.

65.

1395. Mart. 16. Szeben. Zsigmond király a Kanisay Miklós tárnokmester által a kunok hely. birájául rendelt Dobozi Miklósnak meghagyja, hogy a kunegyházi nemes kunoktól régebben elfoglalt Csonkaszentmiklós, Olunipe, Abchykszállás, Kolbászszállás és több megnevezett falukat azoknak adja vissza.

Commissio propria domini nostri Regis.

Sigismundus dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Marchyoque Brandenburgensis etc. Fideli suo Magistro Nicolao de Doboz vice Judici Comanorum per magnificum virum dominum Nicolaum de Kanysa magistrum Tavarnicorum nostrorum constituto, ad eius vices gerenti, salutem et graciam. Datur nostre inteligi Maiestati, quod vos pridem possessiones Nicolai, Thome et Ladislai filiorum Jacobi Chonkazethmiclos, Kyzsalas, Chorbaianoszalasa, Hamokzalas, Besemihalzalasa vocatas, necnon possessiones eorundem, ac Jacobi, Laurency et Ladislai filiorum Johanis de Chuneghaz nobilium Comanorum nostrorum Wyzalas, 526Olunipe, Kolbazzalasa, Abchykzalas et Pohamera appellatas occupassetis et occupatas detineretis minusiuste. Quare fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus visis presentibus omni dissimulacione postposita predictas possessiones per vos, ut premittitur, occupatas, iam dictis nobilibus Comanis nostris pacifice remittere et resignare debeatis, manus vestras de eisdem de excipientes, per eosdem uti prius sic et nunc possidendas et tenendas. Nos enim super hijs cum ipso magistro Tavarnicorum nostrorum, que in premissis fuerint agenda et expedienda, post felicem eius reversionem de presenti suo itinere fiendam tractando rectificabimus et disponemus (igy) presentes post lecturam reddi jubemus praesentanti. Datum Cibinij feria quinta proxima post dominicam Oculi anno domini Mmo CCC° LXXXX° quinto.

A gróf Csáky család kassai levéltárában Fasc. 447. No 16 alatt lévő s ép hártyán irt eredetiről, hátán nagy pecsét nyomaival, Pesthy Frigyes szives közlése nyomán.

66.

1396. Aug. 21. Pásztói János országbiró levele Zsigmond király rendeletére filisteusok szállása Arokszállás és István mester Nána-Gyurk nevü helységek között teljesitett határjárásról.

Nos Comes Joannes de Pasztoh Judex Curiae Seren. et Magnif. Principis dni Sigismundi dei gracia regis Hung. Dal. Croat. et Marchionisque Brandenburg, etc. Memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit, universis, quod nos unacum religioso viro domino fratre dominico praeposito eccl. de Lelez ad litteratorium mandatum dicti dni nostri regis ad reambulandum et rectificandum metas inter descensum filisteorum Arukzallas vocatum, et possessionem magistri Stephani filii Stephani de Nána-Gyurk vocatam, praesentibus eisdem filisteis de Arukzallas et Magistro Stephano filio Stephani accessimus, et eosdem descensum et possessionem ex comportativa concordantia earundem partium hys metis et distinctionibus metalibus ab invicem duximus separandos, primo a parte orientali inter fluvium Gyunguspataka vocatum, ubi duas metas inter possessiones Gyurk, Adach et Arukzallas vocatas separantes ereximus incipiendo versus partem occidentalem, procedendo ex utraque parte cuiusdam rivuli Gyuler vocati, duas metas terreas fecimus cumulari. Abhinc in eodem rivulo Gyuler post meatum eiusdem per bonum spatium currendo ex utraque parte eiusdem rivuli similiter duas metas terreas effodi fecimus, de quibus inter 527meridiei et occidentis plagas in bono spatio eundo in vicinitate cuiusdam vallis duas metas terreas fecimus cumulari. Abhinc versus eandem plagam occidentis pergendo penet viam de dicta Arukzallas ad Gyungus ducentem duas metas terreas erigi fecimus. Hinc versus eandem plagam per competens spatium eundo duas metas terreas fecimus elevari. Inde ulterius per parvum spatium eundo metam ereximus cursualem, abhinc ad eandem plagam occidentalem tendendo aliam metam terream cursualem fecimus effodi. Adhuc ad eandem plagam ulterius per parvum spatium eundo, similiter metam cursualem erigi fecimus. Indeque ulterius ad eandem plagam occidentalem eundo duas metas terreas cumulari fecimus. De quibus tandem ad magnum fossatum pergendo terminatur; ipsis itaque metis inter easdem possessiones erectis et elevatis subdistinctionibus easdem possessiones partium praenotatas eisdem reliquimus pacifice possidendas, tenendas et habendas. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam presentes eidem Magistro Stephano filio Stephani concessimus litteras nostras privilegiales pendentis sigilli nostri autentici munimine roboratas. Datum Vissegrad septimo die festi Assumptionis Virginis gloriosae anno domini Mllno CCCmo nonagesimo sexto.

A hártya felhajtott szélén zöld sinoron függő nagy barna viasz pecsét.

A budai kamarai levéltárban levő eredetiről N. R. A. fasc. 386. No 39.

67.

1397. Maj. 4. Az egri káptalan bizonyságlevele, hogy előtte Dersi István utódai Heves megyei Kakath községbeli részbirtokukat Kolbászszálási Pál fiának s érdektársainak 440 forinton örök áron eladták.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod Demetrius filius Stephani de Ders et Gregorius filius eiusdem pro se, et pro Jacobo ac Ladislao puero filiis et fratribus eorum ab una; item Andreas filius Pauli de descensu Kolbazzallaza pro se, et pro Dominico filio, Johanne carnali, Sebastiano et Thoma filiis Stephani ac Stephano filio Luce consobrino fratribus suis, et Johannes filius Nicolai de eodem descensu Kolbazzalaza similiter pro se et pro Georgio carnali, ac Ladislao filio Jacobi consobrino fratribus suis parte ex altera coram nobis personaliter constituti, predictos Demetrium et Gregorium filium suum suis ac dictorum Jacobi et Ladislai filiorum et fratrum suorum in personis, propositum extitit viva voce et 528relatum. Quod ipsi um pro evitandis quibusdam necessitatibus eorum, ipsos ad presens urgentibus, et tum ex eo, quia ipsi quasdam possessiones et portiones eorum possessionarias a manibus alienis redimere intenderent; igitur ipsi medietatem quandam possessionis eorum Kokath nuncupate in Comitatu Heweswywariensi adjacentim habitatoribus destitute utpote portionem ipsorum ipsos contingentem cum universis suis utilitatibus ac pertinenciis quibuslibet scilicet terris arabilibus, pratis, silvis et nemoribus, signanterque piscinis Kéthkazmerfoka, Sebesér et Karazus appellatis, aquis et fluviis in facie eiusdem medietatis existentibus dedisset et vendidisset, extunc nostri in presentia memorati Demetrius et Gregorius filius suus, suis ac dictorum Jacobi et Ladislai filiorum ac fratrum suorum nominibus dederunt et vendiderunt, prefatis Andree filio Pauli et Johanni filio Nicolai ac dictis filio et fratribus eorundem pro quadringentis et quadraginte florenis – – – plene habitis et acceptis ab eisdem ipsis et eorum heredibus heredumque suorum successoribus et posteritatibus universis jure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Insuper obligaverunt se iidem Demetrius filius Stephani ac Gregorius filius suus ac dictos filios et fratres nec non heredes ipsorum annotatos Andream filium Pauli et Johannem filium Nicolai ac dictos filium, fratres et posteritates eorundem, ab omnibus pretextu dicte medietatis ipsius possessionis Kakath ac piscinarum predictarum processu temporis impetere nitentibus semper et ubique defendere et expeditos debere laboribus eorum propriis pariter et expensis. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem presentes contulimus sigilli nostri autentici et pendentis munimine roboratas ac alphabeto intercisas presentibus tamen Thoma preposito, Johanne lectore, Petro cantore, Briccio custode dominis, Item Johanne de Zemley, Nicolao de Borsod, Michaele de Pankotha, Jacobo de Patha, Johanne de Zabolch, Nicolao de Wywar, Thoma de Tharchafew, Corrado de Borswa et Ladislao de Hewes Archidiaconis, et aliis multis vitam ducentibus et in dicta ecclesia Deo iugiter famulantibus. Datum feria sexta proxima post festum Inventionis sancte crucis Anno domini millesimo CCCmo, nonagesimo septimo; regnante domino nostro Sigismundo dei gracia illustri rege Hungarie, venerabilibus in Christo patribus dominis Johanne permissione divina Strigoniensi, et Nicolao et apostolica gracia Episcopo eiusdem Ecclesie Agriensis domino et prelato nostro existentibus.

A budai kamarai ltár N. R. A. Fasc. 482. No 12 alatt lévő s hártyán irt egri káptalan 1468-ki átiratából.

52968.

1397. Octob. 22. Bubek Imre nádor levele, mely szerint Békés és Zaránd megyék közgyűlésén a megyei tisztek igazolták, hogy Kéregyház, más néven Kenderes falu tiszabői Miklós utódainak s elődeinek örökös birtoka volt.

Nos Detricus Bubek de pelsewch regni Hungarie Palatinus Memorie commendamus, quod in congregatione nostra generali universitatis nobilium de Zaránd et de Bekys comitatuum feria secunda proxima ante festum beatorum Simonis et Jude apostolorum prope villam Symond celebrata, Valentinus filius Nicolai de Bw in sua, ac Michaelis dicti Kantor, Petri filii Joanis, Andree et Pauli filiorum Selyz de eadem personis de medio aliorum exurgendo proposuit eo modo, quomodo possessio Keregház alio nomine Kenderus vocata, nunc apud manus Dominici Valentini filiorum Joannis, filii Petri ac Laurencii et Layos filiorum Blasii filii Sebes Comanorum habita semper et ab antiqua predeccessoribus eorum titulo iuris hereditarii pertinuisset, et nunc ipsis eadem sub eodem titulo debet pertinuisset, et nunc ipsis eadem sub eodem titulo debet pertinere, et hoc Vicecomitibus Judicibusque nobilium ac juratis assessoribus predictorum de Zaránd et de Bekys Comitatuum constaret evidenter, petens nos precum cum instantia, ut eidem Vicecomites, Judices nobilium iuratique Assessores qualem de premissis scirent, per nos requisiti, faterentur veritatem. Cumque nos eosdem Vicecomites, Judices nobilium, Juratosque assessores super premissis requisitos habuissemus, iidem ad fidem eorum deo debitam, fidelitatemque domino nostro regi et suo sacro diademati conservandam tacto dominice crucis ligno nobis prestitam taliter affirmarunt, quod ipsa possessio Kenderus sua et suorum et predecessorum dictorum nobilium de Bw fuisset hereditaria, sed quomodo tandem predicti Comani possiderent, et quomodo eadem ab ipso Valentino filio Nicolai de Bw et aliis fratribus suis fuisset alienata, ignorarent. In cuiius affirmacionis testimonium presentes litteras nostras patentes eidem Valentino et aliis nobilibus de dicta Bw duximus concedendas, communi iustitia svadente. Datum duodecimo die congregacionis nostre predicte in loco memorato. Anno domini millessimo CCCmo nonagesimo septimo.

Eredetije a m. k. kamarai levéltárban, N. R. A. Fasc. 258. sz. 24. hártya és papir példányokban, mind kettő eredeti, rányomott pecsét töredékeivel; megjelent Békés m. oklt. 15. l.

53069.

1399. Febr 22. Az egri káptalan jelenti, hogy Zsigmond király parancsára Endre, János és több kakathi kunoknak Kakath falu fele részének birtokába beigtatását teljesitette.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod Andreas filius Pauli et Georgius filius Nicolai Comani de Kakath pro se et pro Johanne filio eiusdem Pauli ac altero Johanne filio predicti Nicolai, necnon Dominico filio Johannis, Sebastiano et Thoma filius Stephani, Stephano filio Luce, et Ladislao filio Jacobi similiter Comanis de eadem. Ad nostram personaliter accedentes presentiam, exhibuerunt nobis litteras Serenissimi Principis domini nostri Regis Sigismundi hunc tenorem continentes:

Sigismundus dei gracia Rex Hungarie, Dalmatie, Croatie et Marchioque Brandenburgensis etc. fidelibus suis Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et graciam. Dicitur nobis in personis Andree et Johannis filitorum Pauli, Dominici filii Johannis, Sebastiani et Thome filiorum Stephani, et alterius Stephani filii Luce, necnon Johannis et Georgii filii Nicolai ac Ladislai filii Jacobi Comanorum nostrorum de Kakath, quod ipsi in dominium directe medietatis eiusdem possessionis Kakath vocate in Comitatu Heweswywariensi habite ipsos omni iuris titulo tangentis legitime vellens introire, si contradictio nuspiam ipsis non obviaret in hac parte. Super quo fidelitati vestre firmiter edicimus, quatenus, vestrum maiestatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Martinus Magnus sive Petrus sive Ladislaus filii eiusdem vel Egidius de Weyse vel Valentinus de Kenderes aliis absentibus homo noster ad faciem predicte medietatis possessionis Kakath vocate vicinis et commetaneis suis universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, introducat ipsos in dominium eiusdem statuasque eandem ipsis iure ipsis incumbente perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, Contradictores vero, siqui fuerint, citet ipsos contra annotatum Andream et alios supradictos nostrom in presenciam ad terminum competentem rationem Contradictionis, eorum reddituros, et posthec ipsorum Introductionis et Statutionis seriem, cum nominibus contradictorum et citatorum, si qui fuerint, terminoque assignato nobis fideliter rescribatis. Datum in Hewkwth in vigilia festi Epiphaniarum domini anno eiusdem millesimo CCCmo nonagesimo nono.

Nos igitur mandatis Regis obedire cupientes ut tenemur cum prefato Martino de Weyse homine regio dominum Petrum sacerdotem chori nostri transmisimus pro testimonio ad premissa 531exequenda, qui deinde ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt isto modo: Quod ipsi feria secunda proxima post Dominicam Invocavit proxime preteritam accessissent ad facies prescripte medietatis possessionis Kakath prenotate in dicto Comitatu Heweswywariensi existentis, ubi ipsi vicinis et commetaneis suis universis inibi legitime convocatis et eisdem presentibus memoratos Andream et Johannem filios Pauli, Dominicum filium Johannis, Sebastianum et Thomam filios Stephani, Stephanum filium Luce, Johannem nec non Georgium filios Nicolai, et Ladislaum filium Jacobi in dominium ejusdem introducentes, eandemque cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis universis statuisset eisdem jure ipsis incumbente perpetuo possidendam, nemine penitus contradictore apparente. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem presentes contulimus sigilli nostri autentici et pendentis munimine roboratas ac alphato intercisas, presentibus tamen Briccio preposito, Johanne lectore Nicolao cantore, altero Nicolao custode, dominis item Johanne de Zemlyn, Nicolao de Borsod, Corardo de Borswa, Nicolao de Wywar, Thoma de Tharchafeu, Jacobo de Patha, Petro de Pankotha, Paulo de Zabolch, Nicolao de Wng et Ladislao de Hewes Archidiaconis, et aliis multis vitam ducentibus, in dictaque Ecclesia iugiter deo famulantibus. Datum feria sexta proxima post Dominicam predictam Invocavit, anno domini supradicto regnante eodem domino nostro rege Sigismundo, venerabilibus in Christo patribus domino Johanne permissione divina Strigoniensi et Nicolao Colocensis Ecclesis Archiepiscopis, et domine Stephano dei e apostolica gracia Episcopo dicte Ecclesie Agriensis domino et prelato nostro existentibus.

A budai kamarai levéltár N. R. A. Fasc. 482. No 12. alatt lévő hártyán irt egri káptalani 1468-ki átiratból.

70.

1399. April 18-ról. IX. Bonifácz pápa a még költözködő életet folytató kúnok és philisteusok között a ker. vallás megszilárditásán működő Minoritaszerzeteseket a rendes lelkészek jogtalan követelései ellenében kiváltságos jogaikban megtartatni rendeli.

Bonifacius – – Dilectis filiis ministro Provinciali et Fratribus Ordinis Minorum provinciae Hungariae secundum morem dicti Ordinis salutem. – – – – Dudum siquidem accepto per felicis recordationis Joannem Papam XXII. praedecessorem nostrum, quod magna multitudo Cumanorum, Philistaeorum, Tartarorum, Patarenorum et aliorum infidelium et schismaticarum 532nationum de diversis regionibus paganorum ebullietes, ad regnum Hungariae descenderant, et quasdam Vestras regiones provinciae Hungariae, qua secundum Ordinis vestri morem in Hungariam et alia plurima regna descenditur, occupaverant, et tunc etiam morabantur ibidem ipsi Cumani, Philistaei, Tartari et Patareni et aliae nationes, civitates et oppida, ac terras aliquas, et Episcopos proprios non habebant, seque pro eorum libito de patria ad patriam dictae Provinciae cum eorum tentorys, familys et peculys transferebant et dictae Cumanae Ecclesiae magisterio minime intendebant. Idem praedecessor Spirito sancto directus ad illuminandum mentes eorum, exterminandumque ab eis falsitates haereticas, et credentium animos confortandum luce divini luminis et docta celitus rectitudine operis, vestris praedecessoribus Ministro et fratribus dictae provinciae, qui tunc erant, inter cetera proponendi ipsis nationibus verbum Dei, et converti ex eis ad unitatem fidei cupientes recipiendi ac baptisandi, et Ecclesiae filys aggregandi, confessiones etiam omnium conversorum et aggregatorum huiusmodi audiendi, eosque a peccatis eorum de quibus confessi essent, absoluendi, in forma Ecclesiae consrta, et iniugendi eisdem, pro modo culpae, penitentias salutares; eosque etiam excommunicatos absolvendi, et cum eis dispensandi, et nonnulla alia sacrosancta ecclesiastica et gratiarum numera, prout contineri in Apostolicis privilegys eorundem asseritis, conferendi, eiusdem concessit auctoritate Apostolica potestatem.

Et deinde, sicut accepimus, cum quidam Tuus praedecessor, fili Minister, huius modi auctoritate suffultus et privilegiis communitus, nonnullos fratres ordinis et Provinciae Praedicatorum ad vagas et tunc efferas quodammodo et perfidas nationes huius modi ad praedicandum eis evangelicam veritatem, ac Apostolica et alia dictae Sedis salutaria documenta, et alias ad proficiendum in eis per conversationem honestam et exemplaris vitae ministerium cum favore inclytae memoriae Regis Hungariae, qui tunc erat, destinasses, ipsique fratres per imbrem celestis irrigui, nationes easdem redderent cultoribus aptas, multaque messis appareret ibidem, operary vero pauci; cum plerique ipsarum nationum iam caperent verbum Dei, et messis huius modi tractu temporis in fecundam segetem pullularet; idem et aly tui praedecessores, ministri eiusdem provinciae nonnallos alias fratres provinciae et ordinis Praedicatorum ad opus tam salutiferum successivis temporibus destinarunt, et sic paulatim proficiendo, iidem vestri praedecessores ac vos adeo in dictis nationibus, praevia Christi gratia, profecissis, aliis etiam Apostolicis privilegys et gratiis ac Regiis favoribus vti, quod nationes ipsae iam ex permagna parte ad fidem catholicam sunt conversae.

Verum, sicut nuper ad nos lamentabilis querela perduxit, hostis antiquus salvandis incidens animabus, ac huiusmodi agro Dominico zizaniam seminans, quosdam locorum ordinarios et parochialium 533Ecclesiarum rectores contrahuius modi Vestra salutaria opera excitavit, et quibusvis suggerere praetendit, ut cum nationes praedictae intra limites regni Hungariae ubi copia Praelatorum habetur, habitent, ut praefertur, vobis privilegiorum huius modi indulta non competerent, transeuntibus et commorantibus cum eisdem; cum tamen alias ipsos ab erroribus retrahere non possitis et ad fidem exhortari praefatam, ac etiam conversos ex eisdem in fide catholica conservare; ob quam occasvionem iidem ordinary atque rectores vos, ut praemittitur, cum dictis nationibus transeuntes et commorantes, interdum ausu sacrilego capere, detinere, verberibus offici facere, et etiam inhumaniter verberare, aliasque vexare, ac in huius modi sancto ministerio multipliciter impedire praesumus; nonnulli etiam ordinarii et rectores huiusmodi quandoque corpora defunctorum, qui dum agerent, in humanis, apud vestra loca elegerans sepulchra; ad Ecclesias, de quorum parochys assumuntur, contra antiquam consvetudinem, procurant et faciunt ex radice cupiditatis per commotiones et screpitus de facto deferri, quod si aliqua huiusmodi corpora hominum apud loca praefata propriam sepulturam habentium iudicatorum ad mortem vel alias interemptorum fuerint, dicti ordinary et rectores eadem corpora deferre adsepulturam huiusmodi non permissunt, nisi prius eis alique summa pecuniae pro consecrato terragio parochialium Ecclesiarum huiusmodi persolvatur; et nihilominus ordinary et rectores praefati a vobis de calicibus, crucibus, viaticis, monstrantiis reliquiarum, ampullis, paramentis altaritem, et de sacerdotalibus vestimentis Ecclesiasticis ac alys ad divinum cultum spectantibus, vel pro Ecclesiarum vestrarum fabricis tam per alios, quam etiam per eligentes sepulturas huiusmodi vel eorum intuitu donatis, relictis, vel oblatis Ecclesiis aut locis vestris, quae ad decorem et causam ornatus ex more ad huiusmodi funeralia deferuntur, quartam exigens seu canonicam portionem, et alia vobis impedimenta gravissima inferunt et inferri procurant et faciunt contra praemitta privilegia in grave scandalum tam vestrum, quam etiam populorum et enorme fidei catholicae detrimentum.

Quare pro parte vestra fuit nobis humiliter supplicatum, ut providere super his de opportunis remedys ac gratiis et favoribus, prout tanta res eget, dignaremur. Nos itaque vices eius tenentes in termis, qui expansis in cruce brachys, quantum in se est, omnes homines complecti desiderat, et neminem vult perire, captiones, detentiones et alias vexationes ac alia impedimenta profata penitus inhibentes ac etiam abhonentes ut eo copiosior fructus de vestris operibus in horrea Salvatoris et aeterna eius tabernacula inferatur, quae huiusmodi ministeria vestra divinae Maiestati aptiora prospicimus, et apud nos pro condignis gratiarum rependys gratius interpellant, huiusmodi supplicationibus inclinati Apostolica vob isauctoritate concedimus, quod praedictas nationes in 534praedicto Regno Hungariae, quocunque transierint, et ubicunque moram fecerint, licite sequi, et cum eis morari ac in cos indulta vobis apostolica libere et absque aliquo impedimento exercere possitis; libere et licite ad sepulturam huiusmodi deferri facere, absque eo, quod prius ad dictas parochiales Ecclesias deferantur, et absque aliqua solutione protextu terragii supradicti. Ceterum vos ad salutionem quartae seu canonicae portionis a calicibus, crucibus monstrantiis reliquiarum viaticis ampullis, parementis altarium, sacerdotalibus indumentis Ecclesiasticis, ceterisque ad divinum cultum pertinentibus, ac pro fabricis ecclesiarum vestrarum tam per alios, tam per eos, vel eorum intuitu quorum funera deferuntur, tum ad dictos vestras Ecclesias seu loca, donata relicta vel oblata eisdem Ecclesiis sive locis, que vobis et eisdem locis vestris legitime aequisita ad decorem vel causa dicti ornatus ex more tunc ad funeralia deferuntur eadem, ut praefertur decernimus non teneri, constitutionibus privilegiis et indultis Apostolicis et alys contrariis non obstantibus quibus-cunque; et insuper omnia et singula privilegia a Sede Apostolica vobis indulta et concessa, auctoritate Apostolica tenore praesentium confirmamus ac praesentis scripti patrocinio communimus. Et nihilominus, ut praedicta omnia et singula debitum sortiantur effectum Venerabiles fratres nostros Archiepiscopos et Episcopos dicti regni Hungariae, et eorum quemlibet in solidum privilegiorum et indultorum vestrorum conservatores et executores tenore praesentium deputamus. Nulli ergo etc. nostrae concessionis, decreti, confirmationis, communitionis et deputationis infrigere etc. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit etc. incursurum. Datum Romae apud S. Petrum XIV. Kalendas May Anno. X.

Fejér Cod. Dipl. X. 2, 670–675. l.

71.

1399. Mart. 12-ről. Az egri káptalan Bubek Detrik nádornak jelenti, hogy Zsigmond király rendeletére Zechenyi Frank országbirónak Hevesújvármegyei több birtokaira nézve a határjárást teljesitette.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod Petrus filius Martini hospes de Gengus pro magnifico viro domino Frank filio condam Konye Bani de Zechen Judice Curie regie ad nostram personaliter accedens presenciam, 535exhibuit nobis litteras Serenissimi Principis domini nostri regis Sigismundi hunc tenorem continentes:

Sigismundus Dei gratia rex Hungar. Dalmatiae, Croatiae, etc. Marchioque Brandenburgensis etc fidelibus suis Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et gratiam. Dicit nobis vir magnificus Frank, filius condam Konye Bani de Zechen Judicis Curiae nrae, quod quedam possessiones suae Zenth Iván Zaboch, Alchy, Beze et Kulkez vocate, in Comitatu Hevesyensi existentes apud manus suas habite, legitima reambulatione et metarum earundem ereccione ac renovacione plurimum indigerent, si contradictio cuiuspiam sibi non obviaret in hac parte aliqualis. Super quo vestre fidelitati firmiter praecipiendo mandamus, quatenus vestram mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Jacobus filius Petri de Rede, vel Nicolaus filius Michocha de eadem, aut Demetrius de Zeeg, aliis absentibus homo noster ad facies prescriptorum possessionum, vicinis et cometaneis earundem universis inibi legitime convocatis et praesentibus accedendo, reambulet easdem per earundem veras metas et antiquas novas secus veteres in locis necessariis erigendas reambulatasque et ab aliis possessionariis iuribus metaliter separatus et distinctas relinquat easdem annotato Frank iure sibi incumbenti perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra annotatum Frank Judicem Curie nostre in presentiam regni nostri Palatini ad terminum competentem racionem contradictionis eorum reddituros et posthec ipsarum possessionarie reambulationis et metarum earundem erectionis et renovationis seriem cum nominibus contradictorum et citatorum, si qui fuerint, termino assignato eidem regni nri Palatino more solito rescribatis. Datum Budae secundo die festi conversionis Beati Pauli Apostoli Anno Domini millesimo CCCmo nonagesimo nono.

Nos igitur mandatis regiis obedire cupientes, ut tenemur, cum prefato Demetrio de Zeeg homine regio discretum virum magistrum Stephanum dictum Olah concanonicum nostrum transmissimus pro testimonio ad premissa exequenda, qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt isto modo:

Quod ipsi feria quinta proxima post festum B. Mathiae Apostoli proxime praeteritum ad facies praefatarum possessionum Szent Iván, Zaboch, Alchy, Beze et Kulkez vocatorum, in dicto Cottu Heves-ujvariensi existencium accessissent et easdem per suas veras metas et antiquas primo videlicet Zaboch et Kulkez predictas iuxta continentiam litterarum privilegialium honorabilis Capituli Ecclesie Vachiensis super quadam primaria reambulacione metarum earundem confectarum, et per Georgium famulum et officialem memorati Domini Frank specietenus inibi productarum, taliter reambulassent. Quod incipiendo a parte orientali eiusdem possessionis Zabolch in quodam loco Lapushalum vocato, ubi duas metas terreas bene apparentes: 536in dicta primaria reambulatione erectas, quarum una eidem Zaboch, alia vero possessioni Zenth Iván prenotate separarent, renovassent; abinde flectendo versus partem occidentalem ad bonum spatium pervenissent ad locum Tenkhath vocatum, ubi duas metas terreas elevassent, dehinc versus eandem plagam satis permagnum spacium pergendo venissent ad fluvium Zagva apellatam, penes quem sub arbore cuiusdam pyri silvestris duas metas terreas antiquas renovassent; quarum una similiter Zaboch et alia Zenth Iván possessionibus predictis separarent, et ibidem sub arbore eiusdem piri cadit ad dictum fluvium Zagva, et per medium eiusdem fluvii versus plagam septemtrionalem fere per spatium unius milliaris integri ascensive eundo pervenit ad locum Marcilzeg vocatum, ubi de ficto fluvio Zagva, exeundo in portu cuiusdam fluvii circa troncum (igy) seu stipitem cuiusdam arboris piri sylvestris succise, duas metas terreas antiquas renovassent, quarum una Zaboch praedicte, altera vero possessioni Zentgeurgh nuncupate separaret, inde declinando versus orientem ad bonum spacium pervenissent ad quandam viam in villam Rekas ducentem, penes quam viam tres metas terreas antiquas renovassent, quarum una prenotate zaboch, alia vero Zentgeurgh et tercia Ladan possessionibus separarent, deinde versus eandem plagam pergendo, venissent ad piscinam Monyasto vocatam, ipsamque pertranseuntes penes eandem duas metas terreas similiter antiquas renovassent, quarum una sequestraret possessioni Zaboch, alia ville Ladan praenotatis, abhinc ad eandem plagam per parvum spatium eundo, duas metas terreas effodissent, adhuc versus eandem plagam orientis ad bonum spacium perveniendo penes quoddam pratum Sombolus dictum duas metas terreas renovassent, quarum una possessioni Zaboch, alia vero Ladan sepedictis distingverent. Dehinc ad eandem plagam per bonum spacium duas metas terreas sublevassent, abinde per parvum spatium similiter ad eandem plagam orientalem transeundo, tres metas terreas antiquas renovassent, quarum una Zaboch alia vero Ladan, tercia Kulkez possessionibus sepefatis separarent, ubi mete dicte possessionibus Zaboch terminarentur. A quo loco semper ad eandem plagam videlicet orientalem redeuntes per modicum spacium duas metas terreas antiquas renovassent, a quo loco semper ad eandem plagam peragrando pervenissent ad fluvium Meller, ubi duas metas terreas renovassent, quarum una possesioni Kulkez et alia Ladan sepedictis distingveret; ubi mete cum preallegata possessione Ladan finirentur, et ibidem cadit ad dictum fluvium Meller, et ipsum pertranseundo, terra a parte dicti adiacens possessioni Hymesegház vocate pertineret, deinde per dictum fluvium semper ad partem meridionalem, quasi ad unum milliare euntes pervenissent ad duas metas antiquas, quas renovassent, ubi ipsum fluvium vice iterata pertranseundo redeuntes pervenissent ad quoddam spinetum Farkas tiuisse 537vocatum, ubi duas metas terreas renovassent, quarum una pretacte possessioni Kulkez, et alia ville Zeeg demonstrarent, et ibi mete dictarum possessionum Zaboch et Kulkez iuxta seriem et continenciam predictarum Litterarum Privilegialum annotati Capituli Vachiensis terminarentur. Deinde hys perfectis ad reambulationem metarum praeallegatae possessionis Zenth Ivan processissent, cuius prima meta iuxta predictum fluvium Zagva a prescriptis duabus metis sub arbore piry silvestris superius nominata renovatis incipiendo caditad eundem fluvium Zagva, et semper per medium eiusdem fluvii descensive currendo venit ad quandam arborem piry sylvestris infra dictam villam Rekas in portu dicti fluvii Zagva sitam, ubi duas metas terreas erigi fecissent. Quarum una eidem Zenth Ivan, reliqua vero a parte inferiori existens possessioni Bezeteleke praenotate seperarent; deinde semper per medium dicti fluvii Zagva transeundo, cadit in fluvium Ticie, et ibi iungit metas praenotate possessionis Alchy; abhinc per eundem fluvium Ticie ascendendo attingit metas possessionis predicti Domini Frank Comitis Fokoro nuncupate, et sic terminatur; quibus sic peractis ipsi prefatas possessiones Zenth Ivan, Zaboch, Alchy, Beze et Kulkez appellatas, per cursus et limitaciones premissarum metarum cum omnibus earum utilitatibus et pertinentiis statuissent, memorato domino Frank Judici Curie Regie iure sibi incumbenti perpetuo possidendas, nemine penitus contradictore apparente.

In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem presentes contulimus sigilli nostri autentici et pendentis munimine roboratas ac alphabeto intercisas, presentibus tamen Briccio preposito, Johanne lectore, Nicolao Cantore, altero Nicolao custode dominis, Item Johanne de Zemlyn, Nicolao de Borsud, Conrado de Borsua, Nicolao de Wyvar, Thoma de Tarchafeu, Jacobo de Patha, Petro de Pankata, Paulo de Zabouch, Nicolao de Hung, et Ladislao de Heves Archydiaconis et alys multis vitam ducentibus in dictaque Ecclesia jugiter deo famulantibus. Datum feria tercia proxima post Dominicam Letare anno domini supradicto regnante eodem domino nostro rege Sigismundo, venerabilibus in Christo patribus dominis Johanne permissione divina Strigoniensi et Nicolao Colocensi Ecclesiarum Archiepiscopis et domino Stephano dei et Apostolica gracia Episcopo dicte Ecclesie Agriensis domino et Prelato nostro existentibus.

            A             P             C

A budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 1862. No 10. alatt lévő ép hártyán irt eredetiről, felhajtott szélén veres selyem zsinoron a káptalan feliben eltört függő viasz pecsétével.

53872.

1401. Máj. 6. Egri káptalan előtt Endre, János és több érdektársaik dersi Pétertől és Miklóstól és kakathi Endrétől Kakathbeli részbirtokukat 210 frton megveszik.

Nos capitulum Ecclesie Agriensis memorie commendamus quod Petro et Nicolao filiis Johannis de Deers ex una, item Andrea filio Pauli de Kakath pro se et pro Johanno filio eiusdem Pauli fratre suo uterino nec non Georgio filio Nicolai de eadem similiter pro se et pro Johanne filio predicti Nicolai fratre suo parte ab altera coram nobis personaliter constitutis per prefatos Petrum et Nicolaum filios Johannis propositum extitit ministerio vive vocis et assertum: quod pro evitandis quibusdam necessitatibus eorum ipsos urgentibus, totalem porcionem ipsorum possessionarium in preallegata possesione Kakath vocata in Comitatu Heveswyvariensi existente habitam ipsos contingentem cum universis suis utilitatibus et partinencys specialiter vero piscinis Karazos, Sebeser et Kazmerfoka apellatis et aliis quibusvis usibus ad eandem portionem rite spectantibus, dedissent et vendidissent et exnunc ......... dederunt ac vendiderunt memoratis Andree et Johanni filiis Pauli necnon Johanni et Georgio filiis Nicolai predicti producentis et decem florenis prius plene ut dicebant habitis et receptis ab eisdem ipsis ac eorum heredibus iure perhempnali et irrevocabiliter possidendas, tenendas pariter et habendas. Insuper obligarunt memorati Petrus et Nicolaus se et heredes suos annotatos, Andream, Johannem filios Pauli nec non Johannem et Georgium filios Nicolai posteritatesque eorundem universas in omnibus pretexta dicte porcionis possessionarie progressivo tempore inquietare nitentibus semper et ubique suis propriis laboribus et expensis defendere et expedire ac in pacifico et quieto dominio prescripte porcionis possessionarie debere conservare. Datum in festo beati Johannis Apostoli et Evangeliste ante portam latinam anno domini millesimo quadringentesimo primo.

Kivülről: Derzy peter … kakatbeli rezet … Andrasnal. M. nemz. muzeumban lévő hártyán irt eredetiről, hátán pecsét jeleivel.

73.

1402. Márt. 29-ről. Szeben. István fiai a két Miklós erdélyi vajdák, szolnoki és temesi főispánok s a kunok birái Erdély országban viselt dolgaikról emlékeznek.

Nos uterque Nicolaus filii Stephani Vayvodae Transilvanienses, de Zolnuk et Temesienses Comites, Judicesque Cumanorum etc. notum facimus universis, quibus convenit, per presentes. Quod 539cum nos iuxta voluntatem et disposicionem Serenissimi Pricipis et Domini Domini Sigismundi Dei gracia illustris Regis Hungarie Domini nostri naturalis, tempore quo sua Maiestas, volente Deo coeli, nos ad dignitatem officii Woywodatus Transylvaniensis perhibetur sublimasse, et in eiusdem Regiae Maiestatis persona nos congressus nostros versus ipsas Transylvanas partes et interim ad Civitatem Cibiniensem duxissemus dirigendos etc. Datum Cibinii feriaquarta proxima post festum Pascae Domini anno eiusdem 1402. sigill: etc.

Ex Archivo Cibiniensi. Ily töredékben olvasható ez oklevél a m. k. egyetemi ktárban lévő D. Cornides Diplomata, Tom. VI., p. 284.

74.

1404. Jun. 19. Buda. Zsigmond király az Anthim fia Jánosnak alnádor és kunok birájának meghagyja, hogy a kúnok kapitányainak kapitányságaikhoz való jogaikat vizsgálja meg.

Nos Sigismundus, dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc., Marchioque Brandenburgensis etc., sacri Romani Imperii vicarius generalis Regni Bohemie gubernator, vobis fideli nostro, magistro Johanni, filio Anthimi, regni nostri vicepalatino et Judici Comanorum nostrorum regalium, ffismissime precipimus et mandamus, omnino volentes, quatenus mox, receptis presentibus, uniuersos Capitaneos Comanorum ad ostendum (sic) vobis Jura ipsorum et ad exhibendum coram vobis super huiusmodi ipsorum Capitaneatibus, seu officiis emanata et confecta, compellatis. Et quemcunque ex ipsis Jura Serenissimi principis, condam domini lodouici regis, patris et predecessoris nostri karissimi, necnon Serenissimarum principum, dominarum Elizabeth matris et alterius Elizabeth consortis, acMarie filie eiusdem, reginarum, matrum et conthorabis nostrarum karissimarum, divine reminiscencie, superinde habere repperietis et eciam nostra; tales in huiusmodi Capitaneatibus et officiis pacificos et quietos permittatis. Illos autem quibus aliqui Judices, seu quicunque alii preter nos ac supradictos regem et Reginas huiusmodi Capitaneatus, aut officiolatus[4], de eisdem privare et eos aliis dare, conferre et assignare possitis, atque valeatis, ex presenti nostra licencia et auctoritate, presentibus vobis attributa, mediante. Datum Bude feria quinta proxima post festum beatorum viti et Modesti martirum. Anno domini M° cccc° quarto.

Papirba nyomott kerek veres gyűrűs pecséttel ellátott eredetije az esztergomi káptalan levéltárában.

54075.

1405. April 8. Az egri káptalan bizonyságlevele arról, hogy Gara Miklós nádor itélőlevele következtében Kenderes falut hitelesen megbecsültette, s a becsár Scybes Lőrincz és Bálint kunoknak a bői nemesek által lefizettetvén, ezen falu e nemesek között felosztatott, s örökös birtokukba minden ellenmondás nélkül átadatott.

Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod cum nos receptis honore quo decuit, litteris sentencionalibus Magnifici viri domini Nicolai de Gara regni Hungarie Palatini et Judicis Comanorum formam et modum sue Judiciarie Deliberacionis in se denotantibus pro nobilibus de Bew contra Valentinum filium Nicolai filii Scybes et Laurencium filium Blasy filii eiusdem Scybes Comanos in facto possessionis Kenderes vocate emanatis amicabilibus postulacionibus eiusdem domini Nicolai Palatini ac justicie annuentes iuxta earundem continenciam una cum Georgio filio Gregory filii Oth homine palatinali ad id specialiter deputato, magistrum Adrianum socium et Concanonicum nostrum ad contente litterarum ipsius domini Palatini suo modo perficienda pro partibus prenotatis nostro pro testimonio transmitissemus. Qui tandem exinde ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt isto modo. Quod ipsi in die festi Anunciacionis virginis gloriose proxime preteriti et alys diebus ad id aptis et sufficientibus ad faciem dicte possessionis Kenderes alio nomine Kereceghaz (igy) vocate, convocatis vicinis et commetaneis suis partibus quoque predictis presentibus accedentes, eandem possessionem Kenderes habita legittima reambulacione ipsius cum alys probis viris Deum habendo pre oculis ad triginta duo aratra regalis mensure estimassent, ubi quia in redempcione ipsius possessionis Kenderes super ipsa estimacione prescriptis Laurencio et Valentino Comanis plene satisfactum fuisset, ipsi Comani eandem possessionem Kenderes in cuius facie Ecclesia ex coctis lapidibus in honorem sancti Michaelis Archangeli constructa habetur, cum cunctis suis utilitatibus sub eisdem metis et terminis, quibus ipsi eandem habuissent et possedissent, prescriptis nobilibus veluti eorum sincerum jus, simpliciter et de plano remisissent et resignassent, nullam iuris proprietatem pro se et eorum posteris in posterum reservando in eadem; facta itaque huiusmodi resignacione eiusdem possessionis Kenderes ipsi eandem possessionem in locis sessionalibus solum inter situs Curiarum seu domorum codnam Dominici 541filii Nicolai filii Scybes et Michaelis fily Johannis filii eiusdem Scybes, necnon predicti Valentini existentibus inter memoratos nobiles ex virtute et robore composicionis alias inter eosdem coram Capitulo Budensi mediantibus litteris eiusdem exinde confectis facte in tres rectas et equales partes funiculo mensurantes divisissent hoc modo: quod una pars ipsarum trium parcium a partibus fluvy Tycie et descensus Comanorum Kolbazzallasa vocato incipiens in uno ordine versus villam Thwr protensa cum dicta domo seu loco sessionali pretitulati Valentini fily Nicolai Comani magistro Paulo filio Mathie de Kowar infra ipsam in eadem mensura Michaeli filio Ladislai fily Selyz, Item Benedicto filio Pauli fily eiusdem Selyz, ac Bartholomeo filio Andree filii predicti Selyz filiabusque dictorum Andree et Pauli simul; Secunda vero pars ipsarum trium parcium cum domo seu loco sessionis pretaxati condam Dominici fratris dicti Valentini Comani antefato Valentino Nicolao filio eiusdem, Demetrio et Andree filys Mathie. Tercia autem et ultima pars ipsarum trium parcium ex parte prescripte ville Thwr situata cum domo seu loco sessionis prescripti condam Michaelis fily Johannis fily Scybes pretitulato Petro filio Johannis, Michaelo dicto Cantor, Emerico et Stephano filys suis parciumque heredibus universis devenissent in possessiones jure perpetuo possidende. Alia autem loca sessionalia, in quibus dicta divisio facta non fuisset preterea patronatum dicte Ecclesie Sancti Michaelis, item Curiam Sacerdotis parochialis infra dictam Ecclesiam a parte dicte ville Thwr per ipsos deputatam, terras eciam arabiles et pascuales, fenilia, arundineta, loca palutosa, clausurasque piscibus aptas, aquas, lacus, census eciam seu collectas ex parte Comanorum provenientes, et generaliter quaslibet alias utilitates euisdem possessionis Kenderes partibus communiter uti et percipi deputassent, duas eciam plateas, unam videlicet penes dictam Curiam sacerdotis parochialem ex parte aque, et aliam inter porciones predictorum Pauli de Kovar et nepotum annotati Selyz a parte Campi in illis locis ubi eciam alias pro viatoribus vie apte extitissent pro exitu et introitu viatorum ac eciam pecorum et pecudum ad pascua et ad aquaciones tendencium, populorumque et incolarum dicte ville per ipsas plateas transire volencium ordinantes comisissent, finita igitur et perfecta iam dicta divisione pretacte. possessionis Kenderes ipsi eandem possessionem per hocque prescriptas partes eiusdem possessionis dictis nobilibus modo quo supra divisionaliter deventas statuissent et comisissent ipsis ipsorumque quibuslibet heredibus cum prescriptis utilitatibus suis iure eis attinenti in sempiternum tenendas et utendas nemine contradictorum apparente diebus legittumis in superficie eiusdem possessionis perseverando. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam presentes contulimus litteras nostras privilegiales appensione sigilli nostri maioris et autentici roborates ac alphabeto 542intercisas. Datum quintodecimo die diei divisionis et statucionis prenotatarum anno domino millesimo quadringentesimo quinto.

Felhajtott alsó szélén:             A             P             C             zöld selyem sinoron függő viasz pecséttel.

A budai kamarai ltárban N. R. A. Fasc. 258. No 22. alatt ép hártyán irt eredetiről – ugyanez átirva Gara Miklós nádor 1405-ik évi itélőlevelében.

76.

1405. Jun. 9. Buda. Gara Miklós nádor itélő levele tiszabői István fia Miklós által a hatházi Sebes kún fiainak örökösen eladott Kenderes, másnéven Keregyház falu végett több jogérdekelt bői nemeseknek nevezett kúnok ellen lefolyt perében, mely szerint ezen birtok a nyertes fél bői nemeseknek végrehajtási osztály és beigtatás által birtokukba adatott.

Nos Nicolaus de Gara Regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum. Memorie commendantes tenore presencium signaficamus quibus expedit universis. Quod nobis in octavis festi beati Georgy martyris in anno proxime transacto preteritis unacum Regni nobilibus pro faciendo moderativo judicio causantibus in sede nostra Judiciaria sedentibus Demetrius filius Mathie de Bw in nostram veniens presenciam contra Valentinum filium Johannis et Laurencium filium Blasy Comanos allegarat in hunc modum, quod prefati Valentinus et Laurencius nec non aly Comani fratres et proximi corum, ipsum silicet Demetrium, item Paulum filium Selyz, Valentinum filium Nicolai et Michaelem dictum Cantor de dicta Bw post legitimam eiusdem possessionis Kenderes alio nomine Kereghaz apellata sibi et prescriptis fratribus suis factam potentialiter et minusiuste exclusissent. Quibus perceptis prescripti Valentinus filius Johannis et Larencius adherentes responderunt tali modo: quod ipsi et alii fratres ac proximi corum super eadem possessione litteralia haberent instrumenta in termino ulteriori exhibenda. Unde de earum parcium voluntate ad vigesimum quintum diem fati beati Michaelis Archangeli tunc venturum sine crastinacione duxeramus prorogandum, eo modo, quod si qua parcium prescripta eorum litteralia instrumenta factum diete possessionis Kenderes alio nomine Keregház contenencia termino in prescripto coram nobis exhibere non posset aut non curaret, extunc talia instrumenta non exhibita, vana, cassa et viribus caritura exhibitoribus et eorundem nocitura haberentur. Tandem ipso vigesimo quinto die sancti Michaelis instante, Valentinus filius Nicolai pro prefato Demetrio filio Mathie de Bw cum procuratoriis litteris Conventus 543de Saagh ab una, parte vero ex altera predicti Valentinus filius Johannis et Laurencius filius Blasy personaliter adherentes: Primo ydem Valentinus et Laurencius quodam duo privilegia, unum videlicet Capituli Budensis et aliud olim domini Lodovici Regis laudande memorie nobis demonstrarant. In quoram primi videlicet Capituli Budensis privilegy sexta feria proxima post festum Conversionis beati Pauli apostoli anno domini millesimo CCC° quinquagesimo secundo emanati serie adinveniebatur inter alia, quod Nicolaus filius Stephani de Bw ab una, et Blasius filius Scybes de Hatház parte ab altera coram eodem Capitulo Budensi personaliter constituti; Idem Nicolaus in Comitatu Hevesvyvariensi sitam cum omnibus utilitatibus et pertinencys in eisdem litteris nominatis prefato Blasio filio Scybes et Johanni ac Nicolao fratribus eiusdem uterinis et eorum heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo et irrevocabiliter pro ducentis florenis ut dixissent, plene ab eisdem receptis confessus fuisset se dedisse et vendidisse possidendam, nullum jus nullamque proprietatem seu dominium in eadem sibi vel suis successoribus atunc reservando, sed in ipsos Blasium et fratres eiusdem ac sucessores pleno iure transferendo, assumpmendo nichilominus ipse Nicolaus filius Stephani predictos Blasium et fratres suos ac eorundem successores racione predicte possessionis per ipsum vendite ab ipsis, qui essent de sua generacione, molestare seu inquietare volentibus expedire et defendere suis propriis laboribus et expensis. In super sua litteralia instrumenta que super facto ipsius possessionis Keer habent ad manus ipsorum Blasy et fratrum suorum assignassent coram Capitulo prenotato; et que per eundem servata essent, frivola forent et viribus caritura. Alterius vero scilicet ipsius domini Lodovici regis in dicto anno domini millesimo CCC° quinquagesimo secundo tercio Idus Septembris regni autem sui anno undecimo emanati sigillo suo in partibus Vzure deperdito consignati in serie comperiabatur inter alia. Quod prefatus dominus Lodovicus rex pro fidelitatibus et servicys Blasy, Johannis et Nicolai filiorum Scybes Comanorum, necnon ad intercessionem magistri Nicolai filii Dominici Castellani de Vythan eosdem filios Scybes a numero et cetu Comanorum eximendo, in cetum, numerum et catervam verorum nobilium regni sui cum possessione eorum Keer vocata, emptionis titulo ad ipsos devoluta, sicut empcio, eiusdem provide et racionalibiter facta existeret et in alterius preiudicium non redundaretur, de gracia aggregasset speciali, et ex regie nobilitatis virtute nobilitasset, volens atunc omni ea sincera et mera nobilitatis prerogativa, qua ceteri et veri nobiles regni sui gratularentur, ipsi et eorum filii ac sucessores universi perpetuis temporibus potirentur cum possessione eorum prenotata In quarum quidem prefatus Valentinus procurator prefati Demetry sex litteras, unam 544videlicet Orodiensis et duas Vaciensis ac quartam Agriensis Capitulorum Ecclesiarum prehibitorum clause et duas Detrici Bubek pridem similiter Palatini affirmatorias patenter emanatas nostrum produxerat in conspectum. Quarum prima ipsius Capituli Orodiensis feria sexta proxima post octavas festi beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum anno domini millessimo CCC° quinquagesimo sexto confecta declarabat, intercetera, quod dominicus filius Petri de Bw de Comitatu Hevesvyvariensi ad eiusdem Capituli Orodiensis accedens presenciam, sua ac Johannis fratris sui uterini et Michaelis dicti Cantor filii Petri dicti Fogach de eadem Bw in personis Konyam filium Stephani etiam de ipsa Bw a vendicione et quavis alienacione possessionis Kenderes vocate Nicolaum vero Blasium et Johannem filios Scybes et alios quoslibet a recepcione et quovismodo occupatione possessionis predicte prohibuisset. Altera vero dicti Capituli Vaciensis feria secunda proxima ante festum beati Nicolai confessoris anno domini millesimo CCC° octuagesimo emanata manifestabat, quod Valentinus filius Nicolai de Bw ad eiusdem Capituli Vaciensis veniendo presenciam, sua Mathie et Johannis fratrum suorum uterinorum ac Demetri filii eiusdem Mathie Petri fily Johannis magni et Michaelis Cantor dicti de prefata Bw in personis, Laurencium filium Blasy Valentinum et Michaelem filios Johannis filii Nicolai et alios quoscuncque ab occupatione et detencione possessionis ipsorum Kenderes vocate fructuum eiusdem percepcione, et sibi ipsis perpetuacione, Konyam vero proximum ipsorum ab impignoracione, vendicione et quomodolibet a se alienacione prohibuisset. Tercia autem prefati Capituli Agriensis in festo beati Mathie apostoli anno domini millesimo CCC° octuagesimo secundo suborta exprimebat, quod Valentinus filius Nicolai de Bw ad eiusdem Capituli Agriensis veniendo presenciam, suo ac Mathie et Johannis carnalium nec non Demetry et Andree filiorum dicti Mathie patruelium fratrum suorum in personis Konyam de dicta Bw a vendicione dicte possessionis Kenderes, Laurencium vero filium Blasy, Valentinum et Michaelem filios Johannis filii Nicolai et quoslibet alios ab empcione eiusdem, occupacione et recepcione ac detencione per modum protestationis prohibuisset. Quarta enim similiter Capituli Vacyensis sabbato proximo antefestum pasce domini anno in eodem enunchiabat, ut Valentinus de Bw ad ipsius Capituli Vacyensis veniens presenciam sua ac Johannis filii Nicolai, Demetry et Andreee flliorum Mathie de eadem in personis Konya fratrem ipsorum a vendicione porcionis sue possessionarie in possessione Kenderes vocata habite, Blasium vero filium Scybes, Laurencium filium eiusdem Johannem filium Nicolai ac Valentinum nec non Michaelum filius suos; Item Jacobum Zanthay dictum et alios quolibet ab empcione, perpetuacione pro pignore recepcione possessionis predicte sibi ipsis factis vel fiendis prohibuisset.

545Quinta quoque et sexta dicti Detrici Palatini affirmatorie, una eorum vigesimo die Congregacionis sue generalis per ipsum universitati Nobilium de Zarand et de Bekes Comitatuum feria secunda proxima ante festum beatorum Simonis et Jude Apostolorum prope villam Symand Anno domini millesimo CCC° septimo, ac secunda duodecimo die Congregacionis sue generalis universitati nobilium, Comitatus Hewesvyuariensis feria secunda proxima post festum beati Barnabe apostole prope villam Velpreth anno domini millesimo CCC° nonagesimo nono celebrate suborte nos informabat, quod Vicecomites, Judices nobilium, Juratique assessores dictorum Comitatum ad fidem eorum Deo debitam fidelitatemque domino nostro Regi conservandam tacto dominice Crucis ligno prestitam, ad instanciam peticionis predictorum Valentini fily Nicolai, Michaelis dicti Cantor, Petri fily Johannis, Andree et Pauli filiorum Selyz per ipsum Detricum requisiti, iam dictam possessionem Kenderes alio Nomine Kereghaz appellatam primogenitorum et predecessorum iam fatorum nobilium de Bw et per consequens eorundem hereditaria extitisse et esse debere, ipsamque predictum Koniam pretitulatis Blasio, Johanni et Nicolao filys Scybes simulcum litteralibus instrumentis super eadem possessione confectis precio venditam fuisse unanimi et concordi testificacione affirmassent; dehinc prefatus Valentinus filius Nicolai patruelis dicti Demetry fily Mathie duas litteras, unam nostram Adjudicatoriam in Vissegrad tricesimo sexto die octavarum beati Michaelis Archangeli anno domino millesimo quadringentesimo secundo; et aliam dicti Capituli Agriensis Statutoriam exinde nobis rescriptionalem quinto die ferie tercie proxima ante festum beati Andree Apostoli anno in eodem emanatas nobis curarat exhibere, que nos sua sic informabat. Quod eum prefati Paulus filius Selyz Demetrius filius Mathie et Valentinus filius Nicolai de Bw prescriptos Laurencium et Layus filios Blasy ac Valentinum filium Johannis Comanos primo in presencia Nicolai de Chaak et alterius Nicolai de Marchaly tunc Comitum Temesiensium et Judicum Comanorum in facto dicte possessionis Kenderes in causam attraxisset, et ipsa causa prius in eorundem Comitum presencia, demum vero in Curia in conspectu regie Maiestatis, et post modum Leustachy et dicti Detrici Bubek pridem Palatinorum presencys ventilando, ultimoque iterum in presenciam regie Maiestatis deveniendo, ipsi Comani super facto eiusdem possessionis, interim dicto Layus Comano decesso, tribus vicibus instrumenta litteralia exhibere, assumpmeree eadem nunquam producere curassent et sic ipsi nobiles de Bw predicta litteralia eorum instrumenta in dictis litteris nostris Adjudicatoriis contenta exhibentes eandem possessionem coram eodem domino nostro rege post expleciones ipsorum terminorum reoptinuisset. Ipseque dominus noster rex ipsam possessionem eisdem nobilibus adjudicando per 546suum regium et dicti Capituli Agriensis homines statu fecisset, postmodum ipsis nobilibus de eadem possessione alienatis seu eiectis, et ipsa causa nostram in presenciam deveniente. Nos visis ipsis litteris domini nostri Regis Adjudicatoriis antelatam possessionem Kenderes per nostrum et prescripti Capituli Agriensis homines eisdem nobilibus de Bw de novo restitui et restatui facissemus perhempniter possidendam. Ipsarum itaque litterarum per utrasque partes productarum exhibicionibus factis et perlectis continencys earundem, eadem partes se in facto eiusdem possessionis Kenderes nulla plurima instrumenta preter preexhibita hic et nec tunc nec in futurum exhibere posse referentes, eis in premissis iuris equitatem per nos pecierat elargiri. Unde licet pretitulatus condma Nicolaus filius Stephani de Bw, qui scilicet Nicolaus alio nomine Konya ut dicebatur, appellatus fuisset, predictam possessionem suam Keer hereditariam, pronunc vero Kenderes nominatam predicto Blasio, Johanni ac Nicolao Comanis filys Scybes predecessoribus scilicet dictorum Valentini et Laurency in causam attractorum pro dictis ducentis florenis in dicto anno domini millesimo CCC° quinquagesimo secundo sub expeditorum caucione coram ipso Capitulo Budensi perpetuo vendidit, et demum ipse dominus Ludovicus rex eosdem Blasium, Johannem et Nicolaum Cumanos filios Scybes a numero et cetu Comanorum eximendo in cetum et cateruam verorum nobilium regni sui cum predicta possessione eorum Keer vocata empticia sine preiudicio alterius de gracia speciali aggregaverit et nobilitaverit. Tamen quia demum predictus Dominicus filius Petri de Bw in sua et Johannis fratris sui ac Michaelis dicti Cantor proximorum videlicet prefati Demetry actoris personis in dicto anno domini millesimo CCC° quinquagesimo sexto coram dicto Capitulo prefatum Konyam filium Stephani de eadem Bw a vendicione, dictos vero Blasium, Johannem et Nicolaum filios Scybes aliosque quoslibet ab empcione dicte possessionis Keer. Postmodum vero prefatus Valentinus filius Nicolai sua et Mathie ac Johannis fratrum suorum, necnon Demetrii fily eiusdem Mathie ac Petri filii Johannis Magni et Michaelis Cantor dicti de prefata Bw in personis predictos Laurencium filium fily Blasy fily dicti Scybes Valentinum et Michaelem filios Johannis fily Nicolai fily prefati Scybes aliusque quoslibet ab empcione et detencione, dictum vero Konyam a vendicione similiter dicte possessionis Kenderes in dicto anno domino millesimo CCC° octuagesimo coram ipso Capitulo Vacyensi inhibuisse. Tandem eciam prenotati nobiles de Bw vicibus iteratis in dictis annis tunc sequentibus in presencia annotati Capituli Agriensis et eiusdem Capituli Vaciensis super detencione et perpetuacione ipsius possessionis Kenderes adversus ipsos Cumanos et alios protestative prohibiciones fecisse. Ultimo autem prefati Vicecomites, Judices nobilium et Jurati Assessores prescriptorum Congregacionum generalium annotati Detrici Palatini ipsam possessionem 547Kenderes dictorum nobilium de Bw et eorum predecessorum hereditariam fuisse et esse attestati extitisse, a tempore vero seu die ipsius vendicionis dicte possessionis Keer per ipsum Nicolaum fily Stephani ut predicitur facte usque tempus seu annos dictarum prohibicionum ac usque inhoacionem presentis litis tempus prescripcionis nunquam inter easdem vendicionem et prohibiciones inmediate expirasse se preterisse aut transcendisse ex premissis reperiebantur et agnoscebantur. Ideo omnibus prescriptis premetitis et consideratis quamuis inter ipsas partes Judicium et justiciam facere valuerimus Tamen propter maioris rei evidenciam discussionem premisse cause ad quindenas festi beati Andree apostoli tunc venturi sine crastinacione ubi protunc cum domino nostro rege constituemur, duxeramus prorogandam. A quibus quidem quindenis dum discussio premissorum partes inter easdem serie litterarum nostrarum prorogatoriarum ad octavas festi Epiphaniarum domini nunc venturi devenisset. Tandem ipsis octavis instantibus prescripto Domino nostro Sigismundo rege cum suis Prelatis et Baronibus nobiscum in Wissegrad existente, prefatus Demetrius filius Mathie de Bw ab una, parte siquidem ex alia prefati Valentinus et Laurencius Comani in eiusdem domini regis presenciam dictorumque Prelatorum et Baronum suorum ac nostrorum accedentes, per eundem dominum nostram Regem Baronesque et Prelatos suos premissam nostram latam sentenciam in superioribus contentam revideri et examinari deprecarunt. Unde quia eadem nostra lata sentencia in facto dicte possessionis Kenderes alio nomine Kereghaz pro parte iam dicti Demetry per nos pronunciaa juste et legitime facta fuisse ipsi domino regi dictisque Prelatis et Baronibus suis secum in tribunali judiciaria pro examine ipsius cause existentibus vita extiterat manifeste. Antelatus autem Demetrius filius Mathie ipsam possessionem Kenderes non pro predictis ducentis florenis, pro quibus videlicet ipsa vendita fuisset sed in eiusdem estimacione condigna ab eisdem Comanis ut regni consvetudo requireret, rehabere velle indicarat, et obhoc ipsa possesio Kenderes estimari debuerat. Pro eo amiciciam dicti Capituli Agriensis litteratorie pecieramus diligenter quatenus ipsorum mitterrent hominem pro testimonio fidedignum, quo presente homo noster infradeclarandus in die festi annunciacionis beate virginis Marie tunc venturi et diebus ad id aptis ad faciem dicte possessionis Kenderes vicinis et commetaneis suis illuc legitime convocatis et presentibus vel earum legitimis procuratoribus presentibus accedendo, eandem habita legitima eius reambulacione visis et circumspectis cunctis suis utilitatibus regali mensura mensurando et visu considerando unacum aliis probis viris deum habendo pre oculis estimaret in condigno eundem precio et valore lege regni requirente. Et posthec ipsius possessionarie estimacionis seriem, ut expediens fiet, ad octavas festi beati Georgy martyris tunc venturi nobis amicabiliter rescriberet Capitulum Agriense 548antedictum. Tandem ipsis octavis festi beati Georgy martyris instantibus prefatus Demetrius filius Mathie in nostram veniendo presenciam, litteras memorati Capituli Agriensis privilegialiter emanatas alphabeto intercisas nobis presentavit habentes hunc tenorem: Omnibus Christi (lásd külön).

Sane quia ex serie dictarum litterarum ipsius Capituli Agriensis privilegialium prefati noster et eiusdem Capituli homines termino in predicto ad faciem dicte possessionis Kenderes alio nomine Keereghaz vocate convocatis commetaneis et vicinis partibusque predictis presentibus accessisse et eandem prefati Laurency et Valentini Comani, quibus de dicta estimacione satisfactum extitisset, cum prescriptis suis utilitatibus antedictis nobilibus simpliciter et de plano resignasse, habitaque resignacione et divisione prenotata eadem possessio Kenderes perhecque prescripto ipsius partes iam fatis nobilibus prescripto modo divisionis levente eisdem nemine contradictore apparente statute extitisse reperibantur, nunc eciam premissis possessionarie divisioni et statucioni per quempiam non extitit contradictum. Ideo unacum regni nobilibus nobiscum in judicio sedentibus iam dictam possessionem Kenderes memoratis nobilibus modo quo supra statutam et inter ipsos divisam cuilibet scilicet suam porcionem relinquimus et committimus eis corumque quibuslibet heredibus cum omnibus suis utilitatibus iure ex premissis eis attinenti in perpetuum tenendam et habendam. Salvo iure alieno, auctoritate nostra iudiciaria mediante. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes iamfatis nobilibus concessimus litteras nos privilegiales pendentis autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum Bude quadragesimo die octavarum dicti beati Georgy martyris predictarum anno domini millesimo quadringentesimo quinto supradicto.

A budai kamarai leveltárban N. R. A. Fasc. 258. Nro. 40. alatt ép hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről függő kék selyem zsinórról a a pecsét hiányzik.

77.

1406. Octob. 2. Tokaj. Zsigmond király Csáktornyai István nádornak Zakegyház kúnszállás iránt 1389. April 22-én kelt egyesség levelét (56. sz.) több csomaegyházi kúnok részére hitelesen átirva kiadja.

Nos Sigismundus dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie Croacie etc. Marchioque Brandenburgensis, Sacri Romani Impery Vicarius Generalis et Regni Bohemie Gubernator. Memorie commendamus 549per presentes. Quod Nicolaus filius Jacobi et Jacobus filius Johannis Comani nostri de Chwmaegház[5] suis ac, Thome ipsius Nicolai ac Laurency dicti Jacobi fratrum carnalium, necnon alterius Thome fily Ladislai de eadem in personis ad nostre Maiestatis venientes conspectum, exhibuerunt nobis quosdam litteras patentes condam Stephani regni nostri Palatini et Judicis Cumanorum tenoris subsequentis; supplicantes culmini nostre prece subiectiva ut earundem tenorem nostris litteris similiter patentibus verbotenus inseri et redigi faciendo ipsis dare et concedere dignaremur, uberiorem ad cautelam Quarum tenor is est: Nos Stephanus (lásd az 1389. évi April 22-én kelt oklevelet.)

Nos itaque prefatorum Nicolai et Jacobi fidelium Cumanorum nostrorum supplicacionibus jurisconsonis annuentes, tenorum prescriptarum litterarum ondam Stephani Palatini et Judicis Cumanorum, presentibus nostris litteris patentibus de verbo ad verbum inseri faciendo, easdem non abrasas, non viciatas, nec suspectas. fore reputantes, prefatis Cumanis nostris et eorum heredibus universis, uberiorem juris ipsorum ad cautelam duximus concedendas. Datum in Tokay sabbato proximo post festum beati Michaelis Archangeli anno domini millesimo quadringentesimo sexto.

Eredetije hártyán a gróf Csáky család kassai levéltárában Fasc. 447. Nro. 17. hátán nagy pecsét nyomaival, Pesty Frigyes szives közléséből.

78.

1407. Marc. 13. Buda. Zsigmond király a philisteusokat saját kapitányuk biráskodási s vámmentességi régi kiváltságos jogaikban megerősiti.

Nos Sigismundus Dei gracia Rex Hungariae, Dalmacie Croacie, Marchioque Brandenburgensis et Sacri Romani Imperii Vicarius Generalis et Regni Bohemie Gubernator. Memorie commendamus per presentes. Quod quia Regiam decet Excellenciam certa sibi eabditorum commoda augmentanda invigilare et praesertim talium quos sibi et Sacre Corone Regie non sine dispendiosis personarum casibus et gravibus Expensarum oneribus conspexit et concernit et tam indesinenter quam fideliter adhesisse; Et ex quo fideles nostri dilecti universi Philistei, intra ambitum dicti Regni 550nostri ubicunque commorantes, a divis Regibus Hungarie felicium reminiscenciarum nostrisque scilicet Predecessoribus inter alias ipsorum libertates eis graciose concessas, et indultas, huiusmodi immunitatum prerogativis: ut ipsos nullus omnio Judicum seu Justiciariorum ipsius Regni nostri: Ecclesiasticorum videlicet seu Secularium, preterquam Capitanei eorum in ipsorum medio constituti ad cuiusvis instanciam, et in quibuscunque causis iudicare vel suo astare indicatui compellere presumeret seu deberet; Et quod iidem de eorum personis, mercancys et rebus quibusvis suis per climata eiusdem regni nostri proficiscentes, ad nullam penitus tributarium solucionem compelli tenerentur: usi et libere fructi (fruiti: Cornides; 1622: freti) fuisse asseruntur; nosque premissis veris existentibus, volentes, ut dicti nostri Philistei, sicuti numero (1622. nomine) sic et fidelitate augeantur tum quod ipsi premissis exemptionibus graciarum usi fuisse perhibentur; tum eciam ex gracia speciali ipsas easdem Libertatum Prerogativas de novo annuendam duximus graciose et concedendas: Ut puta quod nullus omnino dictorum Judicum seu Justiciariorum ipsius regni nostri, demptis solummodo ipsorum Capitaneis, ipsos in quibusvis causis et causarum articulis ad cuiusvis Instantiam valeat seu presumat judicare; Et quod ydem de cetero ad nullam penitus tributariam solucionem faciendam compelli teneantur seu astringi: harum nostrarum vigore et testimonio litterarum. Quocirca Vobis fidelibus nostris universis et singulis Prelatis, Baronibus, nobilibus, eorundemque officialibus: item Civitatibus et liberis villis, ipsarumque Rectoribus Judicibus et Villicis presencium noticiam habituris firmiter precipimus et omnino volentes mandamus: quatenus habitis presentibus, a modoque deinceps annotatos fideles nostros Philisteos, ad cuiusvis Instanciam, et in quibuscunque causis et causarum articulis, in personis, juribus possessionariis, rebusque et bonis ipsorum quibuscunque judicare, vel vestro astare judicatui compellere presumatis. Si qui autem quicquam accionis vel quescionis contra et adversus aliquos vel aliquem dictorum Philisteorum nostrorum habeut, vel se habere pretendunt, hi id in presencia Capitaneorum eorundem in ipsorum medio, ordine judiciario prosequantur: ubi per eosdem cuilibet querulanti ex parte ipsorum vel eiusdem Judicium et Justicia non deerit evidens et condigna. Nihilominus vobis Prelatis, Baronibus, et aliis nostris Fidelibus supradictis, nostrisque ac Reginalibus, nec non eorundem Tributariis ubicunque super terram constitutis, et constituendis, districtius edicimus: ut per amplius super prelibatos nostros Philisteos aut eorum quorumcunque res et bona in locis tributorum nostrorum ac Reginalium nec non vestrorum Tributorum in eundo, stando et redeundo, nullum tributum, nullamue tributariam solucionem petere aut exigere presumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus contra formam premisse nostre Gracie facere non ausuri in premissis: Presentes quoque post earum lecturam opportunam reddi semper 551iubemus presentanti. Datum Bude in Dominica Judica Anno Domini millesimo quadringentesimo septimo.

Az 1478. 1492. és 1622. évi kir. megerősitéssel ellátott hit. másolatok után, melyeknek hártyán irt eredetijei a jászkúnkerületi levéltári vasládában őriztetnek.

79.

1407. Május. 6. Az egri káptalan jelentése arról, hogy Zsigmond király parancsára több hegyesegyházi lakosokat Hegyesegyház falubeli több részjószágok birtokába beigtatta.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in eo qui est omnium vera salus. Ad universorum noticiam tenore presenciam volumus pervenire, quod nos litteras Serenissimi Principis domini nostri Sigismundi dei Gracia incliti Regis Hungarie reverenter recepimus in hoc verba.

Sigismundus dei gracia rex Hungarie, Dalmatie, Croacie, Marchioque Brandenburgensis et Sacri Rom. Imperii Vicarius Generalis et Regni Bohemie Gubernator fidelibus suis Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et gratiam. Dicitur nobis in personis Johannis parvi de Hygesegház, Andree filii Pauli, Dominici, Benedicti et Ladomeri filiorum eiusdem Ladislai filii Jacobi, Pauli filii Stephani et alterius Pauli dicti Kwy; quomodo ipsi in dominium quorundam porcionum possessionarium in possessione Hegeseghaz vocata in Comitatu Heweswywariensi existente habitarum, ipsos titulo impignoraticio concernentium legitime vellent introire. Superquo fidelitati vestre firmiter preciepintes mandamus quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Petrus filius Martini de Wessey, vel Ladislaus frater eiusdem, aut Egidius de eadem, sive Joannes Karzagh, sive Georgius filius Sebastiani de sancto Emerico, an Valentinus Bew an Michael Cantor dicti aliis absentibus homo noster ad facies predictarum portionum possessionariarum in predicta possessione Hegeseghaz vocata vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, introducat ipsos Johannem, Andream, Dominicum, Benedictum, Ladomerum, Ladislaum et utrosque Paulum in dominium earundem, statuatque easdem ipsis cum universis utilitatibus et pertinenciis earundem premisse jure impignoraticio possidendam, si non fuerit contradictum, conradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra eosdem Johannem et Andream et alios prenarratos nostram in presenciam ad terminum competentem racionem contradictionis eorum reddituros, 552et posthec ipsarum Introductionis et Statutionis seriem cum nominibus Contradictorum et citatorum si qui fuerint terminoque assignato nobis fideliter rescribatis. Datum Bude in dominica Judica Anno domini Millesimo quadringentesimo septimo.

Nos igitur mandatis dicti domini nostri Sigismundi Regis in omnibus obedire cupientes ut tenemur unacum predicto Petro filio Martini de Weythe homine regio nostrum hominem videlicet discretum virum magistrum Clementem socium et concanonicum nostrum duximus transmittendum pro testimonio ad premissa peragenda fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis uniformiter retulerunt isto modo: Quod ipsi feria quarta proxima ante festuni beati Georgii Martyris proxime preteritum ad facies predictarum portionum possessionariarum in dicta possessione Hegeseghaz vocata in prefato Comitatu Heweswywariensi existente habitarum, vicinis et commetaneis earundem universis illic legitime convocatis et presentibus accedendo, introduxissent prenominatos Johannem, Andream, Dominicum, Benedictum, Lodomerum, Ladislaum et utrosque Paulum in dominium eiusdem, statuissentque easdem ipsis cum universis utilitatibus et pertinenciis earundem predicto iure impignoratio possidendam nullo penitus contradictore inibi apparente; et prout moris est et huius regni consvetudo, legitimis diebus in facie dictarum portionum possessionariarum persistendo. In cuius rei memoriam et testimonium presentes contulimus litteras nostras privilegiales appensione sigilli nostri maioris et autentici communitas ac alphabeto intercisas. Datum sedecimo die diei introductionis et statutionis prenotate anno domini suprascripto.

A budai kamarai levéltár N. R. A. Fasc. 482. No 12. alatt hártyán irt egri káptalani 1468-ki átiratból.

80.

1407. Máj. 17. A budai káptalan jakabszállási Buthemer unokái részére Lajos király 1343. Tamás vajda 1342. és Miklós nádor 1343-ik évben kelt okleveleit hiteles alakban átirja.

Nos Capitulum Ecclesie Budensis memorie commendamus tenore praesencium significantes quibus expedit universis, quod Petrus filius Jacobi, filii Buthemer de Jakabszállása, in sua ac Johannis fratris sui carnalis personis nostram veniens in praesentiam, exhibuit nobis quasdam tres litteras patenter emanatas, unam videlicet quondam Domini Ludovici Regis Hungarie, secundam quondam Magistri Thome Wayvodae Transylvani Comitis de 553Zolnok, tertiam scilicet similiter quondam Mgfici Dni Nicolai Regni Hung. Palatini et Judicis Cumanorum, petens nos compti cum instantia ut tenores earundem litteris nostris conscribi et transumi facientes, easdem dare dignaremur ad cautelam, cuius quidem litterae Ipsius Dni Regis tenor taliter sequitur: Ludovicus (lásd az 1343-ik évnél.)

Secunda scilicet ipsius Thomae Waywode tenoris hujus est: Nos Thomas st. (lásd az 1342. évnél.)

Tertiae siquidem Litterae Nicolai Palatini tenor talis est: nos Nicolaus. (lásd az 1343. évnél.)

Nos etiam petitiones ejusdem Petri justas et juri consonas agnoscentes, tenoribus prescriptarum litterarum nihil addendo, nihilque diminuendo, litteris nostris conscribi faciendo, nostroque sigillo pendenti muniendo, eidem Petro et dicto Joanni fratri suo duximus concedendas. Datum feria secunda proxima post festum Penthecostis Anno dni 1407.

Jász-kúnker. ltár Capsa I. fasc. 1. No. 7. hiteles másolatból.

81.

1407. Okt. 29. Zsigmond király négyszállási István fiait Kompolth és László philisteusokat az országos nemesek közzé emeli, s megengedi, hogy Heves megyei Szentkozmademjén szállás nevü birtokukra a bozeni részekről, köznéven családnak nevezett foglyokat szállithassanak.

Sigismundus Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, ac Marchio Brandenburgensis, Sacri Romani Impery Archicamerarius nec non Bohemiae et Lucenburgensis heres, omnibus Christi fidelibus tam praesentibus quam futuris praesentium notitiam habituris, salutem in omnium salvatore: Ad universorum tam praesentium quam futurorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod vos consideratis, et in memoriam nostrae Celsitudinis reductis sinceris fidelitatibus et fidelium servitiorum praeclaris meritis ac multifarys et laude dignis complacentys, fidelium nostrorum Kompolth et Ladislaj philisteorum filiorum Stephani de Negyzallas per ipsos a multis retroactis temporibus iugiter et laudabiliter, nobis et Sacro Regio nostro diademati in cunctis nostris et Regni nostri agendis, prosperis scilicet et adversis, exhibitis, volentes igitur eisdem ob praemissorum intuitum aliquam suorum meritorum recompensam, Licet majoribus nostrae Maiestatis essent digni muneribus regio 554aliquantisper occurere cum favore. Mera et plena potestatis et Auctoritatis nostrae plenitudine, ac ex certa nostrae claritatis scientia, Memoratos Compolt et Ladislaum filios annotati Stephani filisteos, simul cum cunctis ipsorum haeredibus, et haeredum suorum successoribus universis ab omni nota ignobilitatis et popularis condicionis metu, ac plebea sarcina perhennaliter prorsus expiantes eximentes absolventes ac lucide expurgantes. In Cetum Regni nostri nobilium et catervam procerum nostrorum vere Nobilitatis Titulo prefulgentium Et sub vexillo Regni nostri militantium transferentes aggregamus. Nichilomimusque saepe nominatis Compolth et Ladislao tanquam veris nobilibus anniimus gratiose, Ut ipsi in quodam descensu Zenth Kozmademyen vocato, in quo iidem Compolth at Ladislaus domos ac curias proprias tantummodo se habere, quemque nunc aliis habitatoribus carere penitusque desertum fore asserunt, In Comitatu de Hewes existentem et nunc apud manus Eorundem habito et universis suis Juribus Jurisdictionibus nec non terris, Cultis et Incultis, pratis, caeterisque quibuslibet utilitatibus ad eundem rite spectantibus cuiusvis nominis vocabulo vocitarentur. Captivos eorum utriusque sexus homines de partibus Boznen: eductos vulgo Chalad vocatos, sub ipsorum facultate habitos, in praedicto descensu condescendi facere et ad instar aliorum Jobagionium locare, ac eosdem sub vero Nobilitatis Titulo, ipsi ac eorum haeredes et successores universi tenere et habere valeant atque possint. Salvo Jure alieno. In Cuius rei Memoriam, firmitatemque perpetuam praesentes concessimus Literas nostras privilegiales, dupplicis Autentici Sigilli Nostri munimine roboratas. Datum per manus Reverendi In Christo patris domini Eberhardi Episcopi Ecclesiae Varadiensis, Aulae nostrae Maiestatis Sumpmi Cancellary fidelis Nostri Dilecti, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Septimo, Quarto Calendas Novembris, Regni autem nostri Anno Decimo nono.

Lásd Podraczky. Magyar királyok okmányai 1270–1527. m. t. akad. kézirattár.

82.

1408. Jul. 12. Zsigmond király több birtokok között Dorosma, Bánfalva, Gyékéntó és Szent-Mihály falukat Csongrád megyében uj adomány utján Garai Miklós nádorra és testvérére átruházza.

Sigismundus Dei Gratia Hungariae ... rex ... omnibus Christi fidelibus ... salutem ... ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod fideles nostri dilecti ... Nicolaus 555de Gara ... Regni Hungariae Palatinus et Joannes Germanus eiusdem nati ... quondam Nicolai de dicta Gara Palatini, nostrae Celsitudinis personaliter accedentes in Conspectum ... nobis humillime supplicarunt ... et universas et quaelibet castra, Comitatus, Civitates ... Possessiones ... quas et quae ipsi habent ... et possident, nominatim et singillatim in unum connumerari ... et his nostris litteris Privilegialibus inscribi et inseri faciendo ... perpetuo possidendas ... eisdem ipsorumque haeredibus de novo, novaeque nostrae donationis titulo ... conferre, perpetuoque confirmare ... dignaremur: Nos itaque ... recensitis ... obsequiis et fidelitatum immensis meritis ipsorum Nicolai Palatini et Joannis germani ejusdem ... universas eorum ... civitates ... et possessiones ... nominatim vero possessiones Saraad cum suis pertinentiis in Temesiensi, Batka cum eiusdem pertinentiis in Keve, Dorosma, Banfalva, Gekentew et Zent Mihal cum earum pertinentiis in Csongrad ... Comitatibus ... habitas ... in quorum omnium ... dominio pacifico ad scitum nostrum nunc existant ... de novo rovaaeque nostrae Donationis titulo ... donamus et conferimus ... Datum ... anno domini millesimo quadringentesimo octavo quarto Idus Julii ...

Fejér Codex Dipl. Tom. X. vol. IV. p. 660–79. l.

83.

1408. Sept. 26. Halas. Zsigmond király az egri káptalannak meghagyja, hogy négyszállási Kompolth és László philisteusokat Szentkozmademjénszállása nevü adományos birtokukba igtassa be.

Sigismundus Dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Marchioque Brandenburgensis etc. Sacri Romani Imperii Vicarius Generalis et Regni Bohemiae Gubernator Fidelibus suis Capitulo Ecclesiae Agriensis salutem et gratiam. Cum nos fideles nostros Kompolth Ladislaum Philisteos nostros filios Stephani de Neghzallas in quodam descensu Zenthcozmademyen vocati in Comitatu Heweswywariensi existenti, in quo idem Kompolth et Ladislaus domos et curias proprias tantummodo se habere, quemque nunc aliis habitatoribus carere, penitusque desertum fore asseruerunt, mediantibus aliis litteris nostris exinde confectis nobilitaverimus, volumusque eosdem in dominium eiusdem legittime facere introduci, si contradictio quorumpiam eisdem non obviaret in hac parte. Super quo fidelitati vestrae firmiter praecipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Georgius vel Jacobus Chyrze dicti de Myze, aut Emericus filius Therestien de Sary, sive Nicolaus filius 556Jacobi de eadem, aliis absentibus, homo noster ad faciem predicti descensus Zenthcozmademyen vocati, vicinis et commetaneis suis universis inibi legitime convocatis et praesentibus accedendo, introducat praefatos Kompolth et Ladislaum in dominium eiusdem, statuatque eundem ipsis cum omnibus utilitatibus et pertinentiis universis, iure ipsi incumbenti perpetuo possidendum si non fuerit contradictum, Contradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra annotatos Kompolth et Ladislaum nostram specialem in praesentiam ad terminum competentem rationem contradictionis eorum reddituros, et posthaec ipsarum introductionis et statutionis seriem cum nominibus contradictorum et citatorum, si qui fuerint, terminoque assignato eidem speciali nostrae praesentiae fideliter rescribatis. Datum in Halas feria quarta proxima ante festum beatorum Cosme et Damiani Martyrum Anno domini millesimo quadringentesimo octavo.

Az egri káptalan 1578-ki hiteles átiratából, mely a jobbaházi Dőry család tolnamegyei levéltárában találtatik

84.

1408. Sept. 27. Halas. Zsigmond király az egri káptalannak meghagyja, hogy több kolbászszállási kúnjait kakathi részjószágaik birtokába igtassa be.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in salutis largitore. Ad universorum notitiam harum tenore volumus pervenire, quod nos litteras Excellentissimi Principis domini nostri Sigismundi dei gracia incliti Regis Hungarie etc. nobis exhibitas supreme cum honore recepimus in hoc verba:

Sigismundus dei gratia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Marchio Brandenburg, et Sacri Romani Imperii Vicarius Generalis et Regni Bohemie Gubernator. Fidelibus suis Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et graciam. Dicitur nobis in personis Pauli filii Andree ac Dominici, Benedicti et Ludovici filiorum eiusdem Andree, nec non Sebastiani filii Stephani item Joannis filii Nicolai ac Ladislai filii Jako consobrini Emericique filii Pauli et Petri filii alterius Pauli patruelium suorum ipsiusque Johannis Cumanorum scilicet nostrorum de Kolbazzallasa, quod ipsi in dominium portionum possessionariorum Demetrii filii Stephani de Ders, et Gregorii filii eiusdem ac Jacobi et Ladislai filiorum et fratrum corundem, utputa directe medietatis possessionis Kakath nuncupate in Comitatu Heweswywariensi existentis; item totalium portionum possessionariarum Johannis fily Johannis de eadem Ders ac Nicolai 557Petri de Che et Sigismundi fratrem eiusdem Johannis in predicta possessione Kakath existentium, piscinariumque Kazmerfoka, Sebeser, et Karascus vocatarum ipsos emptionis et aliis iustis titulis rite concernentium legitime vellet introire. Super quo fidelitati vestre firmiter precipientes mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Petrus filius Martini de Weyse, vel Laurencius filius Sebastiani de Zenthemreh, aut Demetrius sive Valentinus seu Antonius, an Petrus dictus Fekethe de Mewa sive Egidius de Weyse predicta aliis absentibus homo noster ad facies iam dicte possessionis Kakath nuncupate et per conseqeuens portionum possessionariarum memoratorum Demetry, Gregorii, Jacobi et Ladislai, item Johannis filii Johannis, necnon Nicolai Petri de Che et Sigismundi in eadem possissione Kakath vocata, piscinarum quoque predictarum vicinis et commetaneis ipsarum legitime inibi convocatis et presentibus accedendo introducat ipsos Andream filium Pauli et filios eiusdem Sebastianum filium Stephani, Johannem filium Nicolai, Ladislaum filium Jacobi, Emericumque filium Pauli et Petrum filium alterius Pauli in dominium earundem statuasque ipsos eisdem premisso iure eis incumbenti perpetuo possidendam si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra eosdem Andream filiosque ipsius, nec non Sebastianum, Johannem filium Nicolai, Ladislaum, Emericum Pauli et Petrum nostram specialem in presentiam ad terminum competentem rationem contradictionis eorum reddituros, et post hec possessionariam introductionis et statutionis seriem cum nominibus Contradictorum et citatorum si qui fuerint, terminoque assignato eisdem nostre speciali maiestati presentie fideliter rescribatis. Datum in Halas in festo beatorum Cosme et Domiani martyrum anno domini millesimo quadringentesimo octavo.

Nos igitur mandatis dicti domini nostri regis in omnibus obedire cupientes ut tenemur unacum predicto Petro filio Martini de predicta Weyse homine regio Magistrum Clementem socium et Concanonicum nostrum transmisimus pro testimonio ad premissa peragenda fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt isto modo. Quod idem homo regius dicto nostro testimonio presente feria quinta proxima ante festum beati Galli proxime preteritam ad facies memorate possessionis Kakath nuncupate et per consequens possessionariarum portionum prescriptorum Demetrii, Gregorii, Jacobi, Ladislai, item Johannis filii Johannis, nec non Nicolai Petri de Che et Sigismundi, in eadem possessione Kakath vocata habitarum piscinarumque predictarum vicinis et commetaneis ipsarum legitime illic convocatis et presentibus accedendo introduxissent prefatos Andream filium Pauli et filios eiusdem Sebastianum filium Stephani, Johannem filium Nicolai, Ladislaum filium Jacobi, Emericumque filium Pauli et Petrum filium alterius Pauli in dominium earundem statuissetque 558ipsas eisdem premisso iure ipsis incumbente perpetuo possidendam, nullo penitus contradictore inibi apparente. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras nostras privilegiales sigilli nostri maioris et pendentis munimine roboratas ac alphabeto intercisas, presentibus tamen domino Briccio preposito, lectore, cantore, et custode dicte ecclesie nostre tunc absentibus, Nicolao de Borsod, Jacobo de Patha, Andrea de Borswa, Benedicto de Hewes et Ladislao de Tharchafew Archidiaconis et aliis multis in dicta ecclesia Agriensi vitam ducentibus et deo sedulo famulantibus. Datum sedecimo die diei Introductionis et Statutionis prenotate anno domini suprascripto; regnante predicto Serenissimo Principe Domine Sigismundo dei gracia illustri rege Hungarie, domino Johanne miseratione divina Archiepiscopo Strigoniensis et Colocensis ecclesiae Archiepiscopo tunc orbante, sedeque Episcopali dicte Ecclesie nostre Agriensis protunc vacante et quasi vacante existente.

A budai kamarai ltár N. R. A. Fasc. 482. No. 12. alatt az egri káptalan 1468-ki s hártyán irt eredeti átiratából.

85.

1408. Oct. 20. Az egri káptalan jelenti, hogy Zsigmond király parancsára négyszállási Kompolth és László philisteusokat Szentkozmademjénszállása birtokába ellenmondás nélkül beigtatta.

Omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris praesens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesiae Agriensis salutem in salutis largitore. Ad universorum notitiam harum tenore volumus pervenire. Quod Nicolaus de Sar homo Regiae Maiestatis ad nostram personaliter accedens praesentiam, exhibuit nobis litteras Excellentissimi Principis Domini nostri Sigismundi Dei gratia incliti Regis Hungar. etc. hunc tenorem continentes: Sigismundus Dei gratia etc. (lásd az 1408. szept. 26-án Halason kelt oklevelet.)

Nos igitur mandatis dicti Domini Regis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, unacum praedicto Nicolao de Sary homine regio Magistrum Joannem socium Concanonicum nostrum transmisimus pro testimonio ad praemissa exequenda fidedignum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt isto modo, quod idem homo regius dicto nostro testimonio praesente in festo S. Francisci confessoris proxime praeterito ad faciem praedicti descensus Zentcozmademyen vocati, vicinis et comme taneis suis universis illic legitime convocatis et praesentibus accedendo, introduxissent praenominatos Kompolth et Ladislaum in dominium eiusdem, statuissentque eundem ipsis cum omnibus utilitatibus et pertinentiis universis iure ipsis incumbente perpetuo 559possidendum, nullo penitus contradictore inibi apparente, et prout moris est, et huius regni consvetudo, congruis diebus in facie eiusdem descensus permanendo. In cuius rei testimonium firmitatemque perpetuam praesentes contulimus litteras nostras, sigilli nostri maioris et pendentis – – roboratas ac alphabeto intercisas. Praesentibus tamen domino Briccio preposito, lectore, Cantore et Custode dictae Ecclesiae nostrae tunc absentibus, Nicolao de Borsod, Jacobo de Patha, Andrea de Borswa, Ladislao de Tarchafew Archidiaconis et aliis multis in dicta Ecclesia nostra vitam ducentibus, Deoque sedulo famulantibus. Datum sedecimo die diei Introductionis et Statutionis prenotatarum anno domini suprascripto, regnante praedicto Serenissimo Principe Domino nostro Sigismundo dei gratia Rege Hungariae, Domino Johanne Archiepiscopo Strigoniense, et Colocense, Ecclesia Archiepiscopo tunc orbante, Sedeque Episcopali dictae Ecclesiae nostrae protunc errante.

Az egri káptalannak 1578-ban kelt, s a jobbaházi Döry család Tolna megyei levéltárában lévő hártyán irt eredeti hiteles átiratából.

86.

1409. Aug. 13. Buda. Zsigmond király Kürth helységet négyszállási philisteusai kapitányának Kompoltnak s rokonainak adományozza úgy, hogy azt philisteus szokás szerint birhassák.

Relatio Comitis Simonis de Rozgony.

Nos Sigismundus dei gratia rex Hungariae, Dalm. Croat. etc. Marchioque Brandenburgensis ac sacri Romani Imperii Vicarius Generalis et Regni Bohemiae Gubernator. Memoriae commendamus per praesentes, quod fidelis noster Kompoldus filius Stephani de Zenthkozmadamian Capitaneus Philisteorum nostrorum de Negyzallas nostrae Serenitatis adiens conspectum quandam possessionem Kwrth nuncupatam ab olim... memori ... non extaret, ut dicitur, habitatoribus destitutam inter descensus philisteicales Kyseer et Ladan apellatos sitam et adiacentem asserens eandem alias per nostram Maiestatem more usuali quibusdam hominibus donatam exstitisse a nobis sibi ipsi item Ladislao filio Nicolai patrueli, nec non Simoni filio Gregory Ladislao filio Bandagaz ac aliis fratribus eiusdem Ladislai perpetuo dare et conferre postulavit. Nos vero attentis fidelitatibus et fidelibus servitiis praefati Kompoldi praeallegatam possessionem Kwrth ab aliorum illicitorium detentorum manibus separantes et sequestrantes eandem simulcum universis et quibuslibet utilitatibus suis et utilitatum cunctis integritatibus sub suis veris metis et antiquis, quibus eadem ab olym tentafuisset et possessa, praefatis Kompoldo 560Ladislao necnon Symoni ac alteri Ladislao et aliis fratribus eorundem ex certa scientia regia et potestatis plenitudine dedimus, donavimus et contulimus ymo damus donamus et conferimus more philisteico tenendam possidendam pariter et habendam. Salvo iure alieno. Tali conditione mediante ut si casu contingente in facto dictae possessionis aliquis legitimus contradictor appareret, a tali contradictore nos eosdem Kompoldum et dictos suos fratres per commutationem alterius possessionis volumus supportare Praesentes vero dum nobis in specie reportatae fuerint in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum Budae feria tertia proxima ante festum assumptionis virginis gloriosae anno domini millesimo quadringentesimo nono.

Papirba nyomott kis pecsét.

Kivülről: Donatio super Kurth pro parte Kompoltho confecta Ao. 1409.

Ép iróhártyán a budai kamarai levéltárban levő eredetiről. Neoregestratorum actorum Fasc. 576. N°. 1°.

87.

1409. Sept. 5-ről. A budai káptalan jelentése arról, hogy Zsigmond király ez évi aug. 19-én kelt parancsára Istvánnak fiát, Kompolthot, Miklósnak fiát Lászlót, másik Lászlót a Bandagaznak fiát és Simont a György fiát Négyszállásról, Heves megye Kürth helység birtokába uj adomány czimén ez évi aug. 21-én ellenmondás nélkül beigtatta.

Ép iró hártyán kékzöld selyem fonadékon függő viasz pecséttel ellátott eredetije van a budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 576. No 2.

88.

1410. Jun. 21. Buda. Zsigmond király a csere utján megszerzett Kürth helységet négyszállási Kompolth és László philisteusoknak adományozza.

Relatio Comitis Simonis de Rozgony Judicis Curiae Regiae Majestatis.

Nos Sigismundus dei gracia rex Hungariae Dalmatiae, Croatiae etc. Marchioque Brandenburgensis et Sacri Romani Imperii Vicarius Generalis, et regni Bohemiae Gubernator. Memoriae comendamus per praesentes, quod nos consideratis et memoriae nostrae Celsitudinis reductis sinceris fidelitatibus et fidelium servitiorum 561praeclaris meritis ac multifariis et laudedignis complacenciis fidelium nostrorum Compolth et Ladislai filisteorum filiorum Stephani de Negyszallas per ipsos a multis retroactis temporibus iugiter et laudabiliter nobis et sacro regio nostro diademati in cunctis nostris et regni nostri agendis prosperis scilicet et adversis exhibitis, volentes igitur eosdem ob praemissorum intuitu aliquantum suorum meritorum recompensare licet maioribus nostrae maiestatis essent digni muneribus regio aliquantisper – – – – cum favore. Quandam possessionem nostram regalem Kyrth vocatam in Comitatu Hevesujvariensi existentem, per nos a fidele nostro dilecto et magnifico viro Johanne magno de Pelseuch pridem Agazonum nunc vero Tavarnicorum regalium nostrorum magistro pro concambiali quarundam portionum possessionariarum in possessionibus Inarch et Besenew vocatis in Comitatu Pestiensi existentibus habitarum permutatione per defectum seminis quondam Michaelis filii Antonii de eadem Inarch ad manus nostras regias rite ut dicitur devolutarum, quas eisdem ac suis haeredibus perpetuo contulimus redemtas et nostris regiis manibus annexas et applicatas. Simulcum eiusdem possessionis Kyrth universis utilitatibus et pertinentiis, videlicet terris arabilibus, cultis et in cultis pratis fenilibus silvis nemoribus stagnis paludibus, arundinetis, aquis, piscinis aquarumque decursibus, montibus, vineis, vallibus, pascuis, agris et generaliter quibuslibet eiusdem utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub eisdem veris metis et antiquis limitibus quibus eadem huiusque per priores suos possessores rite tenta fuisset et possessa ex certa nostra scientia ac Praelatorum ac Baronum nostrorum consilio novaeque nostrae donationis titulo et omni eo jure quo dicta possessio ad nostram rite spectat collationem memorato Compoltho et Ladislao et per eos Simoni et alteri Ladislao fratribus eorundem ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis de manibus nostris regiis dedimus donavimus contulimus; imo damus donamus et conferimus perpetuo et irrevocabiliter possidendam tenendam pariter et habendam. Salvo jure alieno praesentium patrocinio mediante. Quas dum nobis in specie reportatae fuerint in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum Bude sabbato proximo ante festum nativitatis beati Johannis Baptistae Anno domini millesimo quadringentesimo decimo.

Papirba nyomott kis pecsét.

Kivül: Donatio super Kwrth Hevesujvariensis pro parte Kompolth confecta 1410.

Ép iró hártyán a budai kamarai levéltárban lévő eredetiről. N. R. A. Fasc. 576. No. 4. két egyenlő eredeti példányban.

56289.

1410. Dec. 6. Az egri káptalan jelenti, hogy Zsigmond király parancsára több puhamorai szállási kúnokat bizonyos puhamorai föld birtokába beigtatta.

Magnifico viro Domino Nicolao de Gara regni Hungarie Palatino amico ipsorum honorando Capitulum Ecclesie Agriensis amicitiam paratam cum honore. Noverit vestra Magnificentia, nos litteras Serenissimi Principis Domini Sigismundi dei gracia Inclyti Regis Hungarie sumpmo cum honore in hec verba recepisse: Sigismundus dei gratia Rex Hungarie Dalmacie, Croacie, etc. Marchioque Brandenburgensis ex sacri Romani Imperii Vicarius Generalis fidelibus suis Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et graciam. Dicit nobis Michael filius Blasy Comanus de descensu Puhamora, sua ac Johannis et Stephani fratrum suorum carnalium in personis, quod ipsi in dominium cuiusdam terre Puhamora, ipsos vigore certarum litterarum condam domini Ludovici regis Patris et soceri nostri carissimi, ut fertur tangentis, legitime vellent introire. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Emericus de Sima, vel Johannes filius Benedicti de eadem, aut Emericus sin Nicolaus filii Choda de Edeles, aliis absentibus homo noster ad facies prescripti descensus Puhamora, vicinis et commetaneis suis universis illuc legitime convocatis et presentibus accedendo, introducat prefalos Michaelem ac Johannem et Stephanum in dominium eiusdem, statuatque eandem eisdem jure sibi incumbenti possidendam, si non fuerit contradictum, Contradictores vero si qui fuerint, citet ipsos contra eosdem Michaelem, Johannem et Stephanum palatinalem in presenciam ad terminum competentem, racionem contradictionis eorum reddituros; et posthec ipsarum introducionis et statucionis seriem cum nominibus contradictorum et citatorum siqui fuerint, terminoque assignato, eidem regni nostri Palatino more solito rescribatis. Datum in descensu nostro campestri prope castrum nostrum Clichanech in dominica proxima post festum b. Dionisy martiris anno domini millesimo quadringentesimo decimo. Nos itaque mandatis eiusdem domini nostri regis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, secundum earundem litterarum regalium continenciam, unacum prenotato Johanno filio Benedicti homine regio, in eisdem litteris regiis inter alios nominatim expresso, unum ex nobis, videlicet Magistrum Blasium socium et concanonicum nostrum ad premissa peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt isto modo: Quod ipsi 563octavo die festi beati Martini confessoris proxime preteriti ad facies prescripti descensus Puhamora vicinis et commetaneis suis universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, prescriptos Michaelem, Johannem et Stephanum in dominium dicte terre Puhamora vocate introduxissent, eandemque eisdem iure ipsis incumbente statuissent possidendam, diebus et horis ad id aptis et sufficientibus, prout moris est, in facie eiusdem legitime commorando, nullo penitus contradictore inibi apparento. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes contulimus litteras nostras, maiori et pendenti sigillo nostro communitas. Datum sedecimo die diei introductionis et statutionis prenotatarum, anno supradicto.

A Kállay család levéltárában lévő eredetiről, melyről a kékfehér zsinoron függött pecsét leszakadt, – Pesty Frigyes szives átengedése folytán.

90.

1411. Jan. 13. Buda. Zsigmond király a philisteusok saját kapitányuk biráskodási és vámmentességi régi kiváltságos jogaik megerősitéséről szóló 1407. mart. 13. kelt oklevelét némely változtatásokkal ujolag kiadja.

Nos Sigismundus Dei gratia Rex Hungariae etc. – lásd szóról szóra az 1407. Buda in Dominica Judica kelt oklevelet következő eltérésekkel:
compelli teneantur et usi fuisse asseruntur –
et testimonio litterarum mediante.
Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis, Nobilibus-Villicis praesentibus praesentibus et futuris praesentium notitiam – firmiter precipimus et mandamus –
aut vestro judicatui compellere et adstara nullatenus praesumatis

Si qui autem vestrum, aut vestrorum quicunque quidquam id in praesentia Egregii Viri Magistri Joannis de ... Supremi Dispensatoris nostri Judicis ipsorum legitimi per nos constituti medio ordine iudiciario prosequantur, ubi per eundem cuilibet querulanti ex parte ipsorum vel alicujus eorundem Judicum, Justitia et Satisfactio impenditur –
– et aliis nostris fidelibus ac Regnicolis, nec non eorundem Tributariis ubicunque inter ambitum regni nostri super terram et aquam constitutis, et in futurum constituendis districtius edicimus et volumus
– et bona in locis Dicarum nostrarum aut Reginalium 564– nullamve tributariam exactionem seu solucionem petere aut exigere, vel eos iudicare, vestro compellere et adstringere nullatenus praesumatis aut sitis auti modo aliquali. Secus pro nostra gratia in premissis non facturi. Praesentes denique perlectas semper reddi jubemus praesentandus. Datum Budae octavo die festi Epiphanie Domini Anno eiusdem 1411.

Karczag városi levéltárban 1670-ik évi jegyzőkönyvi egyszerü másolatról.

91.

1411. Maj. 8. Buda. Garai Miklós nádor és kúnok birája bizonyságlevele arról, hogy előtte az óbudai apáczák nevében György biró Külső- és Belsőhegyes faluknak a király által eladományozása és a philisteusok által elfoglaltatása ellen óvást tett.

Nos Nicolaus de Gara regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum Memoriae commendamus, quod Georgius Judex ad nostram veniendo praesentiam in personis religiosarum dominarum Sanctimonalium Claustri Beatae Virginis de Veteri Buda, protestatus est in hunc modum: Quod prout eaedem Dominae percepissent, Nicolaus filius Georgii, Thomas filius Demetrii, Joannes filius Johannis, Jakus filius Balasy, et Thomas filius de Ladislai de Ladan, item Franciscus filius Nicolai, Georgius et Akus filii Petri, Petrus filius Andreae, et Bartholomaeus filius Michaelis de Keser Philistei, possessiones earundem Dominarum Kylseuheges, et Belseuheges, nominatas, habitatoribus destitutas, in Comitatu Pesthiensi existentes, ad possessiones earundem Dominarum Chegled vocatam pertinentes a Domino nostro Sigismundo Rege sibi ipsis in perpetuum darc et conferri procurassent, et se in Dominium earundem introduci facere praetenderent. Unde facta huiusmodi protestatione praefatum Dominum nostrum Regem a donatione et collatione, praefatos vero Philistaeos et alios universos ab occupatione et detentione, sequenter ab intromissione dictarum possessionum, sibique ipsis perpetuatione quovis colore factis vel faciendis, nominibus, quibus supra, publice prohibuit et manifeste coram nobis testimonio praesentium mediante. Datum Budae in festo beati Stanislay Martyris anno domini millesimo quadringentesimo undecimo.

Nevezett György biró ugyanez napon Rozgonyi Simon országbiró előtt ugyanez ügyben hasonló óvást tett; mindkét oklevél papirra irt eredetijének hátán a leszakadt pecsét nyomai láthatók; az eredetiek a budai kam. levéltárban V. Buden. Monial. Fasc. 9. No. 13.

56592.

1412. Jan. 6. Buda. Zsigmond király Bewlenszállásáról Péternek kértére 1407. mart. 13-án kelt kiváltságlevelét hitelesen átirja.

Nos Sigismundus Dei Gracia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungarie etc. Rex memoriae comendamus per presentes; Quod Ladislaus filius Petri (1478. évben .... Bwlen .... 1492. és 1622-ik évben: Petri dicti Jaz-Bewlenzalasa) sua ac universorum Philisteorum nostrorum intra ambitum Regni nostri ubicunque commorantium in personis nostre Maiestatis veniens in presenciam, exhibuit nobis quasdam Literas nostras patentes ac secreto et antiquo sigillo nostro consignatas, supplicans nostro culmini, suo ac totius Universitatis dictorum Philisteorum nostrorum in personis humili precum cum instantia, ut easdem Litteras Nostras patentes ratas et gratas habendo, tenorem earundem, in Transumpto Litterarum Nostrarum ipsis extradare et concedere dignaremur iurium ipsorum uberiorem ad cautelam. Quarum tenor sequitur et est talis: Nos Sigismundus etc. (lásd 1407-ik évnél Budán „in dominica Judica“ kelt oklevelet.)

Nos itaque humilibus et dcvotis supplicationibus annotati Ladislai per ipsum Nobis sua ac dictorum universorum Philisteorum nostrorum in personis nostre porrectis Maiestati inclinati, ipsas Litteras nostras patentes de verbo ad verbum transcribi et transumi, presentibusque Litteris nostris similiter patentibus inseri facientes eisdem nostris Philisteis duximus concedendas, uberiorem jurium eorundem ad cautelam. Datum Bude in festo. Epiphaniarum Domini Anno eiusdem Millesimo quadringentesimo duodecimo. Regnorum nostrorum Anno Hungariae etc. vigesimo quarto, Romanorum vero secundo.

Az 1478. 1492. és 1622-ik évben kelt s kir. megerősitéssel ellátott hiteles másolatokból, melyeknek hártyán irt eredetijei a jászkúnkerületi levéltári vasládában őriztetnek.

93.

1419. Oct. 12. Buda. Perényi Miklós lovászmester, s a kir. kúnok és philisteusok birája ujszállási kapitány Imrének özvegye és bajdamérszállási Péter Kúnoknak Hontosszék kapitánya Toman Jakab ellen több kunszállások miatt tett panaszát biróilag elintézi.

Nos Nicolaus de Peren Magister Agazonum, Comanorumque et Philisteorum Regalium Judex. Memoriae commendamus, quod cum feria secunda proxima post 566festum beati Michaelis Archangeli proxime praeteritum in Karachonmikloszállasa Capitanei (igy) ad Sedem Hontos pertinentes ex speciali commissione Domini nostri regis pro faciendo judicio tribunal sedissemus, tunc domina relicta condam Emerici Capitanei de Wyzallas, et Petrus filius Jacobi reginalis Maiestatis Comanus in Baydamerzallasa commorans, de medio aliorum exurgentes, contra Jacobum dictum Tomam Capitaneum Sedis Hontus praefata domina proponere curavit, quod praefatus Jacobus Capitaneatum Sedis Hontos, Hontos-Egyház vocatum, simul cum virgulto ab ipsum Hontos spectantem, ac Wyzallas, in quo Ecclesiae beatae Mariae Virginis Vasarosbodogazzon appelatam Kelpelkuarth, in quo similiter Ecclesia beatae Mariae Virginis, nec non Sarasd et Thobalizentpeter. Item portiones in descensibus Chabak, in quo Ecclesia beati Petri Apostoli fore dicitur, Iwankateleky et Dioltapalzallasa vocatas, per defectum seminis condam Galli, filii Emerici, filii Petri de dicta Hontos a rege (igy) Maiestate sibi conferri procurasset. Cum tamen praefatus Petrus, fiilius Jacobi, privignus suus esset successor praefati Galli, et ex hoc ipsum Capitaneatum dictus Jacobus de iure impetrare non valuisset, ex parte cuius Judicium habere vellet jure requirente. Quo audito praefatus Jacobus Toman personaliter in nostram exurgendo praesentiam, espondit ex adverso, quod hoc bene verum foret, quod praedicti Capitaneatus et descensus per regiam Maiestatem sibi collate forent, et in termino ulteriori litteras suas donatinales super eisdem confectas coram nobis exhibere promptus esset. Nos enim praefato Jacobo ad exhibendum dictas litteras donationales Budae fiendam feriam secundam proximam post festum beati Francisci Confessoris assignaveramus, tandem ipsa feria secunda adveniente, prefata Domina, relicta condam Emerici et Petrus filius Jacobi per annotatum Jacobum Toman legitimis diebus coram nobis exspectati nostram in presentiam non venerunt, neque miserunt, praefatus vero Jacobus Toman prescriptas litteras donationales coram nobis exhibens, habentes hunc tenorem:

Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. Rex. Memoriae comendantes, tenore praesentium significamus quibus expedit universis: Quod Jacobus Tobay (Torontálban van, ma Tobay puszta) Capitaneus Comanorum nostrorum Sedis Hontos, suo ac Nicolai et Bartholomei filiorum, nec non Petri fratris suorum nominibus, Maiestatis nostrae accedens in presentiam, propositis et declaratis suis fidelitatibus et acceptis servitiis per eum iuxta sue facultatis exigentiam nobis in plerisque locis, et signanter exercitualibus expeditionibus laudabiliter exhibitis et impensis, a nostra Serenitate humiliter petivit, ut quemadmodum pridem magnificus vir Pipo de Ozora Comes Noster Themesiensis etc. secundum 567litteratoriam nostram Comissionem exinde eidem factam, Capitaneatum Comanorum nostrorum sedis Hontos, in quo Ecclesia lapidea Hontoseghaza vocata constructa fore perhibetur, simul cum virgulto ad ipsum Hontos spectante, ac Wyzallas, in quo Ecclesia beatae Mariae Virginis, Vasarosbodogazzon appellata et Kelpalkuarth, in quo similiter Ecclesia beate Marie Virginis, nec non Sarasd et Tobalizentpeter descensuum. Item portionum descensionariarum in descensibus Chabak, in quo Ecclesia beati Petri Apostoli aedificate fore dicuntur. Item Iwankateleky et Gyolchpalzallasa vocatis habitarum, simul eum cunctis utilitatibus et pertinentiis, ad dictum Capitaneatum et eosdem descensus ab antiquo spectantibus, per defectum seminis condam Galli, filii Emerici, filii Petri de dicta Sede Hontos collationi nostrae Maiestati pertinentibus ipsis contulisset et dedisset; ita et nos eandem donationem dicti Comitis Piponis in hac parte ratam habendo atque gratam, predictum Capitaneatum cum suis praemissis descensibus et pertinentiis, de novo et ex novo eidem Jacobo Tobay, et per eum predictis filiis et fratri eiusdem ac haeredibus eorum dare et conferre dignaremur. Nos itaque pensatis multiphariis fidelibus servitiis praetacti Jacobi Tobay, per eum nobis in diversis locis sedule exhibitis, preassertum Capitaneatum, cum preallegatis descensibus Comanorum nostrorum, ac virgulto, et aliis omnibus utilitatibus et pertinentiis, ad eundem et eosdem rite spectantibus, de regie potestatis plenitudine et ex certa scientia nostre Maiestatis, usque tamen nostrum placitum per prefatum Jacobum Tobay ac filios et fratrem ipsius memoratos more et ad instar aliorum Capitaneorum Comanorum nostrorum tenendum, gubernandum et possidendum dedimus, donamus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus presentium per vigorem salvis iuribus aliorum. Volumus autem quod iidem Jacobus Tobai ac filii et frater eius preasserti, Dominam relictam dicti condam Emerici, matrem scilicet praefati Galli, vita sibi comite, in dicto descensu Wyzallas, iuxta comissionem memorati Comitis Piponis pacifice debeant conservare, et eundem eidem permittere possidere pleno iure; praesentes quoque sigillo nostro maiori quo ut rex Hungariae utimur, fecimus consignari. Datum Bude Sabato proximo post festum beati Bartholomei Apostoli. Anno domini millesimo quadringentesimo decimo nono regnorum autem nostrorum anno Hungariae etc. XXXIII° Romanorum vero nono.

Quibus exhibitis prefatus Jacobus per nos sibi iudicium elargiri postulavit, quia praefati Domina, simul cum Petro privigno suo in dicto termino in premissis iudicium recepturi, nostram in presentiam venire vel mittere non curaverunt, pro eo nos prefatum Jacobum in dictis Capitaneatu et descensibus, prout superius in littera donationali Domini nostri regis continetur, usque ad dispositionem et beneplacitum dicti domini nostri 568regis tenere, possidere et in eadem pacifice commorari relinquimus et comittimus testimonio presentium mediante. Datum Budae feria quarta proxima ante festum beati Galli confessoris anno domini millesimo quadringentesimo decimo nono.

Kivülről: XVI-ik századbeli betükkel: Patentalis processus valami eözvegy ujszállási Imrénéjé, kinek az ura kúnok kapitánya volt.

A jkúnkerületi okleveles vasládabeli No. 9. jegyzett eredetiről, melyen kivül középen átfüzött zöld pecsét maradványa látható.

94.

1420. Mart. 19-ről. Az egri káptalan jelentése arról, hogy Istvánnak fia Demeter és Pál nevü kúnnak utódai között Ders és Kakath másnéven Hegyesegyházán lévő birtokokra nézve a birói végrehajtást teljesitették.

Magnifico Viro Nicolao de Gara Regni Hungariae Palatino et Judici Cumanorum Amico ipsorum honorando Capitulum Ecclesiae Agriensis amicitiam paratam cum honore. Noverit vestra Magnificentia, quod nos receptis Literis vestris discussionalibus, modum et formam vestrae Deliberationis in se exprimentibus visis, et perlectis, tenoribusque ipsarum intuitis, amicabilibus petitionibus vestris, et justitiae annuentes, una cum Magistro Petro de Zathmar homine vestro in dictis Literis vestris nominatim reperto, unum ex nobis videlicet Honorabilem Virum Ladislaum Archidiaconum de Tarchafeö socium, et concanonicum nostrum ad infrascriptam Statutionem faciendam nostro pro testimonio transmisimus fidedignum, qui tandem exinde ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt isto modo: Quod ipsi in Dominica Laetare proxime praeterita juxta Commissionem vestram et Literarum vestrarum Adjudicatoriarum continentiam ad facies possessionum Ders, et Kakath, alio nomine Hegyesegyház vocatarum, et per consequens portionis Demetrii filii Stephani in eisdem habitarum vicinis, et commetaneis earundem universis inibi legitime convocatis, et praesentibus accedendo: Primo in dicta Ders de portione Demetrii novem Curias, et alias quatuor Curias jobbagionales cum propria sessione de dicti Demetrii, utilitatibusque aliis secundum contenta Literarum Pignoratitiarum per Andream Filium Pauli Comanum sub foedere dictae inpignorationis Dominico, Filio Andreae pacifice reliquissent; tandem de residuitate praescriptae portionis memorati Demetrii, Nicolao Vyd, et Georgio de Farnos tot, et tantum, quantum videlicet ad medietatem ipsius portionis se aequipollenter extendissent, a parte meridiei a quadam magna 569arbore Piri versus Occidentem; Tandem prope Ecclesiam Beatae Mariae Virginis incipiendo similiter ad primum locum versus eandem plagam meridionalem ad dictam arborem Piri directo modo mensurando tam in Loco Sessionum, quam aliis cunctis utilitatibus, puta terris arabilibus, aquis, piscinis, pratis, nemoribus, et sylvis ad hujusmodi medietatem spectare debentibus qualitercunque nominatis, postmodum vero praescriptam portionem annotati Demetrii in dicta Kakath, alio nomine Hegyesegyház habitam, a quodam Molendino ibidem constructo a parte meridiei incipiendo ad partem Septentrionem, in duas partes divisissent, et a se se distinxissent, quarum partium unam praetafatis Nicolao, et Georgio de dicta Farnus, secundam vero filiis antelati Demetrii cum Patronatus, et Juribus Ecclesiarum reliquissent, et licet praefatus Dominicus, et Petrus Frater ejusdem Comani inibi personaliter comparentes, praemissae Statutioni contradixissent, nihilominus tamen ipsi vester, et noster homines juxta Judiciariam Commissionem vestram eisdem Nicolao Vyd, et Georgio, et per eos suis haeredibus reliquissent, et statuissent jure eis in praemissis attinenti Contradictione quorumlibet praevia ratione non obstante, in perpetuum tenendum, et habendum. In cujus rei memoriam praesentes contulimus Literas Majoris authentici, et pendentis sigilli nostri munimine roboratas ac Alphabeto intercisas. Regnante Serenissimo Principe. et Domino Domino Sigismundo Dei gratia Romanorum, Hungariae etc. Rege Datum tertio die diei Statutionis praenotatae. Anno Domino Millesimo quadringentesimo vigesimo. (L. S.) pendentis.

Az egri országos levéltári hiteles jegyzőkönyvekbe fentebbi módon beigtatott okiratot magánhasználatra kijegyzette, Egerben julius 31-én, 1879. Zelenay Miklós országos hiteles levéltári hites jegyző.

95.

1421. Octob. 5-ről. Az egri káptalan jelenti, hogy Kompolth philisteus kérelmére a király által Hevesmegyei Kürth helységre nézve elrendelt határjárást teljesitette.

Universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium notitiam habituris Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in domino sempiterno. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire Quod cum nos litteras Serenissimi Principis ac domini domini Sigismundi dei gratia Romanorum regis semper augusti ac Hungariae, Bohemiae, Dalmaciae, Croatiae etc. regis in haec verba supremo recepimus cum honore. Sigismundus dei gracia romanorum rex semper augustus ac 570Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. rex fidelibus nostris Capitulo Ecclesiae Agriensis salutem cum gracia. Dicit nobis fidelis noster Kompolth filius Stephani de Zenthcosmadamyan philisteus in sua, ac Ladislai filii Nicolai de eadem patruelis fratris sui personis, quod quaedam possessio eorum Kwrth vocata in Comitatu Hevessiensi habita, alias per nostram Maiestatem ipsis collata legitima reambulatione metarum erectione ac renovatione plurimum indigeat. Super quo fidelitati vestrae firmiter precipiendo mandamus, quatenus unum mittatis hominem pro testimonio fidedignum. Quo presente Emericus filius Terestyen de Saar, vel Petrus filius Lucae de Misey aut Mathias de eadem sive Jacobus Chewze de eadem sive Georgius de eadem aliis absentibus homo noster ad facies praedictae possessionis Kwrth vicinis et commetaneis ipsorum universis inibi legitime convocatis et praesentibus accedendo, reambulet eandem per suas veras et antiquas metas novas mox veteres in locis necessariis erigendo, reambulataque et ab aliorum partibus possessionariis metaliter separatam et distinctam relinquas memorato Kompolth et Ladislao perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, contradictores vero si qui fuerint dicti regni Hungariae nostri veri nobiles evocet – ipsos contra memoratos Kompolth et Ladislaum Palatinalem in presenciam ad terminum competentem rationem contradictionis eorum reddituros efficacem; Philistei vero si qui fuerint contradictores, commisimus serie aliarum litterarum nostrarum fideli nostro dilecto magnifico Piponi de Osra Themesiensi et Camerarum nostrarum Comiti vel Ladislao de Solymos philisteorum nostrorum Vicecomiti ut ipse ad facies praescriptae possessionis Kwrth accedendo metasque eiusdem inter praenotatos Kompolth et Ladislaum ab una ac ipsos philisteos contradictores ob alia partibus ab aliorum philisteorum juribus possessionari s et metas – sequestrando rectificare debeat et teneatur; et post haec praemissarum seriem ut fuerit expediens cum nominibus contradictorum et evocatorum, si qui fuerint terminoque assignato eidem regni nostri Pallatino more solito rescribatis. Datum Posonii secunda die festi dimissionis sanctorum apostolorum anno domini millesimo quadringentesimo vicesimo primo regnorum nostrorum anno Hungariae etc. XXXVo romanorum undecimo et Bohemiae primo. Nos igitur mandatis eiusdem dni regis, in omnibus, ut tenemur, obedire cupientes secundum earundem litterarum continentias unacum praenominato Matheo de Misey homine regio in eisdem litteris inter alios nominato, recepto nostrum hominem videlicet Franciscum chori Ecclesiae nostrae Subnotarium ad praemissa peragenda nostro pro testimonio transmissemus fidedignum. Tunc ipsi exinde ad nos reversi nobis consona voce retulerunt isto modo. Quod ipsi feria sexta proxima ante festum beati Mathei apostoli et evangelistae novissime elapsum ad facies 571praescriptae possessionis Kwrth in dicto Comitatu existente habitae vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis et partibus ipsis Kompolth et Ladislao praesentibus accessissen, ordine infrascripto reambulassent et primam metam erexissent a parte meridionali versus possessionem Zenthgwrgh vocatam in portu cuiusdam alvei Ravascer vocati, et abhinc procedendo ad partem septemtrionalem proficiscendo per quandam viam erbosam, ad iactus duarum sagittarum vel paulo plus pervenissent ad quandam magnam viam Zenthgwrghutha vocatam penes quam a parte dextra unam novam metam terream, deinde progrediendo per eandem viam ad eandem partem septemtrionalem directe procedendo declinando de eadem via ad sinistrum ad unam viam erbosam, per quam modicum transeundo declinando ad dextrum pervenissent ad quasdam terras arabiles inter quas effodissent unam metam terream, tandem abinde pergendo versus eandem partem inter quasdam terras arabiles transeundo per magnum spatium pervenissent ad quandam magnam viam Alathyanvtha vocatam penes quam suffodissent unam novam metam terream, postea ab eadem progrediendo ad dictam partem per aliquod spatium parvum transeundo inter terras arabiles ac pervenissent ad unam viam Zanthowth vocatam penes quam erexissent unam metam terream, deinde declinando ad partem orientalem versus possessionem Rasangh vocatam et pervenissent ad quoddam magnum stratum Rasanghwth vocatum penes quod elevassent unam metam terream; et abhinc directe procedendo ad iactus duarum sagittarum versus eandem partem pervenissent ad quasdam terras arabiles ubi effodissent unam metam terream. Item ab eadem meta directe procedendo versus partem praedictam proficiscendo inter quasdam terras arabiles pervenissent ad quoddam fossatum Arokhath vocatum in quo erexissent unam novam metam teream; deinde progrediendo ad dictam partem orientalem transeundo modicum penes quendam rivulum ubi effdissent unam novam metam terream. Exhinc ad eandem partem orientalem transeundo inter quasdam terras arabiles per magnum spatium et venissent ad quandam collem ab eadem infra descendendo ad jactum unius sagittae penes quasdam terras arabiles effodissent unam novam metam terream; postea inde declinando per modicum ad sinistrum usque eandem partem procedendo per quasdam terras paludosas pervenissent quendam lacum Chetketava vocatum in portu cuius a parte ad sinistra elevassent unam novam metam terream. Tandem ab illa meta directe pergendo ad eandem partem per quasdam terras aquosas per magnum spatium procedendo pervenissent ad quendam alveum Swigerec appellatum quem commisissent pro signo metali, alias vero metas versus possessionem Swlh vocatam propter maximas inundationes aquarum reambulare metasque erigere minime potuissent sed easdem reliquissent et commisissent 572statu in eodem; modo suprascripto reambulatum et ab aliorum partibus possessionariis metaliter separatam ad distinctam reliquissent memorato Kompolth et Ladislao nullo penitus contradictore apparente perpetuo possidendam. Incuius rei memoriam perpetuamque firmitatem praesentes contulimus litteras maioris authentici et pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum sedecimo die diei reambulationis et erectionis metarum supradictarum anno domini supradicto. Salvis tamen nostris et Ecclesiae nostrae iuribus.

Felhajtott szélén a hártyának: Reambulat metae sup. Kwrth Hevesien.

Hátlapon: Metales super possessione Kwrth pro Kompolth de Zenthcosmadamian 1421.

Ép iró hártyán zöld selyemfonaton függő kerek viaszpecséttel a budai kamarai levéltárban lévő eredetiről N. R. A. Fasc. 576. No. 5.

96.

1422. Január 23. Hradistyon. Zsigmond király Mócza Miklóst és fiait Ferencz, Balázs és László philisteusokat, Ferencznek, a Cseh országi hadjáratban teljesitett hű szolgálataiért a philisteusok közül kivévén, az országos nemesek sorába emeli, s Kisyr nevü falujokat uj adomány czimen nékik adományozza.

Nos Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex Semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quib... dit universis, regalem decet maiestatem circa suorum subditorum statum cura pervigili suae considerationis oculos dirigere, eorumque merita et virtutes insitis praecordiis crebro reminiscentiae. stilo osten ..... ut quos virtutum opera laudabilia prae caeteris dignos efficiunt dignioribus gratia ..... debeant premiari, quatenus per hoc et regalis sublimitatis gloria crescat in sublime et status reipublicae in nobilium pluralitate optata suscipiat incrementa. Proinde nos qui ex innata nobis ve ..... alitatis peritia, qua nostrorum fidelium gesta et actus virtuosos aeque mensura .... ponderare attentis et consideratis fidelitatibus et fidelium servitiorum gratuitis meritis virtuosis gestis et sinceris complacentiis fidelis nostri Francisci filistaei filii Nicolai dicti Mocza ..... quibus ipse in plerisque validis nostris agendis regnique nostri expeditionibus arduis ..... nostra exercituale expeditione per nos auspice domino pro eradicanda et exstirpanda abhominabilis et detestabilis haeresis secta, qua qraedictum felix regnum nostrum Bohemiae proh dolor ext ..... permultandisque nostrorum rebellium elatis cervicibus et praecipuis regni nostri Bohemiae ..... 573instaurata et iam feliciter sedata pro nostri honoris exaltatione se et sua fortunae casibus fervide et intrepide exponendo cum suprema fidelitate constantia agilitate strenua et sollicitud ..... Maiestati nostrae studuit complacere. Volentes igitur eidem horum suorum servitiorum ..... cum favore eundem Franciscum filium Nicolai ac eundem Nicolaum patrem, nec non Blasium et Ladislaum carnales fratres eiusdem de plenitudine nostrae regiae potestatis et gratia supr ..... populari qua hactenus more et adinstar aliorum Filisteorum fuissent ..... libertantes in numerum, coetum et catervam verorum regni nostri nobilium ..... nis agregandos, nihilominusque praescriptam possessionem corum Kysyr nuncupatam in Comitatu Hevesiensi existentem ..... per nostram maiestatem, ut dicitur, collatam, in cuius pacifico dominio ipsi ..... tisse, asserunt, essentque etiem de praesenti, cum omnibus eiusdem utilitatibus ..... arabilibus cultis et incultis, pratis, pascuis, foenetis, piscinis, virgultis aquis aquarumque decursibus, et generaliter cunctis utilitatum eiusdem integritatibus in superficie eiusdem existen ..... vocitatis sub ipsius veris metis et antiquis limitibus, quibus eadem per ..... Franciscum suum patrem et fratres eiusdem hactenus pacifice tenta fuissent et possessa, eidem Francisco et per ..... annonatis Nicolao patri et Blasio ac Ladislao fratribus eiusdem ipsorumque haere ..... universis novae nostrae donationis titulo et omni eo iure quo eadem ..... legitimae nostrae incumbit collationi, dedimus donavimus et contulimus, imo agregamus, damusque donamus et conferimus iure perpetuo irrevocabiliter possidendam, tenendo pariter et haben ... harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Ita tamen ut ..... Franciscus necnon pater et fratres sui ipsorumque cuncta posteritas ratione terrarum et tenutarum ipsorum quas et quae ..... alios nostros Filistaeos tenent et possident, tenerenturque et possiderentur, semper debita servitia omnino et integraliter more et adinstar aliorum Filisteorum nostrorum debeant et teneantur exercere. Datum in Hradistiva feria sexta proxima ante festum Conversionis beati Pauli apostoli anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo secundo, regnor ..... tricesimo quinto, Romanorum duodecimo, et Bohamiae secundo; praesentes autem dum nobis in specie reportatae fuerint, in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum ut supra.

A jászkiséri városi levéltárban levő 1425. évi megerősitő hiteles eredeti átiratból.

57497.

1422. Jul 2. Győr. Zsigmond király az egri káptalannak meghagyja, hogy Mócza Ferencz, Balázs és László philisteusokat Kisyr falujok birtokába igtassa be.

Sigismundus dei gratia Romanorum rex semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. rex fidelibus nostris Capitulo Ecclesiae Agriensis salutem et gratiam. Dicit nobis Franciscus filius Nicolai de ..... de Kysyr in sua ac Blasii et Ladislai fratrum suorum carnalium personis, quomodo ipsi in dominium eiusdem possessionis Kysyr ipsos omnis iuris titulo concernentis legitime vellent introire, si contradictio cuiuspiam ipsis non obviaret in hac parte. Super quo fidelitati vestrae firmit ..... mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Dyonisius litteratus de Erdewthelek, vel Stephanus rufus aut Georgius Madarasz, sin Nicolaus parvus de eadem, sive Ladislaus de Wech seu Stephanus de eadem, an Petrus filius ..... de ..... Ladislaus filius Nicolai de Saary aliis absentibus homo noster ad faciem praedictae possessionis Kysyr vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis et praesentibus, accedendo introducat annotatos Franciscum, Blasium, Ladislaum nostram in praesentiam ad terminum competentem, rationem contradictionis eorum reddituros. Et posthaec huiusmodi possessionariae introductionis seriem cum nominibus contradictorum et evocatorum, si qui fuerint terminoque assignato nobis fideliter rescribatis. Datum Jaurini in die festi ..... beatae Marie virginis anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo secundo, regnorum nostrorum anno Hungariae tricesimo ..... decimo, et Bohamiae secundo.

A jászkiséri városi levéltárban lévő 1425-ik évi megerősitő hiteles átiratban foglalt káptalani jelentésből.

57598.

1422. Jul. 27-ről. Zsigmond király Szentkozmademjénszállásra nézve Kompolth és László philisteusok részére 1407. Oct. 29. kiadott oklevelét megujitva megerősiti.

Sigismundus Rei gratia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Marchio Brandenburgensis nec non Luxenburgensis haeres. Omnibus Christi fidelibus tam praesentibus, quam futuris praesentium notitiam habituris salutem in omnium salvatore. Ordo svadet aequitatis et pertinet ad apicem regalis dignitatis, ut quae rite processerunt, illibata conserventur, et quae a fidelibus iuste petuntur, ad gratiam exauditionis admittantur. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod fidelis noster Kompolth Philisteus de Zenthcozmademjen nostrum accedens conspectum, sua ac Ladislai fratris sui in personis exhibuit nobis quasdam litteras nostras Privilegiales moderno maiori authentico duplici sigillo nostro, quo ut Rex Hungariae utimur, communitas super nobilitate eorundem Kompolth et Ladislai confectas, tenoris infrascripti; supplicans exinde idem Kompolth Maiestati nostrae humiliter et devote, ut easdem nostras litteras ratas, gratas et acceptas habentes, ac in alias nostras similiter Privilegiales litteras verbaliter transferentes pro eisdem Kompolth et Ladislao ipsorumque haeredibus innovantes perpetuo valituras dignaremur confirmare, quarum tenor talis est: Sigismundus Dei gratia etc. (Lásd Zsigmond k. 1407. Okt. 29. kelt oklevelét).

Nos igitur humilimis devotisque supplicationibus memorati Kompolth Maiestati nostrae suo ordine oblatis, regia benignitate exauditis et clementer admissis, praetactas litteras nostras Privilegiales non abrasas, non cancellatas, non viciatas, nec in aliqua sui parte suspectas, praesentibusque de verbo ad verbum insertas, quoad omnes earundem continentias, ’clausulas et articulos acceptamus, aprobamus, ratificamus, eas nihilominus requirentibus ipsis Kompolth Philistaei fidelibus et multimodis servitiis per eum nobis laudabiliter exhibitis et impensis, simulcum nobilitatione ipsorum Kompolth et Ladislai ipsorumque haeredum, ac annuentia locationis Jobagionum in praedicto descensu Zenthkozmademyan, praemissis in superius insertis nostris litteris clare contentis, mera authoritate regia et potestatis plenitudine ac exacta scientia nostrae Maiestatis, necnon de consensu et beneplacito Serenissimae Principis Dominae Barbarae Reginae Conthoralis nostrae charissimae, Praelatorum etiam et Baronum nostrorum consilio praematuro ac uniformi Decreto eorundem pro saepefatis Kompolth et Ladislao 576ac ipsorum universis haeredibus innovantes perpetuo valituras confirmamus praesentis scripti nostri patrocinio mediante, salvis iuribus alienis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes concessimus litteras nostras Privilegiales pendentis et authentici praetitulati sigilli nostri dupplicis, quo videlicet ut Rex Hungariae utimur, munimine roboratas. Datum per manus Reverendo in Christo Patris Domini Joannis Episcopi Zagrabiensis Aulae nostrae et Reginalis Maiestatam Supremi Cancellarii fidelis nostri dilecti. Anno domini millesimo quadringentisimo vicesimo secundo, sexto Calendas Augusti, regnorum autem nostrarum anno Hungariae etc. tricesimo sexto, Romanorum duodecimo et Bohemiae secundo.

Az egri káptalannak 1578-ban kelt, s a jobbaházi Dőry család Tolna megyei levéltárában lévő, hártyára irt eredeti hiteles átiratából.

99.

1422. Aug. 13. Az egri káptalan jelentése arról, hogy Mócza testvéreket Kisyr falujok birtokába ellenmondás nélkül beigtatta.

Omnibus Christi ..... pariter et futuris praesentium notitiam habituris Capitulum Ecclesiae Agriensis salutem in domino sempiterno. Ad universorum notitiam serie praesentium volumus pervenire, quod nos litteras Serenissimi Principis et domini nostri Sigismundi dei gratia Romanorum regis semper Augusti ac Hungariae, Bohemiae ..... Croatiae etc. regis sumpmo recepimus cum honore hunc tenorem continentes. Sigismundus dei gracia (lásd a fentebbi Jul. 2-án kelt kir. levelet, 97. sz. a.)

Nos igitur mandatis regiis in omnibus obedire cupientes ut tenemur una cum praenominato Stephano Rufo de Erdewthelek homine regio litteris in eisdem inter alios nominatim conscripto unum ex nobis videlicet honorabilem virum magistrum Johannem de Thurda ..... ad praemissa peragenda nostro pro testimonio transmisissemus fidedignum. Qui demum exinde ad nos reversi nobis consoma voce retulerunt: Quod ipsi feria quarta proxima post festum beati Jacobi Apostoli proxime praeteritum ad faciem praefatae possessionis Kysyr personaliter accessissent, commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis et praesentibus, accedendo introduxissent annotatos Franciscum, Blasium et Ladislaum in dominium eiusdem, statuissentque, eandem eisdem premisso iure ipsis incumbenti perpetuo possidendum et prout moris est, et huius reg ..... ad id aptis et sufficientibus in facie eiusdem commorantes inibi nullo penitus contradictorum apparente. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes contulimus litteras nostras privilegiales maioris authentici et pendentis sigilli nostri ..... ratas et alphab 577..... das. Datum sedecimo die diei introductionis et statutionis praenotatarum, anno domini suprascripto.

Jászkisér városi levéltárban lévő 1425-ik évi megerősitő hiteles átiratból.

100.

1423. Jun. 26. Eger. Zsigmond király meghagyja az árokszállási philisteusoknak, hogy az egri káptalan tulajdonához tartozó Szentandrás falu földjét bitangolni ne merészeljék.

Comissio propria Domini Regis.

Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae etc. rex. Fideli nostro Sandor Capitaneo Philistinorum nostrorum de Arokszállása, salutem et gratiam. Ex relatione fidelium nostrorum Capituli Ecclesiae Agriensis nostrae innotuit Majestati: quod vos terras ipsorum ad possessionem eorundem Szent-Andras vocatam spectantes, in Comitatu Hewesujwarensi existentem, per vos et alios Philisteos de dicta Árokszállása colere et perarari fecissetis, atque ad vestros usus et dictorum aliorum Philisteorum in magna parte convertere proposuissetis, decimasque et census iuxta regni nostri consvetudinem exigi consvetas, de dictis terris extradare et persolvere recusassetis, et recusaretis de praesenti, in praeiudicium et damnum dictorum dominorum de Capitulo Agriensi satis grande.

Cum autem nos praefatam Ecclesiam Agriensem simul cum dictis Dominis de Capitulo eiusdem, in universis possessionibus decimis et quibuslibet iuribus, justis ut puta et legitimis ex suscepti regnorum nostrorum regiminis officio illaese et indemniter conservare intendamus, fidelitati igitur vestrae firmissimo regio damus sub edicto, omnino volentes quatenus receptis praesentibus, a cultura et usuatione terrurum praedictae possessionis Szent-Andras vocatae, ante dictorum Dominorum de Capitulo Agriensi cessetis, aliosque etiam Philisteos praedictos cessari facientes, ac easdem terras memoratis Dominis de Capitulo Agriensi persolutis decimis et censibus consvetis pacifice remittatis possidendas. Ubi vero easdem terras de voluntate ipsorum Dominorum de Capitulo Agriensi in aliqua sui parte de caetero et amplius colere volueritis, et in eisdem seminari facere, decimas seu census consvetos iuxta regni nostri consvetudinem et modum aliarum terrarum dicte Ecclesiae Agriensis antelatis Dominis de dicto Capitulo extradare et persolvi facere debeatis plene et integre. Secus in praemissis facere non ausuri. Praesentes autem post lecturam reddere iubemus praesentanti. Datum Agriae Sabbatho proximo post festum Nativitatis B. Joannis Baptistae. Anno Domini 1423. L. S.

578A m. egyetemi könyvtárban lévő Diplomata D. Cornides Tom. VI. p. 293.

Hevenesy gyüjt. X. 162. l. Közölte Fejér Cod. Dip. X. 6. 538. l.

Ez oklevél hártyán irott eredetije hajdan Laczháza város levéltárában öriztetett, honnét az 1799-ben a jkún kerületi levéltárba tétetett, hol az ma is vasládában őriztetik, melyről Fejér közlése lehetőleg kiigazittatott; – a papirral boritott veres pecsét alatt ez áll: de comissione domini regis.

Kivülről: Privilegium Sigismundi Regis de anno 1423. Comanis et eorum Capitaneo elargitum. No. 1.

101.

1423. Sept. 29. Zsigmond király eltiltja Körös helység földesurait s Kecskemét városát, hogy a zombatszállási és buzgánszállási kúnokat több kún pusztáiknak békés használatában ne háborgassák, s biróságuk elé állásra ne kényszeritsék.

De comissione domini regis.

Sigismundus Dei gracia Romanorum rex semper Augustus, ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. rex. Fidelibus nostris Egregiis, Georgio filio condam Leustachi Palatini de Ilswa Comiti nostro Zolienski, nec non Leustachio ac Ladislao et Joanni filiis Desew de Serke, nec non officialibus et tributariis ipsorum in eorum possessione Kewres vocata pro tempore constitutis; item Judici et Juratis, ceterisque civibus et universis hospitibus oppidi nostri Kechkemet vocata, salutem et gratiam. Nostre Maiestatis veniens in conspectum fidelis noster Laurentius filius Antonii, Comanus noster in Zombatzallas comorans, sua et universorum aliorum fidelium Comanorum nostrorum in descensibus Zombathzallas et Buzganzallas apellatis residencium, nec non Layos, filii Baltha, Capitanei corundem in personis Nostre Maiestati exponitur cum querela: quomodo vos ipsos ab usu et comunione terrarum, fenilium, rubetorum et ceterarum utilitatum intra terminos ipsorum descensuum et prediorum Mindzenth et Bodogazzoneggháza, in quorum faciebus ipsi descensus locati haberentur, nec non quorundam aliorum circumadjacencium prediorum, videlicet: Gengelteleke, Chokashegeharaszthya, Homytha, Belcherhorhan, KwnJakabhorhan, Vethewch, Mamahamoka, Zombathkutha et Chederhamoka nuncupatorum, ad predictos descensus ab antiquo spectancium, habitorum 579et existencium, quibus antea, eorum Progenitores in ipsis descensibus comorantes, et consequenter ipsi hactenus absque impedimento aliquali pacifice usi fuissent et quiete, a quibusdam non dum (igy) evolutis temporibus incipiendo inhibentes, creberrime impedivissetis, molestassetis, gravassetis et damnificassetis, impedireque ac molestare, gravare et damnificare non cessaretis; segetes seu fruges et fenilia ipsorum per vestra ac populorum in eisdem possessione et oppido residencium, sepissime, studiose et preconceptive depasci ac conculcari et annihilari faciendo. Insuper ipsos, quandoque cum curribus ac animalibus et ceteris rebus eorundem, per ipsam possessionem Kewrus, et dictum oppidum Kechkemet transeuntes, vel alia de causa illac venientes, calumnia eis imposita, in personis captivaretis, in rebusque et bonis ipsorum arestaretis et prohiberetis eos, contra ipsorum libertatem et consvetudinem, nulla prius ex parte eorum, coram suo Capitaneo vel Judice per Nos in ipsorum medio constituo, postulata et prosecuta justitia, in eisdem possessione et oppido iudicare, et vestro adstare judicatui compellere pretendentes, in ipsorum grande preiudicium et detrimentum, oppressionemque nimis magnam. Supplicatum itaque extitit pro parte eorundem Comanorum nostrorum Celsitudini nostre, ut eis relevamine condigno, circa premissa succurrere dignaremur.

Unde cum Nos ipsos Comanos nostros in eorum iuribus ac libertatibus et consvetudinibus per neminem regnicolarum nostrorum opprimi, quin pocius eosdem eorum iuribus et consvetudinibus velimus inconcusse uti et gaudere. Fidelitati igitur vestre, firmo nostro regio edicto precipientes mandamus, quatenus a modo et deinceps imposterum prefatos Comanos nostros predictis terris ac fenilibus et rubetis ac aliis quibusvis usibus, intra terminos prescriptorum descensuum et prediorum habitorum at existencium, quibus videlicet antea, ut dicitur, rite usi fuere, uti sinatis, atque frui pacifice et quiete, nullam molesciam vel gravamen aliquod seu damnum exinde ipsis in rebus ipsorum quibuscunque inferre, neque ipsos vel aliquem ex ipsis in predictis oppido et possessione, in personis detinere, iudicareque, vel vestro adstare judicatui compellere, ac res et bona eorum arestare et prohibere, ad cuiusvis instantiam peramplius quoquo modo presumatis, signanter pro factis, debitis et offensis aliorum; Si enim vos vel alii quippiam quitquam accionis vel quescionis contra et adversus ipsios Comanos nostros, vel quempiam ipsorum haberent vel habuerint, id in presencia Capitaneorum eorum vel Judicum ipsorum per Nos in eorum medio pro (tempore) constituti iuridice prosequamini (vel prosequi) debeatis super eosdem, quibus ex parte ipsorum cuilibet quaerulanti iuribus condigna iustitia impendetur prout dictabit ordo iuris; secus igitur nullo modo facere ausuri in premissis. Datum Bude in Festo Beati Michaelis Archangeli Anno Domini millesimo quadringentesimo 580vicesimo tercio, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. tricesimo septimo, romanorum quartodecimo et Bohemie quarto.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött hártyán irt eredetiről, melyen papirba nyomott pecsét töredékei láthatók. Közölte Fejér Cod. D. X. 6., 540. l. hiányosan; ez oklevél hajdan a laczházi levéltárban őriztetett, honnét 1799-ben a jászkúnkerületi levéltárba átvitetett.

102.

1424. Máj. 25-ről. Albert ausztriai herczegnek és több Magyarországi főuraknak Borbála királyné adományoztatását és királynéi birtokait biztositó nyilatkozatai.

(N)os Albertus Dei gratia Dux Austrie Marchioque Moravie, item Prelati, Barones, Milites et Nobiles Regni Hungarie, videlicet Georgius Archiepiscopus Strigoniensis etc. memorie commendantes tenore presencium significamus quibus expedit universis, quod nos matura inter nos deliberatione, et sano consilio prehabitis etc. donacioni et collacioni per ... dominum Sigismundum Dei gracia ..... Regem ..... Hungariae ..... Serenissime Principi domine Barbare ..... Regine ..... de castris suis Regiis, ad Coronam Regni Hungarie jugiter et ab antiquo spectantibus ac eorundem tenutis et pertinentiis, videlicet Trinchiniensi ..... loco et respectu aliorum quorundam castrorum, ac civitatum oppidorum, districtuum, possessionum ..... ceterum modo simili donacioni castri Bwyak vocati ... modo simili collacioni civitatum ac oppidorum, nec non possessionum et villarum ..... scilicet civitatis Veteris Budensis, cum suo castro, et villis Sancti Jacobi ac Kelenfewlde vocatis ..... item insule magne, Chepel nuncupate iuxta Budam site, simul cum universis villis et possessionibus intra et extra eandem Insulam existentibus, et signanter Dempsed, Gubach, Zenth Lewryncz, Haraszth et Zenth Dyenes in Pestiensi; item Adon cum equacijs ibidem habitis, nec non Bessenew et Kerezthur appelatis in Albensi; item oppidi seu civitatis Kechkemeth, cum tributo in eadem habito, ac unacum Comanis Reginalibus, prope eandem Kechkemeth ac circa civitatem Bechee commorantibus, necnon possessione Feleghaz vocata, etiem prope ipsam civitatem Kechkemeth existenti; item possessionum Martonwasara, Gwdellew vocatarum ..... nec non possessionum Sarry et Kerekegház, ac portionum possessionariarum in possessionibus Pechel et Gwmerew habitarum ... ac possessionis Halaztelek vocate in dicto 581Pestiensi, nec non possessionum Laczkháza et Zenth Emrehfalva in prefato Albensi Comitatibus existentium, a Magnificis Jaocbo alias Waywoda Transylvaniensi, et David pridem dicti Regni Sclavonie Bano, filiis videlicet Laczk de Zanthow similiter per modum concambij, pro possessione Galsa per defectum seminis prefati Stephani de dicta Galsa, ad dictum dominum Regem redacta, et per ipsum iam fate domine Regine deventarum ..... Que quidem omnia premissa castra, civitates, oppida, Comitatus, possessiones ..... simulcum prescriptis castris, oppidis ..... possessionibus ..... ipsi domine nostre Regine per pretactum dominum nostrum Regem noviter collatis, mediantibus dictis suis prioribus litteris eidem domine nostre Regine donata fuere et collate, denuo et ex novo factis ..... interfecimus, et omnia prescripta de nostris consilio, sciencia et deliberacione processisse et facta fuisse ac esse dicimus, asserimus et profitemur. In quorum omnium premissorum fidem et testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus opponenda. Datum Bude in festo beati Vrbani Pape anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo quarto.

Magy. történelmi tár XII. k., 281–285. l.

103.

1424. Jun. 6. Buda. Zsigmond király a kir. kúnok birájának Solmosi Lászlónak meghagyja, hogy az ő pártfogásába vett Nagy Jánost, Tömösváry Miklóst, s az ujszászi philiszteusok több más kapitányait minden jogtalan megtámadások ellen oltalmazza.

Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae etc. Rex. Fidelibus nostris Magnifico Piponi de Ozora Comiti Themesiensi, nec non Ladislao de Solmos Judici Cumanorum nostrorum per ipsum Comitem Piponem constituto, caeteris etiam Judicibus ipsorum Cumanorum nostrorum quam in futurum et pro tempore constituentur et praeficientur inter eosdem, praesentium notitiam habituris salutem et gratiam. Cum nos fideles nostros Johannem magnum ac filios eiusdem, nec non Petrum filium Nicolai ac Nicolaum dictum de Tömösvár, et Thomam filium Petri Capitaneos Philistaeorum nostrorum de Vjzaaz, simul cum huiusmodi ipsorum Capitaneatu, ac juribus rebusque et bonis quibusvis iustis utputa et legitimis legibus, libertatibus et consvetudinibus in nostram regiam recepimus protectionem et tutelam specialem, viceque Nostrae Maiestatis Personae Vestrae comiserimus tuitioni. Igitur fidelitati vestrae firmo nostro regio damus sub edicto, 582praecipientes et mandantes seriose, quatenus a modo in posterum annotatos Joannem Magnum et filios eiusdem Petrum Nicolaum ac Thomam, simul cum premissis eorum Capitaneatu, iuribusque et rebus ac bonis legibus, libertatibusque et consvetudinibus iustis ut praefertur et legitimis, contra quosvis illegitimos impetitores et eosdem sine iuris ordine inquietare et perturbare volentes, protegere, tueri et defensare et indemniter manutenere deb atis Nostrae Maiestatis in persona et auctoritate praesentibus vobis in hac parte attributa et iustitia mediante, secus facere non ausuri, praesentesque post earum lecturam semper reddi iubemus praesentati. Datum Budae feria sexta proxima ante festum Penthecostes. Anno Domini 1424. regnorum nostrorum anno Hungariae 38, Romanorum 15, Bohemiae 5.

Magy. Akademia könyvtárában oklevél másolat VII-ik kötet 115. lapon, egyszerü másolatból.

Szinte meg van a magyar nemzeti muzeumban Corpus Diplom. Sigismundi 2350 fol. lat. ex collectione Diplom. M. S. Cornides, T. IV. p. 66 Coll. 7a. Febr. 1793. T. H. Az eredeti hollétezésének kijelölése nélkül.

104.

1524. Jun. 28-ról Budán kelt oklevelében Zsigmond király előtt Maróthi János macsói bán Csongrád megyei Marthonos és Gyekenthó helységbeli azon részbirtokait, melyek hajdan Fodornak nevezett Myhalyolchi János fia, Mihály fia Jánoséi voltak, de helyes okokból királyi kezekre szállván, Zsigmond király által nevezett János bánnak hű szolgálataiért adományoztattak, a maga és fia László nevében őszinte szeretete jeléül Chaaki Miklós erdélyi vajdának, kihalása esetére visszaszállás kikötése mellett örökösen átvallja.

Budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 1520. No. 6. alatt ép hártyán irt s vereszöld selyem zsinóron függő pecsét töredékével.

105.

1424. Novemb. 7-ről. Ozorai Pipo temesi főispán levele arról, hogy a Zentheltszéki kún kapitányok Jangot szálláson okozott károkra nézve Tapsoni Aarhimi Osvát által teljesen kielégittettek.

Nos Pipo de Ozora Comes Temesiensis memoriae commendamus per praesentes. Quod Emericus filius Pinkesd, 583et Michael Thege de Vizesgyan et Thomas Cherekley Capitanei Cumanorum Sedis Zenthelt coram nobis personaliter constituti, sunt confessi sponte in hunc modum. Quod licet Osvaldus Aarhimi de Tapson una cum suis gentibus in descensu Jangot descendendo aliqua damna Cumanis de eadem intulissent; tamen ipse Osvaldus super dictis damnis plenariam impendisset satisfactionem. Pro eo annotati Emericus, Michael et Thomas praescriptum Osvaldum et suos hominese super praemissis damnis commississet et reddidisset, imo commisit et reddidit quietum, liberum, modisque omnibus absolutum. Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in Temesvar feria III-a post Festum B. Emerici Ducis anno Domini MCCCCXXIV.

Bárány: Torontál megye XLIII. l. Cornides kézirataiból.

106.

1425. Mart. 19. Tata. Zsigmond király a szarvasi és ujszászi kir. jászok és ezeknek kapitányai között a közterhek viselése iránti ügyet elintézi.

Relatio Piponis de Ozora Comitis Themesiensis.

Nos Sigismundus Dei gracia Romanorum Rex Semper Augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex. Memorie commendantes tenore presentium significamus quibus expedit Universis. Quod cum Johannes filius Stephani, Thomas filius Petri, et Petrus filius Nicolai Capitanei Philisteorum seu Jazonum nostrorum de Vyzaz et de Zarwas Maiestati nostre in eo, quomodo Comunitas dictorum Jazonum ipsos contra eorum consvetudinem et libertatem, ad omnium solutionum seu taxarum, que ex parte ipsorum Jazonum Maiestati nostre solite essent ministrari, contributionem una cum eisdem faciendam cogerent, astringerent et coartarent; Cum tamen ipsi ad huiusmodi solutionem faciendam nunquam fuissent obligati, et nec tenerentur, Maiestati nostre querimoniam porrexissent, dictisque aliis Jazonibus Nostre Maiestatis in presentiam ratione ex ea vocatis, et coram Nobis comparentibus, et predictos Johannem, Thomam et Petrum ad huiusmodi Solutionem faciendam ex debito obligatos fuisse, et nunc esse referentibus, eedem Partes in hujusmodi earum contentionibus, propositionibusque et allegationibus, ad attestationem Kompolth de Nygzallas, nec non Petri dicti Beke de Zenthgywrg Capitaneorum se submississent; tandem iidem Kompolth et Petrus per nos requisiti, prestito ad Sancta Dei Evangelia eorum corporali juramento, taliter sunt attestati:

584Quod prefati Johannes, Thomas et Petrus post acquisicionem et impetracionem predictarum possessionum Vyzaz et Zarvas vocatarum a Nostra Maiestate factam, censum seu Akones, ex parte predictorum Jazonum nobis provenientes una cum ipsis aliis Jazonibus solvere diucius recusassent, et nec una cum eis in huiusmodi solucione aliquam facere voluissent contribucionem; sed demum iidem Jazones superinde Nobis querimoniam porrigendo, tales Litteras a Nostra Maiestate reportassent, quibus mediantibus nos eosdem Johannem, Thomam et Petrum ad huiusmodi solucionis contributionem commisissemus facere obligatos, ipsique Johannes, Thomas et Petrus tandem una cum eisdem Jazonibus primitus tale pactum fecissent; puod quilibet eorum singulos sedecim florenos novos, per Centum Denarios computando, annis singulis in duobus terminis, videlicet medietatem eorundem circa Festum Beati Georgii Martyris, et aliam medietatem circa festum Beati Michaelis Archangeli ad huiusmodi contribucionem solvere debuissent; postmodum autem dictis Jazonibus adhuc prescriptum pactum reclamantibus, et super eo convenire nolentibus, ipsi Johannes, Thomas et Petrus cum eisdem Jazonibus ampliorem disposicionem facientes, iidem Johannes et Petrus annis singulis quilibet videlicet eorum singulos viginti florenos prefatus autem Thomas sedecim florenos per centum Denarios ad huiusmodi contribucionem in medium dictorum Jazonum persolvissent. Unde nos audita attestatione predicta, tum pro eo, tum et eciam pro multiplicibus eorundem Johannis, Thome et Petri serviciis, accedente ad id pari assensu dictorum Jazonum nostrorum, predictum Capitaneatum de Vyzaz et de Zarwas, cum omnibus eiusdem iuribus, Jurisdictionibus et Proventibus, eisdem Johanni, Thome, et Petro, ac ipsorum heredibus duximus conferendum, damusque et conferimus tali condicione interiecta: quod iidem Johannes et Petrus, annis singulis, quilibet videlicet eorum praedictos viginti florenos annotatus vero Thomae dictos sedecim florenos centenarios iuxta prescriptum pactum et disposicionem per eos una cum dicta communitate Jazonum praedictorum initum, et contractam ad contributionem solucionis proventuum nostrorum in medium predictorum Jazonum dare et solvere: Preterea dum et quando tempore congruente Universitatem Jazonum nostrorum, de Nostre Maiestatis Mandato Exercitualem nostram expedicionem, ad quam ex consvetudine obligantur, ingredi contingerit, extunc iidem Johannes, Thomas et Petrus ad huiusmodi nostrum Exercitum cum octo Faretrariis in eorum expensis proficisci teneantur et sint astricti: ab aliis autem solucionibus, contribucionibus et serviciis in medium dictorum Jazonum fiendis liberi et exempti habeantur: harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in Tatha feria secunda proxima post Dominicam Laetare, Anno Domini millesimo quadringentesimo 585vigesimo quinto regnorum nostrorum Anno Hungariae etc. XXX° octavo Romanorum quintodecimo et Bohemiae quinto.

A rányomott de letört veres viaszpecsét alatt: Relatio Piponis de Ozora Comitis Themessiensis.

A jászkúnkerületi vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről.

107.

1425. Aug. 23. Zsigmond király a Mócza Miklós és fiai kiséri philisteusok részére 1422. jan. 24. és sept. 14-én kelt okleveleit, a Mócza család hadi érdemeinek ujabb felemlitésével megerősiti.

Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae ..... Bulgariaeque rex, Marehio Brandenburg. nec non Lucenburgen. haeres. Omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris praesentium notitiam habituris salutem in omnium salvatore. Ordo svadet aequitatis et pertinet ad apicem regalis dignitatis ..... processerunt illibata conserventur et quae a fidelibus iuste petuntur, ad graciam exauditionis admittantur. Proinde ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod fidelis noster Franciscus Filisteus Nicolai dicti Mocza de Kysyr Maiestati nostrae veni ..... in sua ac Blasy at Ladislai fratrum suorum carnalium personis, exhibuit et praesentavit nobis quasdam duas litteras, unam nostram patentem moderno secreto sigillo nostro consignatam, qua mediante nos ipsos Franciscum, Blasium et Ladislaum nec non Nicolaum patrem eorum de conditione populari qua antehoc adinstar aliorum filisteorum nostrorum fuissent obnoxii, eximentes et libertantes, ac in numerum verorum regni nostri nobilium aggregantes, eandem possessionem eorum Kysyr in Comitatu Hevesiensi existentem, simul cum ..... utilitatibus novo nostrae donationis titulo ipsis et eorum haeredibus universis sub certa conditione littera nostra in eadem clare denotata dinoscimur contulisse. Et aliam Capituli Ecclae Agriensis privilegialem super legitima statutione eiusdem possessionis K ..... et eorum haeredibus rite factis confectas tenoris subnotandi. Suplicans exinde idem Franciscus Maiestati nostrae humiliter et devote, ut nos easdem litteras ratas gratas et acceptas habendo nostrisque litteris privilegialibus verbotenus inseri faciendo, pro ipsis Francisco, Blasio ..... eorum haeredibus universis innovantes perpetuo valituras dignaremur confirmare. Quarum unius tenor talis est. (Lásd 96. szám alatt.) Alterius autem litterae continentia verbalis dinoscitur esse talis. (Lásd 99. szám alatt).

Nos igitur humillimis devotisque ...... Francisci philistei supplicationibus antefatis per eum suo et antefatorum Blasii 586et Ladislai ......... nominibus ......... benignitate exauditis et gratiose admissis praescriptas duas litteras nostramque patentem et antefati Capituli Ecclesiae Agriensis privilegialis non ...... ellatas, non vitiatas neque suspectas praesentibusque de verbo ad verbum sine diminutione et ........... ali insertas .......... et articulos acceptamus, approbamus et ratificamus, eas nihilominus requirentibus antefati Francisci Filistei fidelitatibus et fideli ........... meritis et sinceris complacentiis .... iuxta suum posse laudabiliter nobis exhi .... et impensis simul ....... nec non nova nostra donatione et legitima statutione praemissis sub conditione tamen praenotata servitiorum ipsorum ex parte eorundem more aliorum filis ............ debendorum littera nostra ...... regiae potestatis plenitudine ac ........ scientia nostrae ...... Serenissimi principis dominae Barbarae reginae conthoralis nostrae Praelatorum etiam et Baronum nostrorum consilio praematuro ac uniformi ..... eorund .. pro praefatis Francisco, Blasio ..... universis haeredibus innovantes perpetuo valituras confirmamus ........... iuribus alienis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes concessimus litteras nec non privilegiales pendentis ac authentici sigilli nostri duplicis, quo ut rex Hungeriae utimur, munimine roboratas. Datum per manus Reverendi in Christo Patris Domini Joannis Episcopi Zagr ..... sumpremi Cancellarii fidelis nostri dilecti anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo quinto, decimo calendis Septembris, regnorum autem nostrorum anno Hungariae etc. tricesimo nono, Romanorum quinto decimo et Bohemiae sexto. Venerabilibus in Christo patribus ..... Colocen. Doymo Spalatensi et Andrea Ragusiensi Archiepis. Jadren. sede vacante, eodem Domino Joanne Zagrabien. Andrea Varadien. Blasio Transylvanen. Petro de Rozgony Agrien. Henrico Quinqueeclesien. Benedicto Bosnen. Clemen ................. Ladislao de Marcali Csanadien fratribus, Hynkone Nytrien. et Thoma Semnen. ac Petro Corbavien. Ecclesiarum Epis. Ecclesias Dei feliciter gubernantibus, Vesprimien. Tragurien. Sardonen. Sibinicen. Tinninien. Nonen. Makaren. et Pharen. Sedibus ....... Nicolao Gara Regni nostri Hungar. praedicti Palatino, altero Nicolao de Chak Wayvoda nostro Transylvanen. Comite Matheo de Palowcz Judice Curie nostrae, Hermanno Comite Ciliae et Zagoriae ac totius Regni nostri Sclavoniae, Alberto de Vngh priore Auranae .... nostrorum praedictorum, Desew de Gara praedicta Machovien. Banis honore Banatus Zewrinien. vacante Petro filio Henrici do Berzevicze Tavarnicor. Ladislao filio Joanis Waywodae de Thamasy Janitorum, Stephano de Bator dapiferor. Ladislao Kompolth de Nana pincernar ..... Agazonum nostrorum magistris et Stephano de Rozgon praedicta Comite nostro Posonien. aliisque quam pluribus regni nostri Comitatus tenentibus et honores.

587Felső jobb szegletén: Sigismundi Regis man.

Külső jobb szegletén: lecta et certa le.

A kettős hiányzó függő pecsét helye látszik.

Jászkisér városi levéltárban lévő eredetiről, a kihagyások az oklevél hajtása helyén való megrongáltatásból származnak.

108.

1427. Dec. 17-ről. Zsigmond király Kátay Mihálynak, Zolnok megye főispánjának s a philisteusok és kúnok birájának megengedi, hogy a koronára szállott Hevesmegyei mizsei és fügedi birtokokat maga részére elfoglalhassa, s parancsolja, hogy a philisteusokkal s kúnokkal azonnal fegyverre keljen.

Fideli nostro Michaeli de Katha, Comiti Comitatus de Zolnok et Judici Philisteorum et Comanorum nostrorum nobis sincere dilecto.

Commissio propriae Domini Regis.

Sigismundus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus ac hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc Rex. Fidelis Dilecte significas nobis, quomodo quedam possessio Myse vocata, ac porcio possessionaria in possessione Fyged vocata in Comitatu de Heves existens per defectum seminis quondam Petri filii Luce de eadem Myse, ad manus nostras Regias forent devolute, supplicans exinde Celsitudini nostre, ut easdem tibi conferre dignaremur. Super quo tue fidelitati respondendo committimus et mandamus, ut si prescripto possessio Myse et porcio possessionaria ad manus nostros Regias iuxta consvetudinem Regni nostri sunt devolute, extunc easdem, nomine nostro Regio, occupare et tenere valeas, quibus tandem dum ad nostram veneris Maiestatem tecum maturius loqui mandamus et tractari. Volumus tamen, ut statum, visit praesentibus, nulloque ulteriori mandato superinde expectato, unacum universis et singulis Philisteis et Comanis, quibus eciam vigore aliarum litterarum nostrarum superinde mandavimus, exercituantium moer insurgendo ad nos venire. Et postquam ex ista parte fluvii Ticie cum eisdem fueris constitutus, mox id misso ad Maiestatem nostram uno recente homine tuo in cursu equi, quo fieri poterit velocior nobis studeas indicare, ut te, quo ulterius tendere debeas, valeamus clare edocere. Secus facere non ausurus gracie nostre sub obtentu. Datum in Kewy feria quarta proxima ante festum beati Thome Apostoli Anno Domini MCCCCXX. septimo Regnorum nostrorum anno hungarie etc. XLI. Romanorum XVIII° et Bohemie VIII.

Századok 1875., 248 l., Körmöczbánya város levéltárában, Tom I., fonte 51., fasc. 2., nro 57.

588109.

1428. Aug. 28. Zenthelt város. Héderváry Lőrincz kir. lovászmester s a kúnok és jászok birájának levele arról, hogy a hollósi, és kunszállási kir. kúnoknak horogszeghi Szilágyi László ellen földfoglalás miatti perét biróilag elintézte.

Nos Laurencius de Hederwar Agazonum regalium Magister ac Comanorum et Philisteorum Judex, nec non Comes Comitatus de Zolnok. Item Stephanus de Berench alias Dispensator regie Maiestatis, nunc vero Judex delegatus. Memorie commendamus per presentes, quod nobis in festo beati Bartholomei Apostoli in oppido Zenthelth inter Comanos eiusdem Sedis Zenthelth pro judicio faciendo de regio edicto consedentibus, causasque eorundem et aliorum quorumlibet coram nobis vertentes recto iuris traemite destinantibus: populi et Jobagiones regales de Hallos et de Kunzeules nostram venientes in presenciam, presente Ladislao dicto Zylaghy de Horogzeg, contra eundem proposuerunt eomodo: Quod ipse terras ipsorum usuales ipsis alias per Petrum filium Nicolai Vicecomitem ipsorum nomine et in persona Comitis Piponis de Ozora protunc Comitis eorundem frui committas pro se occupasset, et ad dictam possessionem Horogzeg ac utrasque Posaros annexisset; petentes nos, ut easdem terras occupatas revideremus, et easdem eisdem rectificaremus. Unde nos ad facies dictarum terrarum venientes, utrisque presentibus, ac Thoma dicto Kaytor de Pabe, Michaele filio Sebastiani, altero Michaele filio Blasy et Emerico de dicta Pabe. Item Toma de Chombor, Benedicto filio Petri de Zokonya, Georgio de Themerdekeghaz, Johanne litterato de eadem, Benedicto de Kuche, et Petro dicto Cheh de Wjfalu vicinis scilicet commetaneis dictarum possessionum Horogzeg ac utriusque possessionis Posaros nec non Hallos et Kunzewles accesseramus, uti a regia Serenitate habebamus in commissis, ubi ipsi proprietarii et jobagiones regales unam metam terream in planicie prope allodium Jacobi Zygiy Civis de Themesvar sitam demonstrabant, et ab ipsa meta directe procedendo versus orientem a parte dictorum possessionum utriusque Posaros ad quoddam magnum fossatum inter Kunzewles et Horogzeg a parte eiusdem Horogzeg prope habitum, et per dictum fossatum directe procedendo versus dictam plagam orientalem procedendo, per quam prefatus Petrus filius Nicolai Vicecomes ipsorum nomine et in persona prefati eiusdem Comitis Piponis domini scilicet ipsius terras ipsorum a terris possessionum ipsius Ladislai utrarumque Posaros ac Horogzeg separasset, et ipsos eisdem frui permisisset, quam quidem demonstracionem per ipsos populos et Jobagiones de Hallos et 589de Kunzeules coram nobis factam Ipse Ladislaus respondit ex adverso: quod ipsa demonstracio atque fossatum, quam ipsi populi et Jobagiones asserunt, mediante qua ipse Petrus filius Nicolai inter ipsos sequestrasset, non esset illa, sed esset unum fossatum a parte possessionis Hollas penes quoddam promontorium Ilonahalma vocatum, et per eundem fossatum procedendo versus partem orientalem prope ecclesiam destructam Fazekas pervenissent. Et abinde per eundem fossatum directe procedendo versus dictam plagam orientalem, pertransissent inter dictas possessiones Kunzeules et Horogzeg a parte dicte Kunzeules habitum pertransissent, quod quidem fossatum similiter coram nobis demonstrassent, et hoc ad scitum dictorum nobilium virorum hic superius nominative conscriptorum esset, qui tempore sequestracionis ipsarum terrarum per ipsum Petrum filium Nicolai inter ipsas facte presentes interfuissent. Unde nos ad fidem eorum Deo debitam fidelitatemque Domino nostro regi observandam tacto in super dominice crucis signo prestandam habuissemus requisitos, si ipsa demonstracio atque fossatum, quam ipse Ladislaus demonstrabat, et mediante qua sepenominatus Petrus filius Nicolai prescriptas terras usuales populorum de Hallos et de Kunzeules a terris usualibus possessionum ipsius Ladislai utrarumque Posaros ac Horogzeg predictarum esset an ne, que omnes ipsam demonstracionem atque fossatum coram nobis per ipsum Ladislaum factum atque demonstratum esse asserebant. Unde nos sic habitis, quia ipsi nobiles ipsum fossatum per ipsum Ladislaum coram nobis demonstratum esse asserebant ..... vero ipsorum populorum et Jobagionum nobis justa facere non videbatur. Ideo nos pro eo, quia ipsum Ladislaum in dominio dictarum terrarum usque dictum fossatum coram nobis demonstratum nos reperissemus, tum eciam pro eo, quia dominus noster rex ipsas possessiones ipsi Ladislao in concambium et permutacionem aliarum possessionum ipsius Ladislai dedisset, ipsas terras usque dictum fossatum per ipsum Ladislaum coram nobis demonstratum sibi et populis suis in dictis possessionibus suis utrisque Posaros et Horogzeg commorantibus, tamdiu quo dominus noster Rex terras ipsorum possessionum utriusque Posaros et Horogzeg a terris possessionum Hollas et Kunzeules per homines suos per erectiones metarum fecerit separari, comisimus utendum et conservandum testimonio presencium mediante. Datum in dicto Oppido Zenthelth vocato Sabbato proximo post dictum festum beati Bartholomei Apostoli anno domini M° CCCC° XX° octavo.

A budai kam. ltárban N. R. A. Fasc. 1521. no 12., papiron irt eredetiről, alján papirral boritott, viaszba nyomott két pecséttel. Kivülről egykorú: Ladislai Zylaghy de Horogzeg.

590110.

1428. Oct. 20. Karansebes. Zsigmond király meghagyja, hogy a kir. tisztek az inségre jutott philisteusokat ne zsarolják, ezek pedig kir. tartozásaikat s a tegzes vitézek kiállitását kellő időben teljesitsék.

Nos Sigismundus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex memorie comendamus tenore presentium significantes quibus expedit Universis quod nos tum egestati et inopie, penurieque et paupertati fidelium nostrorum universorum et singulorum Philisteorum nostre Maiestatis, quibus ipsos propter caristiam sive famem aliquorum annorum, post sese continuo preteritorum, acriter cruciatos et denudatos, oppressosque et involutos fuisse et esse agnovimus, pietatis visceribus compacientes, tum et enim ex eo, quod ipsi Philistei nostri ex nostre Maiestatis dispositione atque iussu certam pecuniarum summam annis singulis propterea nobis solvunt et solvere obligantur; eisdem Philisteis nostris id graciose, prout eciam et quemadmodum perprius ipsis annuisse recolimus decernentes, denuo et ex novo duximus annuendum, ymmo annuimus et concedimus presencium per vigorem, ut a modo et deinceps iudices eorum forenses seu officiales nostri, per nos pro iudicibus Philisteorum pro tempore nominati et deputati, seu quicunque eorundem viceofficiales ac familiares, racione quorumcunque negociorum, in medio ipsorum Philisteorum nostrorum nusquam et nequaquam continue comorari seu residenciam facere, nec ab ipsis aliqua victualia, seu pro victualibus aliquas pecuniarum summas pro se exigere seu extorquere, neque eciam ipsos aliquatenus ea ratione aggravare dampnificare audeant nec praesumant quoquo modo. Volumus tamen, ut ipsimet Philistei nostri omnes et singulos census, proventus et obvenciones, nec non Akones, ex parte eorum Maiestati nostre provenire debentes, semper debitis universis temporibus exigentes et comportantes, aggregarique et comportari facientes, illac et ad illa loca, que nos mandaverimus, seu nomine nostre Maiestatis dicti iudices eorum et officiales nostri, pro iudicibus, ut premittitur, ipsorum Philisteorum nostrorum nominati, eidem comiserint, et deputaverint, dirigere et transmittere, conducereque et deferre ac conduci facere. Illos etiam pharetrarios seu homines exercituantes, quos ipsi Philistei nostri de ipsorum medio ad exercitus nostros ex nostra commissione et disposicione dirigere debent, semper debitis temporibus appromptuando versus et ad illas partes, quas iusserimus, vel dicti iudices eorum commisserint, sine tarditate et dissimulacione aliquali destinare debeant et taneantur.

591Si vero praefati Philistei nostri, seu aliqui ex iisdem, quocunque tempore tepiditate aut contumacia ducti premissa seu aliquod premissorum temporibus suis debitis et opportunis effectui mancipare, facereque et explere recusarent et non curarent; extunc prefati Judices eorundem pro tempore constituti seu Viceofficiales ipsorum aut aliquis seu aliqui eorundem in medium Philistaeorum nostrorum predictorum ea facere recusantium, ad sollicitandas exacciones censuum et proventuum nostrorum, transmissionemque pharetrariorum pretactorum accedere, et ibidem tamdiu, donec premissa omnia effectui fuerint mancipata, demorari et pausare, sibique ipsis ab iisdem Philistaeis nostris victualia competencia et opportuna, sub congruo tamen moderamine petere valeant et habere: ipsique Philistei nostri huiusmodi moderata victualia pretactis eorum Judicibus seu ipsorum officialibus usque expeditionem sollicitationis premissorum dare et p..... amministrare debeant atque teneantur: harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in Karansebes secundo die Festi Beati Luce Evangel. Anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimo octavo regnorum nostrorum Hungarie etc. quadragesimo secundo Romanorum decimo nono et Bohemie nono.

Mátyás királynak a jászkúnkerületi levéltári vasládában őrzött 1458. évi hiteles átiratából.

111.

1428. Dec. 29. Buda. Kátai Mihály az összes kir. kúnok, philisteusok és tatárok birájának nyugtája arról, hogy gymesi Forgách György 250 frt adósságából neki 200 frtot lefizetett.

Nos Michael de Katha universorum Comanorum, Philisteorum, necnon Tartarorum regalium Judex ac Comes de Zolnok, fatemur presencium per tenorem, quod Egregius Georgius Forgacz de Gymes ex parte florenorum ducentorum et quinquaginta nove monete, quibus idem nobis obligabat iuxta tenorem suarum litterarum obligatoriarum de florenis ducentis nove nonete nobis satisfecisse, de residuis autem quinquaginta eundem nobis obligari. Super quibus ducentis florenis nos eundem Georgium reddidimus quitum et expeditum. Harum nostrarum litterarum vigore mediante. Datum Bude feria quarta proxima post festum Sanctorum Innocentum Martirum Anno dni millemo CCCCmo XXVIII.

M. nemz. muz. gróf Forgács levéltárban papirosra irt eredetiről, rányomott zöld pecsét töredékeivel.

592112.

1429. Sept. 5-ről. Madaras. Hédervári Lőrincz, kir. lovászmester s a kúnok és philisteusok birája Szabadkán tartott törvényszéken a szabadkai és vastoroki lakosok között felmerült erőszakossági ügyet elintézi.

Nos Laurencius de Hedrehvar Agazonum Regalium magister ac Comanorum et Philisteorum Judex, item Stephanus de Berench alias dispensator regie Maiestatis, nunc vero Judex delegatus Memorie comendamus per presentes, quod licet lis et controversionis materia inter hospites et incolas regales de Zabathka ab una, ac populos et Jobagiones religiosarum dominarum Sanctimonialium de Veteri Buda in possessione earum Vasthorok vocata commorantium (igy) ab altera partibus, nobis pro faciendo iudicio feria quinta proxima post festum decollationis beati Johannis Baptiste in dicta Zabathka de regio edicto consedentibus super spoliacionibus, depredacionibus hominum suspensionibus ac vulneracionibus et verberacionibus, necnon multorum malorum generibus per ipsos ac officiales ipsorum sibi invicem mutua vicissitudine illatis et irrogatis, coram nobis mota fuerit et suscitata. Tamen ipsi ex ordinacione proborum et nobilium virorum inter ipsos diucius laborantium, ad talem pacis unionem devenissent, ymo devenerint coram nobis. Quod ipse partes super universis dampnis et iniurys videlicet spoliacionibus, depredacionibus hominum suspensionibus, vulneracionibus ac verberacionibus ac universis malorum generibus per ipsos aut officiales ipsorum sibi ipsis hactenus qualitercumque mutua vicissitudine illatis et irrogatis, exceptis duntaxat vigintiquinque bobus per Petrum Mezeu ac Johannem, Michaelem et Petrum de Pandi officiales Michaelis de Katha per ipsum in dicta Zabathka constitutos a prefatis populis et Jobagyonibus de dicta Vasthorok uti referunt, indebite ablatos, quos vigintiquinque boves ipsi populi et Jobbagiones de ipsa Vasthorok super ipsos Petrum de Mezeu ac Johannem, Michaelem et Petrum prosequi valeant atque possint sese mutua commiserunt expeditos pariter et absolutos, tali vinculo interserto, quod si qua partium premissa, vel aliquod ex premissis temporum in processu moverit, vel infringere voluerit, extunc talis pars contra partem premissam ea observantem in facte calumpnie convincatur et convicta habeatur eo facto, ac insuper omnem – acquisicionem ipsius partis similiter premissa observantem, pars premissa infringens solvere debeat et teneatur. Ad quod se partes prescripte spontanea eorum voluntate obligarunt coram nobis testimonio presencium mediante. Datum in dicta Madaras (igy) in prescripta feria quinta 593post festum decollacionis beati Johanis Baptiste anno domini M° CCCC° XX° IX°.

A budai kam. levéltárban Mon. Poson. Fasc. 62., No 37. Papiron irt eredetiről, két viaszpecsét maradványaival.

113.

1429. Oct. 30-ról. A kalocsai káptalan Karla János fiának Egyednek részére Ágasegyházára vonatkozó 1354. és 1368-ik évben kelt okleveleket hitelesen átirja.

Omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris praesens scriptum intuentibus Capitulum Ecclesiae Colocensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum tam praesencium quam posterorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod Sebastianus filius Johannis filius Egidius de Agaseghaz ad nostram personaliter accedens praesenciam, exhibuit nobis quasdam duas litteras ambas Excellentissimi Principis domini condam Lodovici felicis recordacionis regis Hungarie unam privilegialem sub suo duplici sigillo, aliam patentes a tergo similiter sub suo sigillo maiori emanatas, petens nos humili precum cum instancia, ut easdem similiter in nostris litteris privilegialibus introseri et inscribi facere dignaremur. Quarum tenor unius litterae scilicet privilegialis per omnia sequitur in haec verba: Ludovicus (lásd 1354. april 29-ki oklevelet 40-ik számnál.) Alterius vero littere patentis tenor is est: Nos Ludovicus (lásd az 1368. jun. 15-én kelt. oklevelet 48. számnál).

Nos itaque peticionibus prefati Sebastiani annuentes ymo communi iusticia requirente predictas duas litteras non abrasas, non cancellatas, non viciatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed prorsus omni vicio et suspicione carentes, nil addendo, nil mutando, nilque variando presentibus litteris nostris privilegialibus inseri et inscribi fecimus uberiorem ad cautelam iurium intus sriptotenus memoratorum perpetuamque firmitatem presentes litteras nostras privilegiales pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas eidem Sebastiano duximus concedendas. Datum die dominico proximo ante festum omnium sanctorum anno domini millmo quadringentesimo vigesimo nono presentibus itaque honorabilibus et discretis viris dominis Paulo preposito Stephano lectore, Geogio custode, et Benedicto Archidiacono ceterisque Canonicis in eadem Ecclesia nostra deo famulantibus jugiter et devote.

Magy. nemz. muzeumban gróf Forgách család levéltárában lévő hártyán irt, s részben megrongált eredetiről, melynek felhajtott szélén keresztül vont zöldpiros selyem zsinorról a pecsét maga hiányzik.

594114.

1431. Jun. 28. Nürnberg. Zsigmond király cristalóczi Farcassy Jósát a kir. kúnok biráját új nemesi czimerrel megajándékozza.

Sigismundus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex. Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem s. a. t. Sane ad universorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod fidelis noster Josa Farcasy de Cristaloucz Iudex Comanorum nostrorum in nostra Serenitatis accedens presenciam, prepositis et declaratis suis fidelibus serviciis, per ipsum maiestati nostre exhibitis et impensis, hec arma seu nobilitatis insignia in presencium litterarum nostrarum capite depicta a nostra Maiestate sibi ac amicis suis infrascriptis ipsorumque heredibus ex nostra regia liberalitate dari et conferri humiliter et devote supplicavit. Unde nos attentis et consideratis fidelitatibus ... annotati Josa Judicis ... prescripta arma seu nobilitatis insignia ... prefato Josa Farkasy et per eum Michaeli et Barnabe filiis Ladislai de Borothwa de Orbaz amicis ipsius Josa ipsorumque heredibus s. a. t. concedimus et presentibus elargimur, ut ipsi ... prescripta arma seu nobilitatis insignia ... sub mero et sincere nobilitatis titulo gestare ... possint ... In cuius rei memoriam perpetuam presentes litteras nostras secreto sigillo nostro, quo ut Rex Hungarie utimur, in pendenti comunitas prefato Josa Farcasy aliisque supradictis duximus concedendas. Datum Neuremberge secundo die festi beati Ladislai regis anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo primo.

A m. n. muzeumban ép iróhártyán lévő eredetiről, melynek felhajtott széléről selyem zsinóron ép pecsét függ le.

115.

1443. Jun. 4-ről. Budán. Zsigmond király megparancsolja Chalapya Dávidnak s az ez által Zenteltegyház és Kúnszőlős kir. helységekbe rendelt tiszteknek, hogy Hagymás Lászlónak Hollós és más birtokairól a jobbágyokat erőszakkal elvinni ne merészeljék.

Hazai Okltár V. 228–9. l.

595116.

1433. Aug. 14. Buda. Zsigmond király Kompolth négyszállási, Lukács fövenszarui, s más kir. philisteusok kapitányának meghagyja, hogy Szent-András falut az egri káptalan birtokába bocsássák vissza, s ebben jövőre ne háborgassák.

Hevenesi kéziratai. Tom. X. p. 163. Fejér Cod. X. 7., 462 l.

117.

1434. Maj. 25. Zond. Tallóczy Matkó kevi főispán és kúnok birája meghagyja helyettesének tapsanheli Arnitim fia Miklósnak, hogy Szilágyi Lászlót egy kunszőllősi jobbágytól elvett 40 arany forint miatt ne háborgassa.

Mathko de Talloucz Comes Kwvinensis et Judex Cumanorum Egregio viro Nicolao filio Arnitimi de Tapsanhel vices suas gerenti, et aliis quibuslibet officialibus de Kwnselews nunc constitutis et in futurum constituendis presentes visuris salutem cum dilectione. Licet quidam quadraginta floreni auri in quibusdam litteris nostris inserti, quos Ladislaus de Zylagh alias a quodam Johanne filio Demetrii nunc in dicto Kunzevlews residentis protunc Jobbagione suo abstulisse dinoscitur inferius extiterunt per eundem Ladislaum ipsi Jobagioni recuperandi: tamen quia nos ex certis documentis per ipsum Ladislaum coram nobis productis eosdem quadraginta florenos per eundem Ladislaum eo quoque tempore, quo Jobagio suus extitisset ablatos fuisse comperimus; igitur dilectioni vestre firmiter per presentes mandamus, quatenus prefatum Ladislaum de Zylagh et Jobagiones suos ratione dictorum quadraginta florenorum auri vigore litterarum nostrarum predictarum impedire seu quovis modo dampnificare nullatenus presumpmatis, nec sitis ausi modo aliquali. Datum in Zond tertio die festi sancte Trinitatis anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo quarto.

A budai kamarai ltárban N. R. A. Fasc. 395., No. 5. alatti papirra irt eredetiről, a papir alján zöld pecsét töredékeivel. Tallouczi Matko az évi kún biróságára vonatkozó más oklevél van közölve Fejér Cod. X., VII., 607. l., Katona hist, XII., 655 l.

596118.

1436. Jul. 7. Buda. Zsigmond király, Ország János és Kátai László kúnok biráinak jelentésére orbogánszállási kún kapitány Györgyöt és rokonait azon ősi szabadságukban, hogy ők minden szolgálat és adózástól mentesek, kivéve a katonai szolgálat megváltási diját, megerősiti.

Eredetije sz. kir. Szeged város titkos levéltárában; közölve van Varga Szeged város Története I., 229–30 l.

119.

1436. Jul. 15. Buda. Zsigmond király, Ország János és Kátai László jelentésére, örökségi jogon Therthel, Boycha és Kempcegszálláson kapitányságot viselő Cherche Bálintot kapitánysági jogaiban és szabadságaiban megerősiti.

Eredetije sz. kir. Szeged város titkos levéltárában; közölte Jerney: Kel. ut. I., 305–306. l. és Varga: Szeged város tört. I., 230–232. l.

120.

1436. Sept. 7. Buda. Zsigmond király Ország János és Kátai László kúnok biráinak jelentésére a Halasszéki Kalasszállás és Borbásszálláson örökségi jogon kapitány Halas Jánost kapitánysági jogaiban és szabadságaiban megerősiti.

Nos Sigismundus Dei gracia Romanorum Imperator semper Augustus, ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod cum nos pro euitandis multiplicibus querelis et clamoribus, quibus universitas Comanorum nostrorum hactenus ........ nostre sepesepius propulsarunt aures maiestatis, pridem nobis in Civitate Zegediensi existentibus commissemus fidelibus nostris Egregys Johanni Orzagh de Guth Capitaneo. Castri nostri Wylagoswar vocati, ac Comiti de Zarand, necnon Ladislao de Katha, Comiti de Zolnok, Judicibus predictorum Comanorum 597nostrorum, ut ipsi ad quamlibet Sedem ipsorum Comanorum nostrorum personaliter accedere, inibique ab omnibus fidedignis Comanis, iura(tis) communitatibus Comanorum, ad fidem eorum deo debitam, fidelitatemque nobis et sacro nostro diademati obseruandam, diligenter id, qui aut quales in ipsorum medio veri et ligitimi essent Capitanei, ac iure hereditario huiusmodi Capitaneatus tenerent et haberent, et ad quos ab ipsorum progenito(ribus) legitime sunt devoluti, inquirere deberent et inuestigare, tandem fidelis noster Johannes ...... Kalas de Kalaszallasa nostre Serenitatis veniens in presenciam, exhibuit et presentauit nobis quasdam literas annotatorum Johannis Orzagh et Ladislai de (K)atha, in quibus vidimus contineri, quomodo ipsi iuxta premissam diligentem eorum inquisicionem ipsum Johannem Kalas in duobus descensibus infrascriptis, videlicet Kalaszallas et Borobaszallas ad sedem Comanorum Halas spectantibus reperissent et inuenissent esse verum et legitimum Capitaneum, et eosdem Capitaneatus in ipsum iure hereditario ab eius progenitoribus fore deuolutos, Supplicans idem Johannes Kalas nostre sublimitati prece subiectiva ut ipsum et suos heredes in huiusmodi Capitaneatibus confirmare dignaremur. Nos itaque tum humilimis devotis supplicacionibus eiusdem Johannis Kalas per ipsum maiestati nostre modo (quo supra po)rrectis solita pietate exauditis clementer et admissis, tum ............ fidelium serviciorum meritis ........... iuxta possibilitatis exigenciam exhibitis, et impen(sis) .......... (Kalasza)llas et Bor(obaszalla)s predictorum, simulcum suis (utilitatibus) et pertinencijs, et pertinenciarum integritatibus ad .......... (per)tinere debitis .............. Juribus, libertatibus, et ......... bus, quibus per progenitores predicti Johannis Kalas, et consequenter per eundem legitime tenti fuerunt, et possessi, pro eodem Johanne Kalas, ac suis heredibus et posteritatibus universis, per ipsos iure perpetuo et irrevocabiliter possidendis, tenendis pariter et habendis confirmamus, Salvo Jure alieno, Harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Bude in vigilia (festi) natiuitatis beate Marie virginis gloriose, anno domini Millesimo quadringentesimo tricesimo sexto, Regnorum nostrorum anno Hungarie videlicet quinquagesimo, Romanorum vigesimo sexto, Bohemie decimo Septimo, Imperii vero quarto.

Mária Theréziának 1756-ban az Alsó-Vályi Kalas István által bemutatott eredetiről kiadott hiteles átiratából, az erd. muzeum kézirattárában; Szabó Károly szives közlése után.

598121.

1436. Sept. 7. Buda. Zsigmond király Ország János és Kátai László kúnok biráinak jelentésére Mayossa Tóth János a Hythenes, Mayossaistván és Jarmanelek nevű szállásokon örökségi jogon birt kapitányság jogaiban és szabadságaiban megerősiti.

Relacio Johannis Orzaag et Ladislai de Katha inter cetera Judicum Comanorum per certas litteras eorum facta.

Nos Sigismundus dei gracia Romanorum Imperator semper Augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod cum nos pro evitandis multiplicibus querelis et clamoribus, quibus universitas Comanorum nostrorum hactenus per infrascriptos nostre sepesepius propulsarunt aures maiestatis, pridem nobis in civitate nostra Zegediensi existentibus, comissisemus fidelibus nostris Egregiis Johanni Orzag de Gwth Capitaneo Castri nostri Wylagoswar vocati ac Comiti de Zarand, necnon Ladislao de Katha Comiti de Zolnok Judicibus predictorum Comanorum nostrorum, ut ipsi od quamlibet Sedem ipsorum Comanorum nostrorum personaliter accedere, inibiqae ab omnibus fidedignis Comanis Juratisque Comunitatibus (Comitatibus?) Comanorum ad fidem eorum Deo debitam, fidelitatemque nobis et sacro nostro diademati observandam, diligenter id, qui aut quales in ipsorum medio veri et legittimi essent Capitanei, ac iure hereditario huiusmodi Capitaneatus tenerent et possiderent, et ad quos ab ipsorum progenitoribus sunt devoluti, inquirere deberent, et investigare. Tandem fidelis noster Johannes Sclavus Comanus Filius Blasy Maywsa dicti nostre Serenitatis veniens in presenciam, exhibuit et presentavit nobis quasdam litteras annotatorum Johanis Orzag et Ladislai de Katha, in quibus vidimus contineri, quod ipsi iuxta premissam diligentem eorum inquisicionem, ipsum Johannem Sclavum in tribus descensibus infrascriptis, videlicet: Hythemeszallasa, MayasyaIstwanszallasa et Jarmanelekzallasa vocatis reperisset et invenisset esse verum et legitimum Capitaneum et eosdem Capitaneatus in ipsum iure hereditario a suis progenitoribus fore devolutos, populosque et villas in eisdem descensibus more aliorum Comanorum huiusmodi Capitaneatus habencium tenuisse et rexisse. Supplicans idem Johannes Sclavus nostre sublimitati prece subiectiva, ut ipsum et suos heredes in predictis Capitaneatibus confirmare dignaremur. Nos itaque tum humilimis et devotis suplicationibus eiusdem Johannis Sclavi per 599ipsum Maiestati nostre modo pretacto porrectis, solita pietate exanditis clementer et admissis, cum eciam consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum meritis eiusdem per ipsum Serenitati nostre iuxta sue possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis, pretactos Capitaneatus iam fatorum descensuum Hythemes zallasa, Mayasya Istvanzallasa, et Jaman (igy) elekzallasa vocatorum simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinencijs, utilitatumque et pertinenciarum integritatibus ad ipsos Capitaneatus rite spectantibus et pertinere debentibus, sub illis iuribus, libertatibus et condicionibus, quibus per progenitores predicti Johanis Sclavi et consequenter per eundem rite et legittime tenti fuerunt et possessi, pro eodem Johanne Sclavo ac suis hereditatibus et posteritatibus universis, per ipsos iure perpetuo et irrevocabiliter possidendos, tenendos pariter et habendos confirmamus. Salvo iure alieno. Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude in vigilia festi nativitatis beate Marie virginis gloriose, anno domini MCCCCXXX sexto regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quinquagesimo, Romanorum XXVI, Bohemie XVI, Imperii vero quarto.

Papirba nyomott veres pecséttel, melynek szélén „de Katha“ szavak láthatók.

Kivülről egykorú irással: Super Capitaneatu descensuum Mayasbalaszallasa, Hythemeszallasa, Mayosyistwanzallasa et alterius intrascripti Lady. Mayas.

M. nemzeti muzeumban „Mich. Orosz 1860.“ jegyzett, s ép hártyán irt eredetiről.

122.

1437. Jul. 25. Prága. Borbála királyné meghagyja Körmöcz városának, hogy az őt illető Szentmihálynapi censust Héthársi Jánosnak azonnal fizesse be.

Barbara dei gracia Romanorum ac Hungarie, Bohemie etc. Regina Fidelibus nostris dilectis Circumspectis. Judici et Juratis, Ciuitatis nostre Crempniciensis, Salutem et graciam Quia nos pro arduorum nostrorum expedicionum negociorum, ad testum Assumpcionis beate Marie virginis gloriose, proxime venturum, quamplurimam pecuniarum Sumpnam, dinoscimur indigere pro qua habenda, ad presens, adnil aliud, quam vestram fidelitatem, recursum habere valemus, unde eandem fidelitatem vestram attente requirimus et diligenter adhortamur, eidemque nichilominus seriose committimus, quatenus, mox presentibus receptis Censum nostrum annuum, quem Serenitati nostre, ad festum beati Michaelis Archangeli, proxime affuturum, more solito, 600persoluere estis obligati, ad annotatum festum Assumpcionis, beate marie virginis, Fideli nostro Circumspecto Johanni de Septemtiliis Castrorum nostrorum Salmarum et veterisbudensis Castellano, nostre Serenitatis nomine, absque omni dilacione, dare et expedire debeatis, Aliter veluti vos voluntati nostre conformare vultis, in premissis non facturi volumus eciam, ut post solucionem huiusmodi Censuum, presentes literas nostras, simulcum literis quittanciariis, prefati Johannis, de Sptemptiliis, pro vestra apud vos Expedicione reseruetis. Datum Prage, in die beati Jacobi Apostoli Anno domini Millesimo quadringentesimo Tricesimo septimo.

Ezen levél igen erős és ma is fehér papirosra van irva s belső oldalán vörös viaszpecséttel (secretum sigillum) ellátva. Kivülről csakis a szócska „Crempnicien“ jegyeztetett fel e levél irója által. Eredetije a körmöczi levéltárban; tom. I., fasc. 1., No. 34. Kriczko Pál becses közlése után.

123.

1437. Oct. 4. Körmöcz. Héthársi János a királynéi kúnok birája Körmöcz városát a nála lefizetett 300 arany forint Szentmihálynapi census átvételéről nyugtatja.

Ego Johannes de Septemtilis Comanorum Reginalium Comes Castrique Veterisbudensis et Schalmar Castellanus Fateor et recognosco me habuisse ymo effectualiter percepisse a Circumspectis Sagacibusque viris Judice et Juratis Civibus necnon a tota Comunitate Civitatis Krempniciensis, pro Census Sancti Michaelis Archangeli proxime preteriti In auro florenos Trecentos, Super quibusquidem florenis aureis Trecentis prefatos Judicem et Juratos Cives ac totam Comunitatem Civitatis preexpresse reddo Quittos liberos et expeditos, presencium utputa serie et vigore, quibus Sigillum meum solitum est appressum testimonio literarum mediante Scriptum Krempnicie Ipso die Beati Francisci Confessoris Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Tricesimo septimo.

E levél vagyis nyugta erős s fehér papiroson van irva s zöld gyürűpecséttel ellátva. Eredetije a körmöczi levéltárban; tom. I., fasc. 1., No. 35. Kriczko Pál közléséből.

124.

1438. Mart. 30. Albert király Benedekszállása nevü kún kapitányságot nehány más kún vidékkel Tul Jánosnak újonnan adományozza.

Eredetije hártyára irva, papirba nyomott pecséttel a budai kamarai levéltárban. N. R. A. fasc. 1813, No. 72., Megjelent: Magy. Tört. Tár. II. 202–3. l.

601125.

1438. Május 20. A székesfejérvári káptalan jelenti, hogy Albert királynak parancsára Rozgonyi István főispánt Heves, Pest és Nógrád megyei adományos birtokaiba, több philisteus szomszédoknak is jelenlétében, beigtatta.

Albertus dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Austrieque et Stirie Dux, necnon Marchio Moravie fidelibus nostris Capitulo Ecclesie Albensis salutem et graciam. Cum nos pro fidelibus serviciis fidelis nostri dilecti Magnifici Stephani de Rozgon pridem Temesiensis, nunc vero Albensis et Jauriensis Comitatuum Comitis medietatem Oppidi nostri Gyenges vocati, ac possessionem nostram Bene appelatam, item villam Sadan nuncupatam, nec non medietates possessionum Halaz et Zazberegh vocatarum, ac predium Gyanda vocatum ad dictam possessionem Bene spectans, omnino in Comitatu Heweswywaryensi situatas et existentes, que quondam Nicolai de Salgo prefuisse et propter notabiles excessus et demerita eiusdem ad manus regias devolute fore dinoscuntur. Item similiter possessiones nostras Irswazeg, ac predia Zenthgwrghteleke et Dwsnok, nec non possessionem Sydo et predia Paagh et Iklatheleke in Pestiensi, item possessionem Ffelsewmacha ac predia Echkend et Emrehelese vocata in Neugradiensi, nec non possessionem Alsowmacha vocata ac predia Kapolna, Taas, et Kerwelgh apellata in dicto Pestiensi; item totales porciones nostras posessionarias in possessione Porozlo vocata cum vado et tributo in fluvio Ticie ibidem habitis, ac predia Iwan et Zewke in pretacto Comitatu Heweswywariensi existentes habitas, pariter cum omnibus aliis prediis ad ipsam Porozlo spectantibus, que scilicet omnes et singule possessiones porcionesque et predia nunc erga manus prefati Comitis Stephani ac reverendi in Christo patris domini Petri Episcopi Agriensis fratris scilicet sui pro certa pecunie summa titulo pignoris existere perhibentur. Item possessiones nostras Hewyz et Tura cum tributo ibidem exigi consveto ac Zentlazlo, Walko, Nyr, Zenthkeral, Zewren, Ozlar, nec non predia Dyodtheleke, Zenthgurghteleke, Ligetheghaz, Orozlo, Zenthpalarneka in prefato Comitatu Pestiensi in valle Hewyzwelge vocato adiacentia, nec non predium Onthteleke dictum in eodem Pestiensi ac Newgradiensi Comitatibus situatum, nunc erga manus fidelis nostri Illustris Principis Georgii despoti Rascie modo simili ut dicitur, habitas et 602existentes, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis prefato Comiti Stephano ac Johanni filio suo; Item magnificis alteri Stephano et Georgio filiis condam Comitis Simonis de dicta Rozgony Comitibus nostris Posoniensibus fratribus patruelibus eiusdem Comitis Stephani ipsorumque heredibus et posteritatibus universis vigore oliarum litterarum nostrarum exinde confectarum in perpetuum duxerimus conferendum. Velimus quod ipsos in dominium earundem et ipsorum per nostrum et vestrum homines legitime facere introduci. Igitur fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Georgius Madaraz de Erdewtelk vel Osvaldus aut Thomas filii eiusdem Georgy, sin Petrus seu Johannes de Baab, sive Thomas de Zalok, an Nicolaus de Hay neve Ladislaus filius Lorandi de Polotha vel alter Ladislaus de Damony, sive Matheus de Azo, sin Martinus filius Choda, an Benedictus de Almas, neve Paulus frater eiusdem de eadem, aut Georgius Recheni de Gywrke, alys absentibus homo noster ad facies dictarum universarum possessionum portionumque possessionariarum ac prediorum prenotatorum vicinis et commetaneis suis universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo, introducat memoratos Comites Stephanum ac Johannem filium suum, necnon alterum Stephanum ac Georgium in dominium eorundem et ipsorum, statuatque easdem et ipsa eisdem premisse nostre donacionis titulo perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum; Contradictores vero siqui fuerint evocet ipsos contra eosdem Comites nostram in presenciam ad terminum competentem racionem contradictionis eorum reddituros et post hec huiusmodi introductionis et statucionis seriem cum Contradictorum et Evocatorum, si qui fuerint, necnon vicinorum et commetaneorum, qui premissa statutioni interfuerunt nominibus et termino assignato nobis fideliter rescribatis. Datum Bude in festo beati Ambrosy Episcopi anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo.

Nos itaque preceptis eiusdem regie Maiestatis humiliter obedire cupientes ut tenemur, unacum prefato Georgio Madaraz de dicta Erdewthelek homine regio nostrum hominem, videlicet honorabilem virum Magistrum Paulum de Zala socium et concanonicum nostrum ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fidedignum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt. Quomodo ipsi feria quarta proxima post festum Pasce domini proxime preteritum ac aliis diebus ad id aptis et necessariis, ad facies predictarum possessionum Bene et Sadan vocatarum ac porcionum possessionariarum in possessionibus Halazy et Zazberek vocatis habitarum, nec non predii Gyanda apellati in dicto Comitatu Heweswywariensi existentis vicinis et commetaneis eorundem ac eiusdem universis, videlicet Johanne dicto Santha de Mera, Georgio Gotthardi dicto 603de eadem Mera, Michaele de Dormanhaza, Johanne ac Petro de Baab, altero Johanne de Fygwd, Ladislao dicto Gerla de Zenthgwrgh, Andrea de Rassangh, Michaele filio Petri et Ffrancisco dicto Madaraz de Wyzaz inibi legitime convocatis et presentibus accedentes, introduxissent prefatos magnificos viros Stephanum de dicta Rozgony alias Comite Themesiensi ac Johannem filium eiusdem, item alterum Stephanum et Georgium filios Simonis de dicta Rozgony Comites Posonienses in dominium earundem et eiusdem, statuissentque easdem et idem eisdem premisse regio donacionis titulo perpetuo possidendas et possidendo tenendas pariter et habendas, nullo contradictore inibi apparente; legitimis tamen diebus et horis in faciebus dictarum possessionum porcionumque possessionariarum ac predii prescripti iuxta regni consvetudinem moram pertrahendo. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri maioris munimine roboratas eisdem duximus concedendas. Datum tricesimo quarto die diei Introductionis et statutionis predictarum. Anno domini supradicto. Reverendo domino Benedicto dicte Ecclesie nostre preposito, Sedis Apostolice prothonotario domino et prelato nostro, ac honorabilibus viris dominis Emerico Cantore, Andrea custode, Petro de Thelchzeg et Andrea dicto de Themesvar decanis ecclesie nostre existentibus.

A hártya felhajtott széléről kék selyemzsinóron függő viaszpecséttel.

A m. nemzeti muzeumban a b. Jeszenák család iratai között lévő ép hártyán irt eredetiről.

126.

1438. Jun. 9. Buda. Héderváry Lőrincz nádor, Madaras Bálint részére a budai káptalannak Kisér és Apáti közötti határjárásról 1393-ban kelt oklevelét hitelesen átirva kiadja.

Nos Laurentius de Hederwar Regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum memoriae comendantes tenore praesentium significamus quibus expedit universis: Quod nobis feria secunda proxima post festum Pentecostes una cum regni nobilibus pro faciendo moderativo judicio causarum in sede nostra judiciaria sedentibus Valentinus filius Andreae Madaras de Kysir personaliter in nostram veniendo praesentiam et Andream filium Emerici Horvath de Apathy hic Budae coram nobis facie ..... eundemque nostram in praesentiam citando, contra eundem proposuit eo modo: quod quasdam litteras 604metales metas inter easdem possessiones Kysir et Apathy erectas in se continentes erga ipsum Andream haberent, quas pro dandis paribus earundem coram nobis in judicis exhiberi vellet per Andream praenotatum iure admittente. Quo audito praefatus Andreas ut praemittitur, personaliter in nostram exurgendo praesentiam respondit ex adverso, quod hoc bene verum foret, ut eadem litterae metales erga ipsum habere quibos pro dandis paribus earum coram nobis exhibere praesumtus esset et ..... ibidem quasdam litteras Capituli Ecclesiae Budensis privilegiales Alphabeto intercisas nobis praesentavit, habentes talem tenorem:

Capitulum Ecclesiae Budensis etc. – (lásd az eredetit 1393-ik évről. 62. sz. a.) Quibus praesentatis, quia secundum praescriptorum seriem metas inter annotatas possessiones Kysir et Apathy praenotatas erectas in se denotare, ipsumque Valentinum filium Ladislai Madaras eodem modo, sicuti praetactum Andream filium Emerici Horvath concernere videbatur, pro eo .... tenores earundem litterarum praesentibus litteris nostris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas eidem Valentino filio Andreae Madaras duximus concedendos, omni iustitia observata. Datum Budae praedicta tertia die termini praenotati. Anno Domini M° CCCC° XXX° VIII°.

Kivülről: Extrad. per. Trapan .....

Jászkiséri városi ltárban található eredetiről, a pecsét hiányzik, de függése helyét a hártyán látható két hasitás jelöli.

127.

1438. Aug. 14. Az egri káptalan bizonyságlevele arról, hogy előtte zenthkozmademjéni Kompolth László philisteus és Karácson Bálint Kürth helység fele részét Pohárnok Istvánnak és fiának kölcsönös örökösödés fentartása mellett örök birtokába adta.

Nos Capitulum Ecclesie Agriensis Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod Ladislaus philisteus filius videlicet Nicolai Kompolth de descensu Zenthkosmademyen, et Valentinus filius Stephani dicti Karachon de eadem personaliter ab una, parte siquidem ex alia Magnificus Stephanus Poharnok de Berzeviche magister Janitorum Reginalium et Cristoforus filius eiusdem similiter personaliter coram nobis constituti, dixerunt, proposueruntque et sunt confessi per hunc modum. Quod quia ipsi, puta Ladislaus filius Nicolai Kompolth, et Valentinus filius annotati Stephani Karachon revera agnoscentes, ut exquo ipsi, videlicet Stephanus Poharnok et Christoforus filius suus quandam possessionem ipsorum videlicet Ladislai filii Nicolai Kompolth et 605Valentini filii Stephani Karachon, Kywrth vocatam in Comitatu Hewesyensi habitam aliqua jura haberent; obhoc ipsi puta Ladislaus filius dicti Nicolai Kompolth, et Valentinus filius Stephani matura deliberatione inter se ipsos prehabita, potissime ex eo ut ipsi et eorum heredes cum prefatis Stephano Poharnok et Cristoforo ipsorumque posteritatibus universis a modo inposterum in perpetua pacis amenitate permanere valerent, directam et equalem medietatem eiusdem possessionis Kywrth cum universis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, puta terris arabilibus, cultis et incultis, pratis, pascuis, virgultis, silvis, nemoribus, aquis, aquarumque decursibus, piscinis, piscaturis, molendinis, locisve molendinorum et aliis quibusvis utilitatum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad huiusmodi medietatem de jure spectantibus et pertinere debentibus, dempta dumtaxat et excepta quandam domo in Curia in eadem Kywrth habita, que eorundem Ladislai et Valentini propria existeret, quam iidem habitarent et quam ipsi Ladislaus et Valentinus pro se et eorum posteris in perpetuum reservaverunt, pretitulatis Stephano Poharnok et Cristoforo filio suo ipsorumque heredibus et posteritatibus universis jure perpetuo in irrevocabiliter possidendam tenendamque pariter et habendam dedissent, donassentque et assignassent ac in perpetuam hereditatem inscripsissent, ymo dederunt, donaverunt atque assignaverunt ac inscripserunt coram nobis, nullum jus, nullamve dominii proprietatem in predicta medietate possessionis predicte a modo inposterum pro se et ipsorum heredibus reservantes; sed totum ac omne jus ac dominii proprietatem in preallegata medietate annotate possessionis Kywrth in iam dictos Stephanum Poharnok et Cristoforum filium eius ipsorumque heredes universos pleno iure conferendo. Insuper obligaverunt se annotati Ladislaus filius Nicolai Kompolth et Valentinus filius Stephani Karachon temporis ingressu, prefatos Stephanum Poharnok et Cristoforum filium suum ipsorumque heredes universos ab omnibus ratione prescripte medietatis annotate possessionis Kywrth inquietare volentibus semper et ubique defendere ac expedire laboribus ipsorum et expensis sub conditionibus et obligationibus infrascriptis, ut si divina valente clementia, cui humanus intellectus resistere non potest, aliqua partium predictarum ex hoc seculo absque heredibus viam universe carnis ingredi contingat, extunc portio talis partis decedentis ad aliam partem superviventem et ejus heredes protinus et statim condescendi et derivari debeat ipso facto, tali pena interiecta, ut si qua partium predictarum premissa retractare conaretur, aut ratione premissorum litem suscitare vellet, premissisque persistere recusaret, extunc talis pars premissa retractans seu imitans contra aliam partem in premissis pacifice persistentem in ducentis marcis puri argenti gravis ponderis, salva portione judiciaria, ante litis ingressum persolvendam convinceretur eo facto In cuius rei memoriam 606et testimonium presentes litteras nostras privilegiales pendenti et autentici maioris sigilli nostri munimine roboratas eisdem Stephano Poharnok et Cristoforo filio suo duximus concedendas. Datum in vigilia festi Assumptionis beate Marie virginis anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo.

Kivülről egykoru irással: Inscriptio seu donatio medietatis possessionis Kywrth Hewesien. per Kompolth Stephano Poharnok facta 1438.

Budai kamarai ltárban N. R. A. Fasc. 576. No. 17. lévő, s hártyán irt ép eredetiről zöld fekete selyem zsinóron függő meglehetős ép viasz pecséttel.

128.

1438. Aug. 24. Buda. Erzsébet királyné a Berényszálláson, Négyszálláson, Árokszálláson, s Apátin lakó és más philisteusoknak meghagyja, hogy a philisteusok biróságát vagy ispánságát berzeviczi Pohárnok Istvánnak hivatalul adományozván, mindenféle jövedelmeket jövőre ennek kezéhez szolgáltassák be.

Commissio propria domine Regine.

Elizabeth dei gracia R(egina Hungarie) Dalmacie, Croatie etc. Austrieque et Stirie Ducissa necnon Marchionissa Moravie etc. Fidelibu(s nostris Universis) et singulis philisteis in quibuscumque descensibus et signanter Berensallas Neghzallas, Arokzallas et Apati .... comorantibus salutem et graciam Quia nos Judicatum seu Comitatum philisteorum requirentibus meritis et ..... Magnifici Stephani Poharnok de Berzevicze Magistri Curie nostre, eidem Stephano Juxta contenta litterarum (Serenissi)mi principis Domini Alberti predictorum regnorum Regis, domini et Conthoralis nostri Carissimi contulimus pro honore, (prouentusque) nostros, vestri ex parte prouenire debentes, nostre per eundem commisimus fideliter administrandos Maiestati, Idcirco vestre (universitatis) et cuiuslibet vestrum fidelitati firmissime precipimus et mandamus, quatenus a modo inposterum prefato Stephano P(oharnok vel homin)ibus ipsius vestri in medio per eum constituendis, in omnibus licitis et consuetis obedire universosque prouentus ..... collectas sive dacia, ex parte vestri hactenus prouenientes, annotato Stephano Paharnok tamquam Ju(dici vestro vel) ipsius hominibus, deinceps dare et amministrare modis omnibus debeatis secus facere non 607presumpmentes, (Presentes autem) perlectas reddi iubemus presentanti. Datum Bude feria quarta proxima ante festum beati B..... (Anno domini M°) CCCC° XXXVIII°.

Eredetije papiron a Berzeviczi család közös levéltárában Berzeviczén. Szabó Károly becses közléséből.

129.

1438. Dec. 10. Az egri káptalan jelenti Héderváry Lőrincz nádornak, hogy berzeviczi Pohárnok Istvánt Kürt falu fele részének birtokába, többek között kiséri Mócza Ferencz mint szomszéd jelenlétében beigtatta.

Magnifico viro Domino Laurencio de Hederwar Regni Hungarie Palatino et Judici Comanorum, amico ipsorum honorando Capitulum Ecclesie Agriensis amicitiam paratam cum honore. Litterus eiusdem vestre Magnificentie Statutorias nobis directas honorifice recipimus in hec verba: Amicis suis Reverendis Capitulo Ecclesie Agriensis Laurencius de Hederwar regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum amicitiam paratam cum honore. Dicitur nobis in personis Magnifici Stephani filii condam Thome de Berzeviche Janitorum Regalium Magistri, ac Cristofori filii eiusdem, quomodo ipsi in dominium directe et equalis medietatis possessionis Kywrth vocate in Comitatu Hevesiensi existentis et habite, demta quadam domo tum Curia in eadem habita, que Ladislai philistei filii Nicolai Kompolth de descensu Zenthkosmademyen et Valentini filii Stephani Karachon dicti de eadem existeret, ipsos omnis juris titulo concerneret, legitime vellent introduci. Super quo amicitiam vestram presentibus petimus diligenter, quatenus vestram mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Nicolaus filius Nicolai Korlath de Syw, vel Ladislaus de Sary, sive Johannes de Mera aut Matheus de Mysse, sin Stephanus et Johannes de Tarcha, neve Stephanus de Fogach aliis absentibus homo noster ad facies dicte possessionis Kywrth, consequenterque dicte directe medietatis eiusdem, vicinis commetaneis suis universis inibi legitime convocatis et presentibus accedendo introducat prefatos Stephanum Poharnok et Cristoforum filium eiusdem in dominium eiusdem, statuatque eandem eisdem premisso iure ipsis incumbente, perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum, Contradictores vero si qui fuerint, cites eosdem contra annotatos exponentes nostram in presenciam ad terminum competentem, rationem contradictionis eorum reddituros et posthac ipsarum Introductionis et Statutionis seriem cum Contradictorum 608et Citatorum siqui fuerint, ac vicinorum et commetaneorum qui premisse Statutioni interfuerint, nominibus terminoque assignato, nobis amicabiliter rescribatis. Datum Bude Sabbato proximo post festum beati Emerici Ducis et Confessoris anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo.

Unde nos vestris amicabilibus petitionibus annuentes unacum prefato Nicolao filio Nicolai Korlath de Sew homine vestro, nostrum hominem videlicet discretum virum Dominicum presbiterum Canonicum collegiate ecclesie beati Petri Apostoli de castro Agriensi ad premissa peragenda nostro pro testimonio duximus destinandum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt: quod ipsi in festo beate Catharine virginis et martyris proxime preterito ad facies dicte possessionis Kywrth, sequenterque dicte directe medietatis eiusdem, vicinis et commetaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis ac Ladislao Kompolth philisteo de prescripto descensu Zenthkosmademjen et Francisco Mocza de Kysser vicinis et commetaneis eiusdem possessionis Kywrth presentibus accedendo, introduxissent prefatos Stephanum Poharnok et Christoforum filium eiusdem in dominium eiusdem statuissentque eandem eisdem premisso iure ipsis incumbente perpetuo possidendam nullo ex predictis vicinis et commetaneis aut aliis quibusvis controdicente, legitimis etiam diebus, prout regni consvetudo requirit, in facie eiusdem moram fecissent. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis et autenticy maioris sigilli nostri munimine roboratas eisdem Stephano et Cristoforo duximus concedendas. Datum sextodecimo die diei Statutionis antedicte anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo octavo suprascripto.

A budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 576, No 17 alatti hártyán irt ép eredetiről fekete veres selyem zsinóron függő ép pecséttel.

130.

1439. April 24. Buda. Erzsébet királyné az ujszászi és szarvasi philisteusok kapitányainak adózási viszonyairól Zsigmond királynak Tatán 1425. Márcz. 19-én kelt oklevelét megerősitve hiteles alakban kiadta.

Relatio Comitis Iwanka Magistri.

Nos Elisabeth dei gracia Regina Hungarie Dalmacie Croacie etc. Austrieque et Stirie Ducissa necnon Marchionissa Moravie etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod quamvis inter fideles nostros Thomam 609filium Petri, Georgium filium Johannis, Michaelem et Nicolaum filios Petri Capitaneos philisteorum nostrorum de Wyzaz et Zarwas ab una, ac Communitatem universorum philisteorum nostrorum super eo quod memorati Thomas, Georgius, Michael et Nicolaus ab onere solutionum seu taxarum, que ex parte ipsorum philisteorum regie Maiestati solite essent provenire contribuciones, cum ipsa Comunitate eorundem philisteorum facienda precise eo modo, quo unus ex ipsis philisteis forent obligati, questionis materia coram nobis fuerit mota, et intentata: tamen prefati Thomas, Georgius, Michael et Nicolaus in ipsorum defensionem, quod ipsi non ad omnem, sed aliquam partem solutionum seu taxarum ex parte ipsorum philisteorum regie Maiestati provenire debentium contributionem sint astricti et obligati, quasdam litteras condam Excellentissimi principis Domini Sigismundi Romanorum Imperatoris ac Hungarie etc. Regis domini et patris nostri carissimi sub secreto suo sigillo, alias propter augmentum sui tituli Imperialis dirupto et in partes dissecato, confectas et emanatas, nostrum perduxerunt in conspectum, quarum tenor is est: Nos Sigismundus etc. (lásd Tatán 1425. évben kelt oklevelet.)

Unde quia nos visis ipsis litteris dicti condam domini Sigismundi Imperatoris patris nostri ex earundem continentiis vidimus manifeste, quod prefatus Thomas filius Petri non plus nisi singulis annis sedecim florenos pro censu, annotati autem Georgius filius Johannis ac Michael et Nicolaus filii alterius Petri similiter singulis annis, quilibet scilicet ipsorum singulos viginti florenos ad contributionem omnium solutionum seu taxarum ipsorum philisteorum dare et solvere sint obligati et astricti. Ideo nos hijs visis, partes predictas in illo statu et pacto ac disposicione reliquimus, prout littere ipsius condam Domini Sigismundi imperatoris patris nostri continent prenotate harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude in festo beati Gregory pape anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono lecto.

Hártyán irt ép eredetiről, melynek alsó része közepén papirba nyomott veres pecsét elmállott részei láthatók.

131.

1439. Máj. 9. Pozsony. Albert király a két Hunyadi Oláh János szörényi bánoknak Madaras, Tavankút, Szabadka, Halas királyi falukat és Chewzapa falunak fele részét 2757 frt adósság biztositásául zálogba adja.

Relatio Domini Laurentij d’ Hedrehwaar palatini.

Nos Albertus dei gratia Romanorum rex semper Augustus ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croacie etc. Rex et Dux 610Austrie. Memorie commendamus per praesentes. Quod quia nos pro conservatione castrorum nostrorum ‘Zewrinien, Gewryn, (?) Orswa et Myhald vocatorum, nunc apud manus fidelium nostrorum egregiorum utriusque Johannis Olah de Hwnyad pro honore habitorum, ultra certam aliam nostrae Maiestatis dispositionem, quam pro eorundem Castrorum nostrorum conservatione, ipsis utrique Johanni Olah effective persolvimus, ad tres integros menses venturos, initium eorundem mensium a decima die praesentis mensis May computando, duobus milibus septingentis et quinquaginta septem flor. auri puri, quos ipsi uterque Johannes, juxta nostram cum ipsis superinde factam conventionem, pro ipsorum castrorum nostrorum conservatione promiserit se expendere, eisdem utrique Johanni dinoscimur debitorie obligati. Ideo nos eosdem utrumque Johannem de Hunia di (igy) duorum millium septingentorum et quinquaginta septem flor. auri, rehibitione certos reddere volentes et securos, oppida seu possessiones nostras Madaras, Towankwth, Zabathka et Halas appellatas, ac medietatem villae Chewzapa vocatae omnino in Comitatu de Bodrog existentes, nunc apud manus ipsorum utriusque Johannis Olah pro honore habitas, cum cunctis suis utilitatibus, fructibus, redditibus, proventibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad huiusmodi possessionis ac medietatem villae de jure spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus, praenominato utrique Johanni Olah, pro praescriptis duobus milibus septingentis et quinquaginta septem flor. auri puri pignori duximus obligandas, ymo obligamus et impignoramus talimodo, quod quandocunque nos, aut nostri Successores Reges scilicet Hungariae, huiusmodi possessiones ac medietatem villae simul cum suis pertinentiis praenotatis ab ipsis utroque Johanne Olah redimere voluerimus seu voluerint, extunc ipsi, rehabitatis prius dictis duobus millibus septingentis et quinquaginta septem flor. auri, praescriptas possessiones ac medietatem villae, cum singulis suis pertinentiis nobis aut dictis nostris successoribus sine difficultate aliquali remittere et resignare debeant et teneantur. Assumendo nichilominus nostro et dictorum successorum nostrorum Regum ..... Hungariae nominibus et pollicemur, praetactos utrumque Johannem Olah, ipsorumque haeredes et successores usque tempus redemptionis huiusdam possessionum ac medietatis villae, in pacifico dominio earundem contra quoslibet illegitimos impetitores causidicosque et actores intra et extra judicium perintegre tueri et defensare ipsis nostris et eorundem successorum nostrorum laboribus et expensis, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Posonij Sabbato proximo post festum beati Johannis Ante portam latinam anno millesimo quadringentesimo tricesimo nono.

Papirral boritott veres viasz pecsét s ez alatt: Laur. d’ Hedrehwaar.

611Kivülről egykoru irással: Sup. Madaras, Thowankwth, Zabathka et Halas per Albertum regem impignoratio Dno Jo. Wayd.

A budai kamarai levéttárban hártyán lévő ép eredetiről. N. R. A. Fasc. 1522. No. 30.

132.

1439. Jun. 11-ről. Albert király Zonda várát, Tolnavár mezővárosát és a Becheszigetbeli kúnokat, melyek Borbála özvegy királyné birtokában voltak, Erzsébet királynénak adományozza.

Gróf Teleky Huny. kor. X. k. 50–53. l.

133.

1440. Mart. 8. Krakó. Ulászló királyné biztositja az özv. királynét, Erzsébetet, hogy őt a királynéi birtokok, s ezek között a királynéi kúnok, s ezek jövedelmeik birtokában háboritlanul megtartja.

Katona. Hist. Crit. Tom. XIII. p. 23–30.

134.

1441. Jun. 24. Buda. Ulászló király Hevesujvármegyei Kürt falu fele részét Bálint és László ujfalusi pihlisteusoknak uj adományi czimen adományozza.

Relatio Michaelis Orzag de Gwth summi Thesaurary Regie majestatis.

Nos Wladislaus dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie etc. Rex, Lythwanieque Princeps suppremus et heres Ruscie. Memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus incumbit, universis. Quod nos consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum meritis fidelium nostrorum Valentini et Ladislai Philisteorum de Wyfalu per ipsos nobis a principio electionis et Coronationis nostrarum domino auxiliante in regni huius regimen cum solita solennitate feliciter factarum, locis debitis et temporibus opportunis constanti fidei zelo et laudabili animositate usque in presenciam iuxta ipsorum possibilitatem exhibitis et impensis, directam medietatem cuiusdam possessionis Kwrth vocate, et quendam fundum curie eorum in eadem possessione in Comitatu Heweswyvariensi existente, in quorum 612pacifico dominio idem Valentinus et Ladislaus progenitores eorum a dudum perstitisse, seque persistere asserunt etiam de presenti, simulcum omni jure nostro regio in eisdem quoquo modo habito, aliisque cunctis ipsorum utilitatibus et pertynencys quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, piscinis, silvis, nemoribus, rubetis, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontorys, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, et aquarum decursibus, necnon molendinis et locis molendinorum et generaliter quorumlibet utilitatum, earundemque integritatibus quovis nominis vocabulo apellatis, ad dictam medietatem possessionis sed et fundi curie prescripti de iure spectantibus et pertinere debentibus sub suis veris metis et antiquis limitibus, quibus ipse hucusque rite tenti fuerunt et possessi, premissis sic, prouti narantur, stantibus et se habentibus memoratis Valentino et Ladislao ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis nova nostre donationis titulo dedimus donavimus et contulimus, ymo damus, donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam pariter et habendam. Salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante; quas dum nobis in specie reportate fuerint, in formam nostri privilegy redigi faciemus. Datum Bude in festo nativitatis beati Johanis Baptiste anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo.

A budai kamarai ltárban N. R. A. Fasc. 515. n. 14. alatt hártyán irt eredetiről, papirban rányomott ép veres viasz pecséttel.

135.

1442. Febr. 21. Beche. Vizközi Miklós, Torontál megye főispánjának levele arról, hogy a Zenthölt vidékén lakó Himfy György és özv. Csepy Jakabné panaszát biróilag elintézte.

Nicolaus filius Benedicti de Wizkwz Comes Comitatus Thorontaliensis ceteri ac universi nobiles de eadem memorie commendamus per presentes. Quomodo veniendo nostri in presenciam familiares nobilis viri Georgy Hymfy, ac relicta Jacobi Chepy in possessione Beldre commorantes querimonie nobis detexerunt multum conquerentes, quomodo de possessione Heghés veniebat quidam Jobagio ipsorum protunc obviant tributarius de Wamhalom, familiaris magistri Ladislai Hagmas de Berekzow antedictum Jobagionem ydem Tributarius captivans, captumque cum bonis suis quibusvis, duobus curribus sarcinatis simulcum octo bobus. Et quia iusta petentibus non est denegandus assessus (igy), igitur nos unacum ceteris nobilibus decrevimus, et decernimus, prout de possessione Beldre via publica ad possessionem Heeges, qua transiret, de Heeges autem ad Zenthwlth sew Kanysa. 613Nos unacum pocioribus invenimus viam rectam et semper fuisset, sepius dictus Tributarius asserit, quomodo de via Alnuth deportasset. Datum in Beche feria tercia ante festum Kathedre sancti Petry apostoli anno domini millesimo CCCC° Xlmo IIdo.

A m. n. muzeumban Kállay levéltári papiron irt eredetiről pecsét nyomaival.

136.

1442. Nov. 4. Buda. Ulászló király meghagyja Külső-Szolnok megye tisztjeinek, s berzeviczi Pohárnok Istvánnak, mint a kir. kúnok és philisteusok főispánjának, hogy a Pelő faluban megszállott ráczok kapitányai ellenében úri törvényszolgáltatás teljesitését eszközöljék.

Commissio propria domini Regis.

Wladislaus dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie etc. Rex Lythwanieque Princeps supremus et heres Russie fidelibus nostris Comiti vel Vicecomiti et Judicibus nobilium Comitatus de Zolnok exteriori, item Egregio Stephano Poharnok de Berzewycze Comanorum et Philisteorum nostrorum regalium Comiti vel eiusdem Vicecomiti salutem et graciam. Dicit nobis Valentinus litteratus de Hydaga officialis domini fratris Stephani Abbatis Monasterii Sancti Benedicti et Juxtagron per eundem in possessionibus Chan, Saag et Alpar vocatis constitutus. Quod licet providi viri Georgius, Paulus et Radislo Capitanei seu Judices, necnon Jacobus Waywoda populorum nostrorum Rascionorum pridem in praedicta Alpar, nunc vero in Thenew alio nomine Pelw vocatis possessionibus descensum habentium in facto quorundam quatuor boum suorum scilicet Valentini litterati in estate proxima preterita, ad scitum eorundem Georgii, Pauli, Radislo Capitaneorum et Jacobi Wayvode per quendam Nicolaum Thoth et quosdam duos consocios eiusdem, tunc in facie dicte possessionis Alpar commorantes, prout id in aliis litteris nostris preceptoris eisdem Capitaneis et Waywode loquentibus clarius contineri dinoscitur, de facie, dicte possessionis Saag oculte et clandestine abductorum, vigore earundem litterarum nostrarum ab eodem Nicolao Thoth et dictorum sociorum eiusdem more solito certos fideiussores recepissent. Tamen ipsi Judices et Woywoda favore fortasse prefati Nicolai Toth et dictorum sociorum eiusdem allecti, nec ex parte ipsius Nicolai et sociorum suorum, neque ex parte predictorum fideiussorum ad ipsius Valentini petitiones sibi satisfactionem facere et impendere curavissent, neque curaverint etiam de presenti communem iustitiam sibi scilicet Walentino in hac parte abnegando 614in preiudicium suum valde magnum ..... fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus agnitis presentibus prenominatos Georgium, Paulum et Radislo Judices ac Jacobum Waywodam vestri in presenciam accersiri seu venire faciatis et ab eisdem premisse abnegate justicie racionem diligenter inquirendo, si iidem in premissis se ipsos racionabiliter excusare seu expedire nequierint, extunc ulteriori nostro mandato superinde non exspectato ex parte memorati Georgii, Pauli et Radislo ac Jacobi Woywode per non impensionem premisse justicie, quam facere debuissent omnis juris et justicie complementum facere et impendere debeatis, ita videlicet ut de cetero idem proponens superinde nostre non cogatur querulare Maiestati, et quisquam in premissis feceritis, vestris in litteris nostre rescribi volumus maiestati. Datum Bude die dominico proximo ante festum b. Emerici ducis anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo.

Középre nyomott veres pecsét töredékeivel.

A budai kamarai ltárban Eccles. Fasc. 25. n. 17. alatt papirra irt eredetiről.

137.

1442. Nov. 6. Buda. Ulászló király meghagyja berzeviczi Pohárnok Istvánnak mint a kir. kúnok és philisteusok ispánjának, hogy Czirke György kúnt Prépost István nála lévő birtoklevele lemásolásának megengedése iránt intse meg.

Commissio propriae domini Regis.

Uladislaus dei gracia Hungarie, Polonie, Dalmacie, Croacie etc. Rex, Lythwanieque Dux Supremus, heres Russie, Fidelibus nostris Egregio Stephano Poharnok de Berzeviche Comanorum et Philisteorum nostrorum regalium Comiti vel suo Vicecomiti salutem et gratiam. Dicitur nobis in persona religiosi fratris Stephani Abbatis monasterii sancti Benedicti de Juxtagron, quomodo quidam Georgius Cyrke dictus Comanus in facie possessionis uti asseritur ipsius domini Abbatis Thenw, alio nomine Pelw vocata commorans, quasdam litteras condam Stephani Preposth dicti Canonici Ecclesie Waciensis, quibus scilicet mediantibus alias quidam predecessores Comani ipsius Georgy Cyrke dicti consangvinei prescriptam possessionem Thenew alias Pelw vocatam ex annuencia condam Henrici Abbatis dicti Monastery a prefato Stephano Preposth dicto in quadam certa summa pecunie in feudum conservassent, erga se habentes dinoscerentur, quorum paribus idem dominus Abbas pro conservacione dicte possessionis Thenw alias Pelw appellate quodam modo indegeret. Fidelitati igitur vestre 615firmissime precipiendo mandamus, quatenus agnitis presentibus annotatum Georgium Cyrke dictum Comanum vestram in presenciam accersiri faciendo, ammoneatis ipsum diligenter dicatisque eidem et committatis verbo nostre maiestatis, ut ipse in octavis festi Epiphaniarum domini nunc venientis nostre maiestatis aut dicti regni nostri Hungarie palatini in presenciam veniendo, aut procuratorem suum legitimum transmittendo prescriptas litteras annotati Stephani Preposth dicti, que apud ipsum fore asseritur, in specie producere, pariaque earundem nostris, aut eiusdem regni nostri Palatini in litteris eidem domino Stephano abbati transumptive dare debeat et teneatur. Qui si fecerit, bene quidem, alioquin ulteriori nostro mandato superinde non exspectato, eundem Georgium Cyrke dictum Comanum ad premissa facienda eciam cum gravamine consveto arctius compellatis autoritate nostre Regie presentibus vobis distributis et iusticia mediante. Et quicquam in presentibus feceritis vestris in litteris nostre maiestati fideliter aut dicti regni nostri Palatino more solito rescribi comendamus. Aliud igitur in premissis non facturi. Datum Bude feria tercia proxima post festum beati Emerici ducis et Confessoris anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo.

Budai kam. ltárban Ecclesiastica Abbatia de iuxta Gron Fasc. 25. sz. 18. alatt papiron irt eredetiről, melyen a reá nyomott veres pecsét töredékei láthatók.

138.

1444. Aug. 28. Nagyvárad. Ulászló király szombatszállási kún Radó Pált és fiait a királyi kúnok által adni szokott adózások alól felmenti.

Tud. Gyüjt. 1832. XII. k. 9. lapján közli J... (Jerney?) az általa csak közelebb 20. nov. e. f. eszt. végső veszedelméből kimentett ... eredeti pecsétes példányából.“

139.

1444. Páloczi Simon kir. főlovászmester az Ulászló által neki zálogba engedett hontosszéki kúnságot Szent-Mihályi Lászlónak ezer arany frtban zálogba adja.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris presencium noticiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire ..... Palocz Agazonum regalium magister coram nobis personaliter constitutus exhibuit et presentavit ..... Quomodo ipse pro quibusdam 616..... suis ..... evitandis universos Comanos regales ad Sedem Honthwszek vocatam ..... p..... principem dominum Wladislaum ..... regem dominum nostrum gratiosum pro certa summa florenorum auri sibi impignoratos provenien. ..... Palocz a prefato domino nostro Wladislao rege hactenus premiss ..... Georgio Zentmihal ac nobili domine Dorothee vocate consorti eiusdem Georgii pro mille ..... ponder ..... de dicta Palocz ..... nobis retulit prius perenniter habitis et receptis ab eisdem pignor ..... coram ..... prefatus Simeon de dicta Palocz aut sui heredes prefatos ..... a prefato ..... dicta consorte eiusdem Georgii pro predicta quantitate florenorum auri ..... extunc ipsa Ladislaus et Georgius ac domina ..... consors predicti Georgii dictis mille flor. auri estimacione quorumlibet exclusa ..... anos ad pretactam Sedem Honthwszeek pertinen ..... haeredibus pure et simpliciter remittere et resignare debeat ..... tamen condicione interposita, quod si ..... Georgium et Dominam Dorotheam vocatam conjugem prescrip..... eiusque heredibus contigerit ..... dicti Comani ..... Honthwszeek ..... pert ..... rursus et iterum ad predictum Simeonem de dicta Palocz eiusdem ..... quousque ..... redemcione ..... decem mille florenorum auri persolvere debeant et ..... debeant pleno jure assumendo Simon de dicta Palocz memoratis ..... et Georgio de dicta Zentmihal ac domine Dorothee consorti eiusdem Georgii infra tempus ..... Honthwszeek et Comanorum ad eandem pertinencium in pacifico dominio eiusdem Sedis et Comanorum proventuumque eorundem Comanorum ..... tueri ac defensari propriis suis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam ..... Georgio de dicta (az oklevél többi része le van vágva.)

Papirra irt, s igen elrongyollott állapotban lévő eredetiről.

140.

1446. Jun. 17. Pest melletti országgyülés Zsigmond királynak a philisteusok saját kapitányaik biráskodása és révvám mentességök iránt kelt oklevelét megerősiti.

Ex relatione Domini Johannis Wajvode Gubernatoris.

Nos Prelati, Barones, Nobiles et Proceres Regni Hungarie universi: Memorie commendamus per presentes; Quod Martinus filius Andree de Berenzallasa sua ac universorum Philisteorum intra ambitum dicti Regni ubicunque commorantium in personis nostre Universitatis veniendo in presentiam, exhibuit nobis quasdam Litteras patentes condam Serenissimi Domini 617Sigismundi Imperatoris et Regis nostri, Libertates quibus ipse universos et singulos Philisteos in eo libertavit: ut nullus omnino Judicum seu Justiciariorum Regni, preterquam Capitanei eorum in ipsorum medio pro tempore constituti ad cujusvis Instanciam, et in quibuscunque causis iudicare vel suo astare iudicatui compellere presumeret seu deberet: et quod iidem de eorum personis, mercanciis, et rebus quibusvis per climata eiusdem regni proficiscentes, ad nullam penitus tributariam solucionem compelli tenerent, continentes: supplicans nobis idem Martinus sua ac tocius Universitatis dictorum Philisteorum personis humili prece; ut ipsis Literis Regalibus consensum prebentes, easdem firmiter ab omnibus teneri faceremus. Nos igitur pensantes huiusmodi gracias et Libertates multis ex causis racionabilibus digne et merito ipsis Philisteis concessas esse et processisse; nec aliud circa id fieri expedit, nisi ut eedem firme roboroseque perpetue debeant permanere. Quocirca universis Regnicolis, quibusvis nominibus appellentur, et cuiuscunque Status existant, presencium noticiam habituris firmiter committimus: quatenus habitis presentibus, premissis graciis Regalibus, ut expedit, debitam obedienciam exhibere easdemque firmas et inviolatas tenere et teneri facere debeatis, ita videlicet ut in antea predictos Philisteos ad cuiusvis Instanciam et quibusvis causis et causarum articulis in personis, iuribus possessionariis rebusque et Bonis ipsorum quibuscunque iudicare vel vestro astare Judicatui compellere nullatenus debeatis. Si qui antem quidquam accionis vel quescionis contra et adversus aliquos, vel aliquem dictorum Philisteorum habent, vel se habere praetendunt hy ..... in presencia Capitaneorum eorundem ..... medio, ordine judiciario prosequantur: ubi per eosdem cuilibet querulanti ad peticionem eiusdem Judicium et Justitiam non denegari ..... amministrari, ut congruit, fieri precipimus per presentes. Nihilominus Universis thelonia habentibus et eorum Teloniatoribus constitutis et constituendis, districtius committimus: ut super psos Philisteos aut res et bona eorundem in ipsorum Processibus nullum tributum, nullamve tributariam Solucionem petere aut exigere attemtetis, nec debeatis, prelibata Libertate eorum requirente. Et presentes Literas post earum lecturam semper reddi volumus presentati. Datum in generali nostra Congregacione prope Pesth celebrata Feria sexta proxima post Festum Penthecostes Anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto.

Kivűlről: Exemptionales universorum Statuum et Ordinum Regni tempore Gubernatoris Joannis Hunyadi a Judicatu cujusvis tam in personis, quam in rebus quibusvis in anno 1446. in Generali Regni Congregatione in Pest habita emanatae.

Jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről, melyen a rányomott viaszpecsét töredékei láthatók.

618141.

1446. Sept. 18-ról. Buda. Hunyadi János kormányzó Radó Pál részére Ulászlónak 1444. aug. 28. kelt kiváltság levelét hitelesen átirva megerősiti.

Nos Johannes de Hwnyad nomine et in persona incliti domini Ladislai condam Alberti regis nati, Electi Regni Hungarie, eiusdem regni Gubernator etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod veniens nostri in presenciam circumspectus vir Paulus dictus Rado in sue, ac Stephani, Petri et Emerici filiorum suorum Comanorum in descensu Zombathzallasa commorancium personis, exhibuit nobis quasdam litteras Serenissimi Principis Domini Wladislai Regis Hungarie, Polonie etc. domini nostri gratiosissimi patentes tenoris infrascripti petens nos suo ac quorum supra nominibus, ut easdem litteras prefati domini Wladislai regis etc. ratas, gratas et acceptas habentes, presentibus litteris nostris privilegialibus similiter patentibus de verba ad verbum transcribi et transsumpmi facientes, eisdem confirmare dignaremur, quarum tenor talis est: Nos Wladislaus sat. (lásd az 1444. aug. 28-án kelt oklevelet.)

Nos igitur iustis et iuri consonis petitionibus prefati Pauli favorabiliter inclinati, easdem litteras prefati Domini nostri Wladislai regis Hungarie, Polonie etc. patentes, similiter presentibus litteris nostris privilegialibus patentibus de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali non abrasas, non cancellatas, sed omni prorsus vicio carituras transcribi et transsumpmi facientes, gratasque et acceptas habentes, eisdem nostrum consensum benevolum prebuimus pariter et assensum, imo prebemus et easdem ipsis confirmamus, harum nostrarum quibus nostrum sigillum est appensum vigore es testimonio litterarum mediante. Datum Bude dominico die proximo ante festum beati Mathei Apostoli et Evangeliste Anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo sexto.

A m. n. muzeumban lévő hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott szélén a függő pecsét hiányzik.

142.

1447. Jun. 5. A budai káptalan jakabszállási Péter kún és testvére részére I. Lajosnak 1343. Tamás erdélyi vajdának 1342. és Miklós nádornak 1343-ban kiadott kiváltságlevelét hitelesen átirja.

Nos Capitulum Ecclesie Budensis memorie comendamus tenore presencium, significantes, quibus expedit universis: Quod 619Petrus filius Jacobi, filii Buthemer de Jakabzallasa, in sua ac Johanis fratris sui carnalis personis, nostram veniens in presenciam exhibuit nobis quasdam tres litteras patenter emanatas: unam videlicet condam Domini Lodovicy regis Hungarie, secundam condam magnifici Thome Waywode Transilvanensis Comitis de Zolnok; tertiam scilicet similiter condam magnifici Domini Nicolai regni Hungarie Palatini et Judicis Comanorum, petens nos precum cum instancia, ut tenores earundem litteris nostris conscribi et transumpmi facientes, eisdem dare dignaremur ad cautelam. Cuius quidem litere ipsius Domini regis tenor taliter sequitur: Lodovicus ..... (lásd 1343-ik évnél 29. sz. a.)

Secunde scilicet ipsius Thome Waywode tenor hys (igy) est: Nos Thomas ..... (lásd 1342. évnél 28/1. sz. a.)

Tertie siquidem littere Nicolai Palatini tenor talis est: Nos Nicolaus ..... (lásd 1343. évnél 28/2. sz. a.)

Nos enim petitiones eiusdem Petri iustas et iuri consonas agnoscentes, tenorem prescriptarum litterarum nihil addendo, nichilque diminuendo litteris nostris constribi facientes, nostroque sigillo pendenti comuniendo eidem Petro et dicto Joanni fratri fratri suo duximus concedendas Datum feria secunda proxima post festum Penthecostes anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo septimo.

Kivülről: Terra privilegia utpote Lodovici Regis de anno 1343. Thomac Wayvodae Transylvan. de anno 1342° et Nicolai Erdesy Palatini Hungariae de anno 1343. Capitaneo Cumanorum Buthemer et Cumanis data, in transumtoque Litterarum Capituli Budensis anno 1447. extradita.

Inventum in Oppido Cumanicali Halas, resignatum Jászberény die 3. July 1754., No. 2°.

A jászkún kerületi levéltári vasszekrényben őrzött iróhártyán irt eredetiről, – a függő pecsét hiányzik, egyedül nehány szál zöld selyem zsinór maradványai léteznek.

143.

1448. Jun. 17-ről. Buda. Hunyady János kormányzó meghagyja, hogy az óbudai apáczák Vastorok nevü falujában régóta letelepedett kúnokat a többi kúnok közzé visszamenetelre senki ne kényszeritse.

Nos Johannes de Hwnyad regni Hungariae Gubernator etc. Vobis utriusque status et cuiusvis conditionis hominibus et praesertim reductoribus Comanorum praesentes visuris. Quia certo 620certius sumus edocti, quod Comani in possessione religiosarum dominarum Sanctimonialium de veteri Buda Wasthorok vocata residentes, semper et a diuturnis temporibus ex concessione generosa quondam Serenissimae Principis Dominae Elisabethae reginae Hungariae ibidem residentiam et moram traxissent, quos et nos ibidem moraturos pacifice permittere decrevimus. Ideo firmissime praecipimus et mandamus, quatenus visis praesentibus memoratos Comanos in eadem possessione Wastorok pacifice manere, ac ipsos propterea impedire, molestare et dampnificare non praesumatis, nec eosdem in medium aliorum Comanorum reducere aut cogere et compellere audeatis, nec sitis ausi modo aliquali. Aliud non facturi. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Budae feria secunda proxima post festum beatorum Viti et Modesti Martyrum Anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo octavo.

Budai káptalan 1463-ik évi átiratából, melynek eredetije van a budai kam. levéltár V. Buden. Monial. Fasc. 27. No. 22.

144.

1448. Jun. 22. Buda. Az országgyülési rendek meghagyják a székesfehérvári konventnek, hogy a kajtorszállási kúnok ellen elkövetett hatalmaskodást megvizsgálván, a tetteseket a király törvényszéke elibe idézze meg.

Prelati, Barones, Nobiles et proceres regni Hungarie universi Conventui Ecclesie beati regis Stephani de Alba salutem cum honore, Dicitur nobis in personis Laurency, Andree et Johannis ac alterius Johannis de Kaythorzallasa. Quomodo circa festum beati Gregory Pape proxime preteritum Religiosi nostri fratres heremite ordinis sancti Pauli heremite in claustro Chatka commorantes misso et festinato de domo ipsorum allodiali in possessione Barand vocata habita quendam Stephanum Thewrewk familiarem ipsorum ad faciem predicte possessionis ipsorum Kaythorzallasa ibique fena ipsorum tam in ..... quam in campo tunc habita ignis voragine comsumpmi; Insuper similiter circa predictum tempus quendam Anthonium Jobagionem ipsorum querulancium de eadem possessione Kaythorzallasa commorantem in territorio eiusdem possessionis per prefatum Stephanum familiarem ipsorum heremitarum respectu nullis suis culpis exigente dire et atrociter in dextra manu vulnerari fecissent s. a. t. (meghagyják tehát a konventnek, hogy ez ügyben az ország emberével tartson vizsgálatot, s a fentebbi panasz igaznak találtatván, nevezett Pálosokat idézze a király törvényszéke 621elé). Datum Bude Sabbato proximo ante festum beati Johannis baptiste anno domini millesimo quadringentesimo XLmo octavo.

A budai kamarai ltárban Paul. Conv. Pestien. Fasc. 15. Nro. 6. alatt papiron irt ép conveti jelentésből, melynek hátán a pecsét töredékei látszanak.

145.

1449. Mart. 2-ről. A budai káptalan bizonyság levele arról, hogy négyszállási philisteus Kompolth László négyszállási, ujfalui, jákóhalmi és kürthi birtokait végrendeletében Bálint és több négyszállási philisteusoknak hagyományozta.

A       B       C

Capitulum ecclesie Budensis Omnibus Cristi fidelibus praesentibus pariter et futuris presencium notitiam habituris salutem in salutis largitore ad universorum notitiam harum sic volumus peruenire. Quod nos ad instantem et legitimam petitionem Valentini, Michaelis, Bartholomei et Johannis philisteorum de Negsallasa duos de nobis videlicet Magistros Paulum de strigonio ac alterum Paulum de Ezek socios et concanonicos nostros ad audiendam fassionem per Ladislaum Kompolth similiter philistei in lecto egritudinis decumbentem fiendi; nostris pro testimonys fide dignos duxissemus destimandos et dandos, ydem exinde ad nos reversi, nobis conformiter retulerunt, quod ipsi in festo beatorum ffabiani et sebastiani martyrum proxime praeteritum ad praefatum Ladislaum Kompolth in domo sua in praefata possessione Negsallas decumbentem accedendo, idem Ladislaus Kompolth licet eger corpore mente tamen per omnia sanus in praesentys eorum et aliorum quam plurimorum bonorum virorum, quasdam porciones suas possessionarias in descensibus Zenthkozmademyan et Negsallas, item possessiones suas hereditarias Vyfalw, Jacohalma et Kwrth vocatas in comitatu hewesiensi habitas, cum omnibus utiliatibus videlicet terris, siluis, nemoribus, fenetis, pratis, stagnis, fluvys, molendinis, piscinis aliisque cunctis usibus et proprietatibus ad easdem undique de jure spectantibus, memoratis Valentino, Michaeli, Bartholomeo et Johanni ac aorum heredibus et posteritatibus universis in perpetuum et irrevocabiliter post mortem eiusdem Ladislai possidendi, tenendi et habendi testamentaliter dedisset contulisset et donasset. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras privilegialis pendenti sigillo nostro munitas Alphabetoque intercisas 622ad fassionem praefatorum virorum testium duximus conceden ..... Datum per manus honorabilis viri Domini Valentini lectoris et canonici ecclesiae nostre praedicte in Dominica Inuocauit. Anno Domini millesimo quadringentesimo quadagresimo nono, praesentibus ibidem honorabilibus viris Dnis Mathia cantore, Andrea custode, magistris Eberhardo, Paulo, Kyliano, Jacobb, Thoma, Stephano aliisque Canonicis fratribus nostris in Dei Ecclesia praedicta regi jugiter famulantibus sempiterno.

Az ép iró hártya felhajtott széléről vereskék selyem fonadékon függő hoszukás viaszpecsét. Kivülről: Donatio Ladislai Kompolth super Kwrth ac aliis possessionibus Valentino facta. A budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 576. No. 6. lévő eredetiről.

146.

1449. Jul. 28. Csaba. Hunyady János kormányzó Borsóhalma és Mihálytelke helységeket s Necsőegyház, Fügedegyház és Lanthó pusztákat Barthalos Imre borsóhalmi philisteus nemesnek s érdektársainak uj adományi czimen s philisteus nemesi szokás szerinti joggal adományozza.

Nos Johannes de Hunyad regni Hungarie Gubernator etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos tum ad supplicacionis instanciam Emerici Bartalius philistei de Borsóhalma per eum nobis propterea porrecte, tumque consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum ejusdem per eum Sacre Regni Hungarie Corone et expost nobis sub locorum et temporum varietati exhibitis et impensis possessiones Borsohalma praedicta ac Mihaltelke vocatas, nec non predia Necheyeghaz, Figedeghaz et Lantha appellata in Comitatu Hevesiensi existentes; in quarum pacifico dominio progenitores suos a dudum perstitisse, seque et fratres suos infrascriptos persistere asserit eciam de presenti, simul cum cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis agris pratis pascuis silvis nemoribus montibus vallibus vineis vinearumque promontorys aquis fluviis piscinis piscaturis aquarumque decursibus, molendinis, et molendinorum locis et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinenciarum earundem integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis premissis sic stantibus prefato Emerico Bartelius et per eum Stephano, Johanni et Petro fratribus, nec non Johanni et Jacobo filiis suis ipsorumque heredibus universis nove donacionis titulo sub illis tamen condicionibus 623modis et serviciis, quibus ceteri nobiles philistei, nec non nobilitates temporibus divorum Regum Hungarie tenere et conservare consveverunt, dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendum, tenendum pariter et habendum. Salvo iure alieno. Harum nostrarum quibus sigillum nostrum quo uti Gubernator est appensum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in villa Chaba quarta die festi beati Jacobi apostoli anno domini millesimo quadringentesimo nono.

M. Académiánál Podraczky m. királyok okmányai 1270–1527. V. Lászlónak Borsod m. ltárában lévő 1453. évi eredeti hártyán irt átiratából.

147.

1450. Jun. 15. A budai káptalan előtt Szászi Györgynek neje és gyermekei Külsőszolnok megyei Szász és Szarvas falukbeli részbirtokaikat Szászi Péter fiának s unokáinak örökösen átvallják.

A       B       C       D

Capitulum Ecclesie Budensis Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris salutem in vero salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nobilis domina Elizabeth vocata consors Georgy de Zaaz, ac Ambrosius et Petrus fily, necnon Anna filia eiusdem domine coram nobis personaliter constituti sponte confessi extiterunt in hunc modum. Quomodo ipsi matura deliberacione in se ipsis prehabita totales porciones eorum pessessionarias in possessionibus Zaaz predicta et Zarwas vocatorum in Comitatu Zolnok exteriori existentes habites cum omnibus earundem utilitatibus videlicet terris cultis et incultis pascuis, pratis, aquis, stagnis, silvis, memoribus, aliisque cunctis usibus et perpetuitatibus ad easdem porciones possessionarias undique de iure spectantibus Michaeli filio Petri de predicta Zaaz, et per eum Nicolao, Benedicto et Gregorio filiis eiusdem Michaelis eorumque heredibus et posteritatibus universis ob amorcm fraterne dilectionis in perpetuum et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam dedissent, donassent et contulissent, nullum ius nullamve dominii perpetuitatem sibi ipsis et eorundem heredibus in ipsis porcionibus possessionariis et earundem pertinenciis reservando, et omne ius et omnem dominii perpetuitatem in ipsum Michaelem et suos heredes transferendo, ymo dederunt, donarunt et transtulerunt coram nobis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas alphabetoque intercisas ad 624fassionem dicte domine Elizabet et aliorum predictorum eidem Michaeli de Zaaz predicta suisque heredibus duximus concedendas. Datum per manus honorabilis viri domini Valentini lectoris et Canonici ecclesie nostre predicte in festo beatorum Viti et Modesti martyrum. Anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo, presentibus ibidem honorabilibus viris dominis Mathia Cantore, Andrea Custode, Magistris Eberhardo, Paulo, Kiliano, Jacobo Stephano, Thoma, Johanne ceterisque Canonicis fratribus nostris in dei Ecclesia predicta regi iugiter famulantibus sempiterno.

A hártya felhajtott szélén zöld selyem zsinór maradványaival, melyekről a függő pecsét teljesen hiányzik.

148.

1451. Jul. 20. Zalankemen. Garai László nádor és kúnok birája előtt Harkách László Csanádmegyében a Horogszeggel határos Szőllős nevü faluját horogszeghi Szilágyi Mihálynak 600 arany frtért örök áron eladja.

Nos Ladislaus de Gara Regni Hungariae Palatinus et Judex Cumanorum memorie commendamus per presentes. Quod Egregiis Ladislaus de Harkach Vicebanus Machoviensis personaliter onera etiam et gravamina quorumlibet fratrum proximorum et consangvineorum suorum, quos infrascriptum tangit, seu quomodolibet in futurum tangere posset negocium, si ijdem in eo persistere nollent, penitus et per omnia super se assumpmendo, coram nobis constitutus sponte confessus extitit et retulit in hunc modum: quod ipse pro quibusdam suis necessitatibus ipsum ad presens urgentibus evitandis, totalem possessionem suam Zewlews vocatam in Comitatu Chanadiensi in contigua commetaneitate possessionis Horogzegh habitam et adiacentem, simul cum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinencys quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis ad eandem spectantibus et pertinere debentibus, Egregio Michaeli dicto Zylagy de eadem Horogszegh heredibusque et posteritatibus eiusdem universis pro sexingentis florenis puri auri hungaricalibus veri et iusti ponderis ab eodem iam receptis el levatis dedisset et vendidisset, imo dedit et vendidit coram nobis iure perpetuo et irrevocabiliter ac in sempiternum possidendam, tenendam et habendam vigore et testimonio presencium mediante. Datum in Zalankemen in festo beate Margarete Virginis et Martyris anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo.

A budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 1524. No. 3. alatt lévő s papiron irt eredetiről, hátlapján sárgás viaszpecsét töredékeivel.

625149.

1451. Aug. 14. A csanádi káptalan jelenti Garai László nádornak, hogy Szilágyi Mihályt Szőllős falu birtokába több vizesgyáni és hollosi szomszédok jelenlétében ellenmondás nélkül beigtatta.

Capitulum Ecclesie Chanadiensis omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presentium notitiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire, quod nos litteras Magnifici Domini Domini Ladislai de Gara Regni Hungarie Palatini et Judicis Comanorum reverenter recepimus in hec verba:

(itt következik Gara László nádor szokott irmodorban szerkesztett parancsa a csanádi káptalanhoz, hogy horogszeghi Szilágyi Mihályt az általa vétel utján szerzett és Csanádmegyében fekvő egész Szőllős helység birtokába igtassa be.) Datum in Zalunkemen tertio die festi beate Margarethe virginis et Martyris anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo.

Nos igitur amicabili petitioni ipsius domini Ladislai de Gara regni Hungarie Palatini et Judicis Cumanorum annuere volentes ut tenemur, una cum Michaele de Bochar homine suo predicto unum ex nobis, videlicet Magistrum Thomam de Simigio socium concanonicum nostrum ad premissas introductionem et statutionem faciendas nostro pro testimonio missimus fidedignum; qui demum exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria sexta proxima ante festum ad vincula sancti Petri apostoli proxime preteritum, ad faciem prefate totalis possessionis Zewles vicinis et commetaneis ejusdem universis, et presertim Ladislao Kwn et Stephano similiter Kwn a parte possessionis Wiszesgyan, ac Demetrio Judice et Ladislao Farkas Jurato in possessione Hollos constitutis in persona magnifici domini Johannis de Hwnyad regni dicti Hungarie Gubernatoris a parte eiusdem possessionis Hollos inibi legitime convocatis et presentibus, idem homo domini Ladislai Palatini dicto nostro testimonio presente accedendo, introduxisset prefatum Michaelem Zylágy in dominium eiusdem possessionis Zewles statuissetque eandem eidem cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet premisso titulo perpetue emptionis possidendam, prefatis domini Ladislai Palatini et nostro testimonio hominibus legitimis diebus et horis tam in facie prescripte possessionis Zewles, quam etiam expost coram nobis permanentibus, nullo penitus contradictore apparente. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis sigilli nostri Capitularis munimine roboratas eidem Michaeli Zylagy duximus concedendas. Datum per manus magistri Balthasaris Lectoris et Concanonici nostri quintodecimo die diei introductionis et statutionis 626predictorum anno domini supradicto, presentibus ibidem honorabilibus dominis Thoma preposito, Stephano cantore, Joanne custode et altero Johanne Themesiensi, Benedicto Orodiensi, Elia Ultramorusiensi, Ladislao Thorontaliensi, Mathia ac Andrea Crassoviensi Archidiaconis, ceterisque dominis Canonicis in Dei Ecclesia regi jugiter famulantibus sempiterno.

A budai kamarai ltárban N. R. A. Fasc. 1524 No. 5 alatt lévő szakadozott hártyán irt eredetiről függő viaszpecséttel.

150.

1451. Dec. 16. Halas. Zerdahelyi György Halas városában tartott törvényszéken Kalász Balázsnak harkai Nagy István ellen bizonyos kártéritési ügyét Balázs földje határainak megjelölésével elintézi.

Nos Georgius Egregius Vir, filius Emerici de Zerdahel memorie comendamus per presentes quod feria quinta proxima post festum conceptionis Beate Marie Virginis, cum essemus in Sede judiciaria in Oppido Halas cum Capitaneis et cum Comitibus, et duodecim Juratibus (igy) ac cum aliis simplicibus Comanys totalium, dixit Nobis Blasius Kalaz querulose, Quod Stephanus Magnus de Harka, potencia mediante, intra meta sua fecisset secari ligna in silva sua, in preiudicium et dampnum ipsius valde magnum, licet quod ite fuit, tamen nonnullorum proborum deveniente concordiam et pacem zelantium fecerunt inter ipsos isto modo. Quod si Stephanus Magnus de Harka ulterius faceret secari ligna intra metam Blasii, tunc remaneat in sentencia sui capitis. Meta autem Blasii continetur modo isto: primo harom Halom a parte descensus Baychascalasa postea descendendo ad terram Otarhalma a parte descensus Bwgachhaza, postea vadit ad virgultum Kerews, postea descendit ad Menewscuta deinde ad Eguerhomoch, postea adBagdas ilese, dehinc ad Lekeshomoca, postea ad Besotar, et ad Keweshalom, postea ad Feer-feld, dehinc ad Vamoshalom deinde ad Ketelegaska, et postea ad artanhalma, et ista pertinent circa Ecclesiam Beate Marie Virginis, que est in descensu Scancscalasa. Datum in Halas feria quinta proxima post Festum Conceptionis Beate Marie Virginis Anno Dni millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo.

A budai káptalan 1465. évi hiteles átiratából, melynek hártyán irott eredetije a jászkún kerűleti ltári vasszekrényben őriztetik.

627151.

1452, Sept. 10. A budai káptalan előtt Bethemer nemzetségbeli János és testvére Cseke Péter, az Eremeen Tamás nemzetségbeli Thetel Mihálylyal és testvéreivel Halasszéki Jakabszállási kapitányság miatti peres ügyben kiegyeznek.

Nos Capitulum Ecclesie Budensis memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod Joannes filius condam Petri de descensu Jakabzallasa in sua, ac Petri Cheke fratris sui de genere Bethemer personis, cuius onus et gravamen in se assumendo ab una, Parte vero ex altere Michael Thetel de eodem descensu Jakabzallasa de genere Thome Eremeen de eadem, similiter in sua ac Petri similiter Thethel, nec non Michaelis filii Augustini fratrum suorum personis, quorum onera et quelibet gravamina similiter in se assumendo, coram Nobis constituti per eundem Joannem filium Petri in sua, ac predicti Petri Cheke fratris sui personis confessum extitit sponte et relatum in hunc modum:

Quod licet inter ipsos scilicet Joannem ei Michaelem ac alios fratres eorum occasione et pretextu Capitaneatus in eadem Jakabzallasa in pertinentia Sedis Halaszek existente, litis et controversionis materia fuerit suscitata, diutius ventilata fuerit tamen ipsi tanquam pacis amatores ex ordinatione nonnullorum proborum Nobilium virorum, pacem Partium amancium, ad talem pacis et concordie devenissent unionem, quod ipsi universas lites et controversias hucusque inter eos super facto dicti Capitaneatus inortas et exortas sopiri et condescendi fuissent, imo annihilari fecerunt coram nobis tali modo, ut ex quo idem Thomas Eremeen cum prenominato Bethemer et per consequens Petrus Cheke una cum prenotato Michaele Thethel ac Petro similiter Thethel, nec non Michaele filio Augustini de una linea consangvineitatis et de uno Avo et Prothavo duxissent originem, pro eo ipse Joannes filius Petri, ut prefertur in sua ac dicti Petri Cheke personis directam et equalem partem seu medietatem eorum Capitaneatus, quam scilicet medietatem partem seu medietatem eorum Capitaneatus, quam scilicet medietatem alias ipsi Joannes et Petrus etiam dicto Thome Eremen, ob amorem eximie fraternalis caritatis dedissent et contulissent, nunc vero similiter de novo et ex novo ipsis Michaeli et Petro Thethel, nec non altero Michaeli filio Augustini omni eo jure, quo ipse Johannes et Parentes sui possidissent, eorundemque Michaelis et Petri et alterius Michaelis heredibus et posteritatibus universis in perpetuum et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam dedisset, donasset et contulisset, imo idem Johannes suo et dicti Petri Cheke nominibus dedit, tradidit et contulit coram nobis eo modo, ut si divino nutu aliquam partium ab hac luce sine heredum solacio mori contingeret et deficeret, 628extunc Capitaneatus ipsius partis deficientis in partem superviventem condescendi deberet eo facto, ubi vero aliqua parcium Jobbagiones se ad porcionem sive Capitaneatum alterius partis causa morandi seu residendi receperint et recederent, extunc una pars alteri racione eorundem Jobbagionum contradicere non valeret, voluerunt etiam partes, ut si aliqua parcium, temporis in processu dicte dispositioni et ordinacioni contradiceret, seu contrairet, extunc talis pars, contra partem alteram in amissione sui Capitaneatus convinceretur eo facto. Ad quod se partes oneribus predictis in se assumptis sponte obligaverunt coram nobis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes Litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro confirmatas ad fassionem parcium duximus concedendas. Datum die dominico proximo post festum nativitatis Beate Marie Virginis Anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo ..... (halasi levéltári hit. átiratban: secundo.)

László király 1457. évi hit. átiratából, melynek hártyán irt eredetije a jászkún kerületi levéltári vasládában őriztetik.

152.

1453. Sept. 15. Pozsony. V. László király Barthalos Imre borsóhalmi philisteus részére Hunyady János kormányzónak Borsóhalma és több birtokok iránt 1449. Jul. 28. kelt adománylevelét hitelesen átirva megerősiti.

Ladislaus dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex. Austrieque et Stirie Dux nec non Marchio Moravie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod fidelis noster Emericus Bartalius philisteus Capitaneus de Borsohalma in sua ac Johannis et Jacobi filiorum, necnon Stephani, Johannis ac Petri fratrum suorum personis exhibuit et presentavit nobis quasdam litteras privilegiales Spectabilis et Magnifici Johannis de Hunyad pridem regni nostri Hungarie Gubernatoris, nunc vero perpetui Comitis Bistriciensis petens nos humili precum instancia, ut nos easdem litteras de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali in transumpto litterarum nostrarum eisdem dare dignaremur ipsorum iuris ad cautelam, quarum tenor talis est: Nos Johannes de Hunyad (lásd 1449. évi oklevelet 146. sz. a.)

Nos itaque humillimis supplicacionibus prefati Emerici et fratrum suorum iustam fore agnoscentes, pretactas litteras privilegiales de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali mediantibus litteris nostris privilegialibus inseri facientes, 629ipsorum iuris ad cautelam duximus concedendas et salvo iure alieno. Datum Posonij sabbato proximo post festum exaltationis sancte Crucis anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo tercio, regni autem nostri anno quarto decimo.

Pendentis sigilli duntaxat locus apparet.

Ex originali membranaceo Tabularii Comitatus Borsodiensis. Ezzel a megjegyzéssel ellátott másolatról, mely találtatik a M. Akad. kézirattárában Podraczky Magyar királyok okmányai 1270–1527. czimü gyüjteményben.

153.

1453. Kimutatás a magyar koronát illető, ezek között a kúnok és philisteusoktól járó jövedelmekről.

.... Andere rennt und gult der heiligen kron zu Ungern.

.... Item dy Kwnen und dy Philisteyn ... roter Guldein Xm.

Item so mus man den Kwnn und Philistein den czins geringern durich irer armüt willen, wan si synd gar groslich peschedigt und verdorben ... roter guldein IIJm.

Hie werden vermerckt eczliche czins von speyr, dy man zu der festen zu Ofen und czu den Plintenpurg jarlichen dient.

Item dy Kwn und Philisteyn sind schuldig zu geben dem Kunig, zu dem Haus gen Ofen und czu der Plintenpurg jarlich gutes und lauters Waicz, ungarischer Mas genannt gerla IJC.

Item haberen und gersten sind sy schuldig zu den forderen czwain geslossern gerla IIIJC.

Item mer sind sy schuldig zu geben arbais, lynset, hirs und preyn gerla Vc.

Item zu mynisten fir hubscher hengst unserm genedigen Herrn dem kunig.

Item noch sind sy schuldig zu geben, wan der kunig in dy rays czeucht oder seyn folk schikt, gehornascht leut mit tarczen und mit pogen als pey sechshundert manen, und das sy des entladen seyn, so haben sy gewohnheit dafür gelt zu geben, nach dem, als si mit den, dy über sy gesetzt sind, abgedingen mügen.

Aber hie ist zum merken, das dy oftgemelten Kwnen und Phylisteyn als gar verderbt synd, das man in vil müs noch hengn, und grosse parmherczikeit erczaigen.

Uj m. muz. 1853. 513–4. l. Birk Ernőtől. Adal. Magy. orsz. pénzügy. tört. V. László idejében.

630154.

1454. Okt. 4. Prága. V. László király Simay Péterre és rokonaira Békés megyei több birtokokat oly feltétel alatt, ha ezek nem az ő kir. kúnjainak földjei, uj adományi czimen átruház.

Nos Ladislaus Dei gracia Hungarie Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex ac Austrie et Styrie Dux, necnon Marchio Moravie etc. Memoria commendamus tenore presencium, quibus expedit universis, Quod nos tum ad nonnullorum fidelium nostrorum supplicationis instanciam, per eos Nostre Maiestati pro facta fidelis nostri Mathie filii Petri de Syma propterea porrecte, tumque consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum meritis ipsius Petri, patris scilicet dicti Mathie, per cum, uti didicimus, nobis Sacreque nostre Corone regie sub locorum et temporum varietate exhibitis et impensis, Possessiones Syma predictam et Cheyth vocatas, in Comitatu de Bekes existentes, necnon predia Zentmargiteghaza, Zentmiklos, Zentmihaleghaza et Bersen appellata in eodem Comitatu habita, simulcum tributo in eadem possessione Syma exigi solito. In quarum omnium pacifico dominio Idem Mathias progenitores patris sui predicti ac fratrum suorum infrascriptorum ab antiqui perstitisse, seque et ipsos fratres suos persistere asserit eciam de presenti, Pariter cum omni Jure nostro regio, si quod in eisdem possessionibus et prediis qualitercunque haberemus aut nostram ex quibusvis causis, modis et racionibus concernerent Maiestatem necnon cum cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, Terris scilicet arabilibus cultis et incultis, Agris, pratis, pascuis, campis fenetis silvis, rubetis, virgultis, nemoribus, Aquis, fluviis, piscinis piscaturis Aquarumque decursibus, Molendinis et molendinorum locis ac generaliter quarumlibet utilitatum et pertinenciarum earundem integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitatibus, Premissis ut prefatus stantibus et dummodo dicta predia non sint terre Cumanorum nostrorum regalium Memoratis Petro et Mathie de Syma et per eos Nicolao Carnali et Emerico, Sigismundo, et Stephano filiis Johannis patruelibus, necnon Nicolao et Emerico filiis Sebastiani, Benedicto filio Johannis, filii Benedicti, Ladislao filio Joahnnis Lengyel dicti at Gervasio et Petro filiis Thome de eadem Syma condivisionalibus fratribus ipsius Mathie eorumque heredibus et posteritatibus universis, iure nostre donacionis titulo dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus, Iure perpetuo et Irrevocabiliter possidenda, tenenda pariter et habenda. Salvo iure alieno, Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Quas in formam, nostri Privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reputate. Datum Prage 631in festo beati Francisci Confessoris Anno domini Millesimo Quadringentesimo Quinquagesimo Quarto Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. quinto decimo, Bohemie vero Primo.

C° propria domini regis presentibus Consiliariis, Johannes episcopus Varadiensis Cancellarius.

Eredetije hártyán a Szepesi káptalan országos levéltárában Scrinium XI., Fasc. 3., No. 2, szöveg alatt papirral fedett pecsét.

155.

1455. Maj. 20. Bécs. V. László király a hantosszéki kúnok kapitányságát több megnevezett szállásokkal Thobay János, Lőrincz és Bolthos Zsigmondnak hadjárati hű szolgálataik jutalmazása végett uj adományi czimen oda adományozza.

Nos Ladislaus dei gracia, Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex, ac Austrie et Stirie Dux, nec non Marchio Moravie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos tum ad humillime supplicacionis instanciam nonnullorum fidelium nostrorum per eos pro parte fidelium nostrorum Johannis fily Nicolai, ac Laurency fily Petri de Thobay et Sigismundy filii Martini Bolthos dicti de eadem, nostre propterea porrecte Maiestati, tum etenim pro fidelibus servicys eorundem per ipsos, uti didicimus, sacre Corone regni nostri Hungarie, exhibitis et impensis, Capitaneatum Comanorum nostrorum Sedis Honthos, in qua ecclesia lapidea Honthoseghaza vocata constructa fore perhibetur, simul cum descensibus Wyzallas, in quo ecclesia beate Marie virginis Wasarbodogazzon appellata, et Kelpolkvarth in quo similiter ecclesia beate Marie Virginis constructa esse dicitur, nec non Sarasd et Tobalizentpeeter vocatis; item porcionibus possessionariis seu descensionarys in descensibus Chabok, Iwanteleke et Gyolchapalzallasa appellatis existentibus, pariter cum cunctis eiusdem Capitaneatus pertinencijs, utilitatibus, ac proventibus et emolumentis, in cuius scilicet Capitaneatus pacifico dominio ydem Johannes et Laurencius progenitores eorundem adudum perstitisse seque persistere asserunt etiam de presenti. Premissis sic ut prefertur, stantibus, prefatis Johanni et Laurencio et per eos antefato, Sigismundo filio Martini eorundemque heredibus et posteritatibus universis nove nostre donacionis titulo dedimus donavimus et contulimus jure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, sub illis tamen 632condicionibus, oneribus ac servicys, quibus ceteri Capitanei Comanorum nostrorum suos Capitaneatus tenere consveverunt, proventibus nostris ac castrorum nostrorum et juribus alienis remanentibus semper salvis. Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Wienne feria tercia proxima ante festum Ascensionis domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo quinquagesimo quinto regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. quintodecimo, Bohemie vero secundo.

Pecsét nyomai alatt: Commissio propria domini Regis. Kivül: Registrata M. Jo. Gróf Zichy család levéltárában Zsélyen L. 277. A hártyán irt eredetiről, alól veres viaszba nyomott pecsét jeleivel. Nagy Imre szives közléséből.

156.

1456. Aug. 16. Maros. Marczali János a királyi kúnok főispánja a Halasszéki kapitányok és földmives kúnok között az adókezelési és törvénykezési viszonyokat szabályozza.

Nos Johannes, filius Waywode de Marczali Simighiensis Zaladiensis et Comanorum regalium Comes. Memorie commendamus. Quod cum nos iuxta litterarium Mandatum Serenissimi Principis Domini Ladislai Dei gracia Hungarie Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. Regis, Austrieque et Styrie Ducis, nec non Marchionis Moravie Domini nostri gratiosi, universos Capitaneos ac rurales Comanos Sedis Halas, pro certis disposicionibus differenciarum, discussionibusque causarum eorundem, ac pro meliori statu pacis, inter annotatos Capitaneos et rurales Comanos habitarum et fieri debentis nostram in presenciam fecimus advocari, quibus comparentibus, auditisque ipsorum proposicionibus, sopitis et sedatis compluribus rixis rancoribus, causique et differenciis diversis, inter cetera pro eorundem meliori statu et pace ex bona eorundem Capitaneorum ac ruralium Comanorum praedicte Sedis Halas voluntate, hanc infrascriptam fecimus et constituimus dispositionem.

Quod singulis annis duraturis, universi Capitanei et rurales Comani ipsius Sedis Halas, de medio ipsorum, duos Juratos Capitaneos eligant, unum scilicet rurales Comani, alterum Capitanei Comanorum, ac eciam duodecim Juratos ipsi Comani rurales de medio ipsorum rurales Comanos eligant, et constituant tali modo, quod ipsi duo Jurati Capitanei, cum aliis duodecim Juratis ruralibus Comanis universos Census Akones, collecturarum ac victualium, et munerum solutionem regales et alios Proventus Comitum ipsorum presencium et futurorum ipsis provenientes dicare, disponere 633exigere et administrare deneant et nemo alter. Ita tamen quod ipsi duo Jurati Capitanei, absque scitu et voluntate aliorum duodecim Juratorum Ruralium Comanorum nullos Census, Akones, et quoslibet alios proventus tam regales quam eciam Comitum ipsorum exigere non valeant atque possint; constituimus eciam quod singuli rurales Comani in quibuscunque descensionibus et sub jurisdictione Capitaneorum comorantes et existentes universos Census atque Akones et quoslibet Proventus Regales et Comitum solvere debeant et teneantur; exceptis illis ruralis (igy) Comanis, qui pro precio pecuniali ipsis Capitaneis in domibus ipsorum super propriis panibus ipsorum utuntur ac serviunt.

Insuper iidem duo Jurati Capitanei cum predictis duodecim Juratis per ipsos Comanos constitutis, quaslibet causas in sede ipsorum judicare, et non Capitanei alii adjudicare discutere et determinare finaliter valeant atque possint, isto articulo interposito, ut Capitanei Comanorum rurales Comanos sub nominibus ipsorum habentibus causas et quelibet negotia et facta eorum, dum ipsis Capitaneis per ipsorum rurales Comanos querimonia fuerit porrecta, prius soli adiudicare valeant, sed si autem iidem Rurales Comani sub nominibus predictorum Capitaneorum existentes de judicio eorundem contentare noluerint atque nollent, extunc causas, negotia et facta ipsorum pro discuciendis, examinandis, et determinandis causis coram predictis duobus Juratis Capitaneis et aliis duodecim recipere valeant, ac ipsi Capitanei ipsam causam seu causas talium ruralium Comanorum ante predictos duos juratos Capitaneos et alios duodecim adjudicacioni, discussioni, determinacioni mittere debeant et teneantur absque omni onere Birsagiali.

Praeterea ipsi Capitanei ac rurales Comani Sedis Halas ad hoc tali modo coram Nobis se obligaverunt, quod si qua parcium predictam disposicionem et constitucionem non observaverint et in aliqua parte ipsam violarent, vel contradicere vellet, extunc talis pars contra alteram partem in mille florenis puri auri convinci et aggravari debeat eo facto, ac Comes ipsorum presens et futurus super talem partem prefatam constitucionem violantem predictos mille florenos auri recipere valeat atque possit, harum litterarum nostrarum vigore et testimonio mediante. Datum in oppido nostro Maros secundo die Festi Assumcionis Beate Virginis Marie Anno Domini millesimo quadringentesimo Lmo sexto.

Mátyás király 1469. évi hiteles átiratából, melynek hártyán irt eredetije a jászkún ker. levéltári vasládában őriztetik.

634157.

1457. Jan. 22. Buda. V. László király Thetel Péter és több jakabszállási kúnok részére a Jakabszállási kapitányság iránt 1452. sept. 10-én kelt egyességlevelet kir. jóváhagyásával megerősitette.

Nos Ladislaus Dei gratia Hungarie Bohemie Dalmacie, Croacie etc. Rex ac Austrie et Styrie Dux nec non Marchio Moravie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nostre maiestatis venient in presenciam Fidelis noster Petrus Thethel Comanus in descensu Jacabzallasa commorans, in sua ac Michaelis filii Augustini, nec non Joannis filii Luce de predicta Jacabzallasa nominibus et in personis exhibuit et presentavit Nobis quasdam Litteras Honorabilis Capituli Ecclesie Budensis sub sigillo eiusdem Privilegialiter emanatas, quibus mediantibus Michael Thethel de dicto descensu Jacabzallasa, ac prefati Petrus et Michael cum dicto Johanne filio Petri ac Petro Cheke, de ipso descensu Jacabzallasa in Capitaneatu eorum prefati descensus, quandam disposicionem sub certis conditionibus, clausulis et articulis inferius in tenoribus earundem litterarum specificatis, mutuo et alternatim inter sese fecisse inoscuntur tenoris infrascripti. Supplicans idem Petrus in suis et prefatorum Michaelis et Joannis personis, ut easdam Litteras dicti Capituli Budensis et omnia in eis contenta, ratas, gratas, et accepta habendo presentibusque litteris nostris Privilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes huiusmodi dispositioni aliisque omnibus inferius in tenore earundem contentis nostrum Regium Consensum prebere dignaremur benevolum pariter et assensum. Quarum quidem litterarum tenor talis est:

Nos Capitulum Ecclesie Budensis etc. (lásd az 1452-ik évnél.) Nos igitur humillimis supplicationibus ..... Petri et per eum in in suis ac ..... Michaelis et Joannis nominibus ..... personis ..... modo quo supra, porrectis, de nostre maiestatis Regie benignitate exauditis et ..... pretactas Litteras annotati Capituli .,... non abratas, non cancellatas, ....... in aliqua sui parte suspectas, ..... integritate prepollentes, presentibusque litteris nostris privilegialibus de verbo ad verbum insertas, quoad omnes earum continentias, clausulas, et ..... eatenus quatenus ...... rite et legitime existunt emanate, viribusque earundem veritas suffragatur, ratas, gratas et acceptas habendo huiusmodi disposicioni, aliisque omnibus et singulis supernotatis tenore earundem litterarum contentis, nostrum regium consensum prebuimus, imo prebemus benevolum pariter et assensum, salvo ....... alieno. Harum nostrarum quibus sigillum nostrum secretum, quo ut Rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimonie Litterarum mediante. Datum Bude in Festo Beati Vincenty Martyris Anno 635Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, Regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. decimo septimo, Bohemie vero quarto.

De Comissione propria domini Regis H. C. S. Vice Cancellarius. Lecta cum originali.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről, felhajtott szélén zöldveres selyemzsinoron függő megrongált pecséttel.

158.

1457. Jan. 26. Buda. V. László király laczkházai Némethi bán Györgynek Laczkháza másnéven Zánthó s több más Fejér és Pest megyei birtokait guthi Ország Mihálynak s többeknek adományozza.

Nos Ladislaus dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex, Austrieque et Stirie Dux, nec non Marchio Moravie etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos consideratis fidelitatibus et fidelium serviciorum gratuites meritis fidelium nostrorum Magnifici Michaelis Orzag de Gwth Janitorum nostrorum Magistri, ac Egregii Jeronimi Kolos de Nema Castellani castri nostri Budensis, per eos uti didicimus, primum condam Serenissimis Principibus dominis Sigismundo Imperatori avo, et Alberto Regi patri nostris carissimis felicis recordationis tam in regno Bohemie, quam aliis in nonnullis exercitualibus expedicionibus et cunctis rebus gerendis ad vite eorum tempora, demum eciam Maiestati nostre et sacre huius regni nostri Hungarie corone cum omni fidelitatis constancia et sollicitudine indefessa exhibitis et impensis. Totum et omne ius nostrum regium, si quod in portionibus possessionariis condam Nicolai filii Georgii Bani de Nemthi alias de Laczkhaza, in possessionibus Laczkhaza predicta alio nomine Zantho ac Zenthemrehfalva et Ilbew nec non predio Herbarthaza in Albensi, item Sykator, alio nomine Harthyan vocatis, ac possessione Vereseghaz nuncupata in Pestiensi Comitatibus, nunc erga manus quorundam nobilium ut dicitur existentium et habitarum, quoquo habemus, aut nostram ex quibuscunque causis, modis, et rationibus concerneret Maiestatem, simulcum cunctis ipsarum utilitatibus et pertinenciis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, nemoribus, virgultis, aqua Danubiali, insulis, ceterisque fluviis, piscinis, piscaturis, molendinis et locis molendinorum, et generaliter quorumlibet utilitatum et pertinenciarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis limitibus premissis sic stantibus 636et se habentibus prefato Michaeli Orzag et per cum Sebastiano et Laurencio filiis condam Ioannis similiter Orzag, fratribus eiusdem Michaelis patruelibus quod directam medietatem. Item antefato Jeronimo Kolos, quoad aliam similiter directam medietatem ipsorum portionum possessionariarum et possessionis predictarum ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam possidendam pariter et habendam, salvis iuribus alienis, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante, quas in formam nostri privilegii redigi faciemus dum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude feria quarta proxima post festum conversionis beati Pauli apostoli. Anno domini millesimo quadragesimo quinquagesimo septimo, regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. decimo septimo, Bohemie vero quarto.

Comissio domini regis Benedicto de Turocz Referen. S. R. M. Lecta.

Papirral boritott veres viaszba nyomott pecséttel ép hártyán. Budai kam. levéltár N. R. A. Fasc. 385. No. 22.

159.

1457. Mart. 7. Buda. V. László király Halas-széki Majossaszállásának felét majossaszállási Tóth László nevű kúnnak uj adományi czimen adományozza.

Nos Ladislaus Dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. Rex, Austrieque et Styrie Dux, nec non Marchio Moravie etc. Memorie comendantes tenore presencium significamus, quibus expedit, universis. Quod nos consideratis fidelitatibus, et fidelium serviciorum meritis fidelis nostri Ladislai, filii Joannis Thoth Comani in Descensu Maywszallasa commorantis per eum uti didicimus Sacre huius regni nostri Hungarie Corone et tandem Nobis, cum omni fidelitatis constantia, sub locorum et temporum varietate, iuxta sue possibilitatis exigentiam exhibitis et impensis, directam et equalem medietatem prefati descensus Maywszallasa, ad Sedem Hallaszek pertinentis, in cuius pacifico Diminio ipse Ladislaus Comanus Progenitores suos ab antiquo perstitisse, seque post Divisionem alias inter ipsum ab una, ac Martinum de pretacto descensu Maywszallasa fratrem suum carnalem ab alia partibus factam persistere asserit etiam de presenti simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, campis, fenetis pascuis, silvis, nemoribus, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum 637integritatibus, ad eandem medietatem ipsius Descensus rite spectantibus, et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis, praemissis sic ut praefertur, stantibus et se habentibus, memorato Ladislao Comano suisque heredibus et posteritatibus universis, nove nostre donationis titulo, dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam et habendam, Salvo iure alieno, Servitiis tamen ac proventibus Nostre Maiestatis et Comitum Comanorum nostrorum remanentibus semper salvis. Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Quas dum Nobis in specie reportate fuerint, in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum Bude feria quinta proxima ante festum beati Gregorii Pape Anno Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo septimo, regnorum autem nostrorum anno Hungarie etc. decimo septimo, Bohemie vero quinto.

Kivülről: Littere divisionales inter Familiam Maiossa de Ao 1457.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről, melyen a rányomott veres pecsét töredékei látszanak.

160.

1458. Mart. 2. Buda. Mátyás király az összes philisteusok részére Zsigmond királynak Karansebesen 1428-ban kiadott kiváltságlevelét uj joggal bővitve megerősiti.

Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Memoriae commendantes tenore praesentium significamus quibus expedit universis; Quod nostre Maiestatis venientes in presenciam fidelis nostri Emericus de Zentgwrgh, Zubor de Bodoghaza, Gallsu Sandor de Arokzallasa, Johannes Gazdag de Berinzallasa, Paulus Gozthan de Vyzaz, Jakobus Balaka et Georgius Thaitho de Nighzallas Philistei in eorum ac universorum Philisteorum nostrorum in quibusvis descensibus commorancium nominibus et in personis exhibuerunt nobis et presentarunt quasdam Literas condam Serenissimi Principis Domini Sigismundi Romanorum ac prescriptorum Regnorum nostrorum Hungarie Dalmatie, Croatie etc. Regis predecessoris nostri carissimi, super certis Libertatibus et prerogativis ipsorum Philisteorum nostrorum, presertim vero super eo: ut Judices eorum forenses seu Officiales pro tempore constituti, aut Vice Comites seu familiares eorundem in medio ipsorum Philisteorum nostrorum continue commorari seu residentiam non facere, nec ab ipsis aliqua victualia, seu pro victualibus aliquas pecuniarum summas pro se exigere seu extorquere debeant: in pargameno patenter confectas, et emanatas, sigilloque suo secreto, quo pro tunc 638ut Rex Hungarie utebatur, impressive consignatas tenoris infrascripti, supplicantes iidem Emericus Zubor, Gallus Sandor, Johannes Gazdag, Paulus Gozthan, Jacobus Balaka et Georgius Thaitho, in ipsorum ac ceterorum universorum Philisteorum nostrorum predictorum nominibus nostre Maiestati humiliter, ut prescriptas Litteras annotati condam Domini Sigismundi Regis, et omnia in eis contenta ratas, gratas et accepta habere, presentibusque Litteris nostris privilegialibus verbotenus inseri et inscribi facere, easdemque pro prefatis Philisteis nostris, presentibus scilicet et futuris, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis et innovantes perpetue valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem Litterarum tenor sequitur in hec verba: Nos Sigismundus Dei gratia etc. ... (lásd az 1428. évnél).

Nos itaque humillimis et devotis supplicationibus annotatorum Emerici Zubor ....... Sandor, Johannis Gazdag, Pauli Gozthan, Jacobi Balaka et Georgii Thaitho, per eos in ip..... ac ceterorum universorum ac singulorum Philisteorum nostrorum in quibusvis descensibus commorancium nominibus et in personis nostre modo quo supra porrectis Maiestati Reg.... nignitate exauditis et clementer admissis, prescriptas Litteras annotati condam Domini Sigismundi Regis non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, presentibusque Litteris nostris Privilegialibus sine diminucione et additamento aliquali insertas ... ad omn ..... earum continencias, clausulas et articulos, in quantum eedem rite et legitime existunt, emanate, viribusque earum veritas suffragatur, acceptamus, approbamus et ratificamus, easque pro prefatis Philisteis nostris in quibuslibet descensibus commorantibus, presentibus scilicet ..... turis ..... heredibus et posteritatibus universis innovantes perpetue valituras confirmamus, presentis scripti nostri patrocinio mediante. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes Literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut Rex Hungarie utim..... duximus concedendas. Datum Bude teria quinta proxima post Festum Beati Mathie Apostoli anno Domini millesimo quadringentesimo octavo.

Rela.....ni Gubernatoris.

A jászkún-kerületi levéltári vasládában őrzött, s rongyollott hártyán irt eredetiről a pecsét némi jeleivel.

161.

1459. Jun. 8-ról. Buda. Mátyás király a négyszállási és árokszállási philiszteusokat eltiltja, hogy az egri káptalant Szentendre nevü pusztája használatában ne háborgassák.

Commissio propria Domini Regis.

Mathias dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. fidelibus nostris universis et singulis Philistaeis nostris in descensibus 639Négyszállás et Árokszállás constituis et comorantibus salutem et gratiam. Exponitur Maiestati nostrae in personis fidelium nostrorum honorabilium Praepositi et Capituli Ecclesiae Agriensis querulose, quomodo vos eosdem in quodam praedio ipsorum Szent Endre (Sz.-András teleke) vocato Comitatus Hevesiensis, in cuius pacifico dominio iidem Praepositus et Capitulum ab antiquo perstitissent, existerentque etiam de praesenti, multipliciter et diversimode impediretis et turbaretis, populosque et Jobbagiones ipsorum praedium colentes, ut ab ipsorum cultura desisterent, diversis minis et terroribus afficeretis in praeiudicium ipsorum exponentium atque damnum. Et quia nos nolumus ipsum Praepositum et Capitulum dictae Ecclesiae Agriensis in eorum iustis iuribus per vos scilicet indebite impediri, igitur fidelitati vestrae harum serie firmiter praecipientes mandamus, quatenus a modo in posterum praefatos Praepositum et Capitulum dictae Ecclesiae Agriensis in praedicto praedio (Sz.-András telke) impedire nullatenus praesumatis (sed dictis populis et jobbagionibus idem praedium pacifice colere permittatis, alioquin commisimus fidelibus nostris Comitibus, ut ipsi ad hoc intendant, ne sinant vos ista in damnum dictorum Praepositi et Capituli, et si necessum fuerit, compellant vos ad observanda huiusmodi nostra mandata, authoritate praesentibus ipsis in hac parte attributa et iustitia mediante. Secus ergo non facturi. Praesentes quoque perlectus reddatis praesentanti). Datum Budae feria sexta proxima ante festum B. Barnabae Apostoli Anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono.

Megjelent Schmitt Episc. Agr. p. 76. Kaprinay Hung. Diplom. II. p. 313. ex M. S. Gabrielis Hevenesy; ezeknél a zárjel közti rész, különösen Schmittnél a helynév is hiányzik; teljesen az árokszállási városi levéltárban lévő egyszerü másolatból, mely ugy látszik, a Hevenessyéről iratott, mivel ezzel teljesen egyez; m. kir. egyetemi ktár Hevenessy kézirat. gy. Tom. II. AA. 164. l.

162.

1459. Jun. 5. Buda. Mátyás király a Berénszállás, Négyszállás, Fénszaru, Árokszállás székekben lakó philisteusokat a budai vár rovatolóinak zsarolásai ellen Heves és Külsőszolnok megyék főispánjai által megvédelmeztetni rendeli.

Ily kivonatosan közli Fejér Cod. Dipl. VIII. 3. p. 6. az eredetit és egész terjedelemben felfedezni nem sikerült.

640163.

1459. Jun. 21. Buda. Guthi Országh Mihály nádor és kúnok birája előtt Hegyesegyházról Lajos és Túrról Barnabás nemes kúnok Hegyesegyház falu fele részét a köztök e miatt folyt viszály megszüntetése végett Kenderesi Balázs és érdek-társainak békés birtokába átadja.

Nos Michael Orszagh de Gwth regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum. Memorie commendamus presentes, quod Layws filius Andree de Hegyeseghaz ab una, parte siquidem ab altera Nobilis Comanus Barnabas filius Ladislai de Thwr pro Blasio de Kenderes ac pro Paulo filio condam Mathie Abram ex nobili domina Elisabeth vocata sorore eorundem Blasii et Barnabe, procreato onera tamen earundem et gravamina firmiter observante, ad infrascripta super se assumpmendo sunt confessi in hunc modum: Quod licet antefatus Paulus condam Layws ratione et pretextu medietatis pretacte possessionis Hegyeseghaz et utilitatum eiusdem in Comitatu Hevesiensi existentis habite in causam condescenserit, in eademque causa diutius processisset. Tamen ipse volens peramplius fraternali frui ..... amore sopitis et condescensis quibuslibet causis eorundem. Idem Layws pretactam medietatem antefate possessionis Hegyeseghaz simulcum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet eisdem Blasio et Barnabe ac Paulo filio condam Mathie ipsorumque heredibus et posteritatibus universis pacifice et quiete ac sine omni litium processu aque impedimento possidendam remisisset et resignasset, ymo remisit et resignavit coram nobis manus suas penitus et omnino de eadem medietate ac suarum utilitatum appertinentiis excipiendo, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude feria quinta proxima ante festum nativitatis beati Johannis Baptiste, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono.

Kivülről egykoru: Hegjeseghazy Lajos hatta és walota Matjas kjraly előt Hegjesegjhaznak felét Kenderesi Balaznak örökben többekkel.

Budai kamarai ltárban N. R. A. Fasc. 481. No. 53. alatt papiron irt eredetiről hátán pecsét töredékeivel.

164.

1459. Jun. 29. Buda. Mátyás király Abauj megyében Boldogkő várát Parlagh László budavári tiszttartó és kúnok birájának és Pálnak adományozza.

Nos Mathias Dei gracia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes 641quibus expedit universis. Quod cum s. a. t. Consideravimus itaque hoc respectu multimodo obsequiorum genera fidelium nostrorum Egregiorum Pauli filii Francisci de Parlag Castellani Castri nostri Dyosgeur etc. ac Ladislai filii Johannis de eadem Parlag Provisoris Curiae huius Castri nostri Budensis et Judicis Comanorum nostrorum, quae ipsi primum condam Illustribus Dominis Joanni de Hunyad Comiti Bistriciensi, alias huius regni nostri Gubernatori, Genitori et Ladislao similiter Comiti Bistriciensi fratri nostris charissimis felicium recordationum, et tandem ipsis, ut Domino placuit, decedentibus, Maiestati nostrae impenderunt. Nam ipsi a servicio praefatorum Genitoris et fratris nostri nunquam discessisse visi sunt.... Nunc etiam hoc tempore quo nobis divinitus regnandi tempus obvenit, lateri nostro adhaerentes omnia nostra negocia fidei ipsorum commissa fideliter et prudenter dirigunt. Volentes igitur horum intuitu eisdem nos ostendere liberales, castrum nostrum Boldokeu vocatum in Comitatu Abaujvariensi existens, ac possessiones etc. Memoratis Paulo ..... et Ladislao ..,.. de dicta Parlag ..... dedimus, donavimus et contulimus ...... Datum Budae in festo Beatorum Petri et Pauli Apostolorum anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono.

A budai kam. ltárban N. R. A. Fasc. 1032. Nr. 8. szepesi káptalannak 1766-ban papiron kelt átiratából.

165.

1459. Jul. 9. Buda. Mátyás király Vastorok és Adorján falu népeit hadai megszállásától és minden hadi szolgálatok alól felmenti.

Mathias dei gracia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. fidelibus nostris Castellanis vel Vicecastellanis castri nostri Zegediensis comitibus scilicet Comitatus Chongradiensis nec non Judlium eiusdem Comitatus. Item universis Capitaneis, belliductoribus, levatoribus et sollicitatoribus exercituam nostrorum quoruncunque nunc constitutis et in futurum constituendis, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Quia nos universos populos et Jobagyones dominarum Sanctimonialium de veteri Buda in possessionibus eorum Wasthorok et Adorjan in dicto Comitatu existentibus commorantes ab ingressu quorumlibet exercituum nostrorum regalium tam partialium quam generalium ad quascunque partes regni nostri Hungariae predicti et contra quoscunque hostes et aemulos nostros instaurandonem, nec non a laboribus castrorum quorumcunque, scilicet aliis servitiis quibuslibet et qualibuscunque fiendit in perpetuum exemtos et supportatos 642habere volumus, imo eximimus et supportamus per praesentes. Ideo fidelitati vestrae et cuilibet Vestrum harum serie firmiter praecipiendo mandamus, quatenus praefatos populos et Jobagiones dictorum Sanctimonialium in praetactis eorum possessionibus in praescripte Comitatu existentibus residentes a modo inposterum ad ingrediendum quosvis exercitus nostros aut labores castrorum quorumcunque, scilicet alia servitia qualiacunque fienda artare et compellere, aut quoque ratione praemissorum ipsos populos in personis, rebus et bonis quibusvis contra formam praemissae nostrae exemptionis impedire, molestare aut dampnificare ullatenus praesumatis et nec sitis ausi modo aliquali gratiae nostrae sub obtentu. Praesentibus perlectis exhibenti semper restitutis. Datum Budae octavo die festi visitationis beatae Mariae virginis, anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono.

Ez oklevelet Mátyás kiváltságlevél alakjában 1469-ben kiadta, Ulászló pedig 1496-ban hit. átirta, melynek hártyán irt eredetije van a budai kam. ltárban V. Buden. Monial. Fasc. 28. No. 31.

166.

1460. Jan. 20. Buda. Mátyás király megengedi Kenderesy Balázsnak, hogy ennek Kenderes és Bő faluiba Gyomotka Ferencz és Tamás kolbászi kúnok letelepedhessenek.

Relacio Osvaldi de Rozgon Comitis Siculorum.

Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Memorie comendamus per presentes. Quod nos ad humilime supplicacionis instanciam fidelis nostri magnifici Osvaldi de Rozgon Comitis Siculorum nostrorum per eum pro parte fidelis nostri Blasy de Kenderes familiaris scilicet sui nostre propterea porrecte maiestati. It eidem Blasio de dicta Kenderes duximus annuendum et concedendum, ut ipse quosdam Franciscum Gywnotha ac Thomam fratrem eiusdem Cumanos nostros nunc in possessione nostra Kolbaz residentes ad alteram possessionum suarum Kenderes et Bew in Comitatu Hevesiensi existentem comorandi causa ducere et eosdem Cumanos instar aliorum Jobagionum suorum Hungarorum in altera earundem possessionum tamdiu, quousque sue placuerit voluntati teneri et conservari, et iidem Cumani in altera earum possessionum residenciam facere possint, ymo annuimus et concedimus presencium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris Judicibus Cumanorum nostrorum nunc constitutis et in futurum constituendis harum serie firmiter mandamus, quatenus a modo in posterum prefatis Francisco et Thome Cumanis in altera predictarum possessionum Kenderes et Bew residenciam facere permittatis et 643permitti faciatis; nec eosdem de altera possessionum prefati Blasy inter alios Cumanos nostros causa residencie ire et compellere presumatis, aliudque in premissis facere non ausuri gracie nostre sub obtentu, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude in festo beatorum Fabiani et Sebastiani martirum anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo.

Kivülről: (XVI. századból) Matjas kjralj levele kenderesj balaznak engedet Josagabol ket kunt hogj elujhesen.

A budai kamarai ltárban N. R. A. Fas. 258. N. 36. papiron irt eredetiről papirba nyomott veres pecsét levált darabjával.

167.

1460. Jul. 17-én a csanádi káptalan Dóczi László szörényi bánnak, Csanád megyében fekvő s Temesvár kir. várhoz tartozó Zenthewlth falunak birtokába, melyet nevezettnek a király Patha erősség alatti táborából ugy adományozott, hogy ha ezt a bán elvesztené, e kárát egyenlő értékü más birtokkal pótolja, beigtatásról jelentést tesz.

Gróf Erdődy család galgóczi levéltárából az eredetiről vett másolat után, mely Pesty Frigyes gyűjteményében van.

168.

1461. April 30. Buda. Mátyás király Abauj megyei Boldogkő várát öt faluval Parlagh Pál máramarosi főispánnak és Parlagh László budavári tiszttartó és kúnok ispánjának adományozza.

Commissio propria domini Regis.

Nos Mathias ..... Consideravimus ...... multimodo obsequiorum genera fidelium nostrorum Egregiorum Pauli filii Francisci de Parlag pridem castellani castri nostri Diosgewr, nunc vero Comitis Maramorusiensis, ac Ladislai filii Johannis de eadem Parlag Provisori Curie huius castri nostri Budensis et Comitis Cumanorum nostrorum – melyet azok Hunyady János kormányzó, Hunyady László beszterczei főispán és a király Mátyás részére várak megtartása és más hű eljárásaik által tanúsitottak, Abauj vármegyében fekvő Boldogkew várát a hozzátartozó öt faluval, mint már elébb ugy most is nevezetteknek adományozza. Datum Bude in profesto beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum anno domini 1461. Mathias rex ppria manu.

M. nemz. muzeumban lévő eredetiről.

644169.

1461. Jul. 2. Buda. Mátyás király a kolbászszéki kúnoknak megengedi, hogy önválasztotta birák s tisztviselők által igazgattassanak.

Nos Mathias Dei gratia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis: Quod nos cum consideratis libertatibus et Prerogativis Universorum Comanorum nostrorum in Sede Kolbazzek commorantium, quibus ipsi ab antiquo usi fuissent et gavisi, tum vero attentis inopia et paupertate eorundem, quos ipsi per plurimos officiales in medium eorundem hactenus constitutos suscepisse dicuntur eisdem Comanis nostris id graciose duximus annuendum et concedendum, ut a modo deinceps perpetuis semper successivis temporibus universis, ipsimet officiales et alios Judices suos, quos voluerant, de medio eorum eligere et constituere valeant, atque possint, libertantes eos ex habundantiori plenitudine nostrae Regiae Potestatis, ut a modo in posterum nullo unquam tempore Comites et Judices nostri vel Successorum nostrorum Regum Hungarie in medio eorum tam quam Officiales locum habeant vel habere possint sed illos, quos Comunitas eorundem Comanorum nostrorum de medio ipsorum elegerit, comuniter ipsi Comani nostri in quarumlibet rerum expeditionibus pro legitimis Officialibus et Judicibus suis usque ad tempus ab eis praefinitum ..... teneantur, ymo annuimus, concedimus et libertamus harum litterarum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut Rex Hungarie utimur, est appressum vigore et testimonio mediante. Datum Budae in Festo Visitationis Beate Marie Virginis Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo primo.

János király 1527. évi, hártyán levő hiteles átiratából.

170.

1462. Aug. 17. Mátyás király a Szeged városi polgároknak, hű szolgálataikért Aszonyszállása nevü kúnsági pusztát használatába adja, s megengedi, hogy e város jövőben is, mint régente a Dunatiszaközi minden kúnsági s egyéb pusztákon szabad legeltetést gyakorolhasson.

Hornyik Kecsk. vár. tört. I. 212–3. l. Szeged város titkos levéltárából. Palugyay II-ik köt. 182. l. Varga. Szeged tört. 292–3. l.

645171.

1462. Sept. 24. Szeben. Palóczy László országbiró a szepesi káptalannak meghagyja, hogy a berzeviczi Pohárnokok közt fenforgó ügyet megvizsgálván, Pohárnok Istvánt és Lénártot számadás végett a király elé idézze meg.

Amicis suis Reverendis Capitulo ecclesie Scepusiensis Comes ladislaus de palocz Judex Curie Serenissimi principis domini Mathie dei gracia Regis Hungarie Dalmacie Croatie etc. Amiciciam paratam cum honore Dicitur nobis in persona Stanislai de Berzewyce Quomodo alias tempore videlicet condam domini Wladislai Regis Stephanus et condam Detricus Poharnok de Eadem Berzewycze tunc Comanorum et Philistiorum Comites de Tricentis Florenis auri quos prefatus condam dominus Wladislaus Rex pro sallario eidem exponenti de dacys et proventibus emedio eorundem Comanorum et philisteorum fisco Regio provenientibus mediantibus litteris suis per eosdem Stephanum et condam Detricum dare et exoluere commisisset demptis tantummodo sexaginta sex florenis auri quos eidem exponenti ydem Stephanus et condam Demetrius exoluissent et reddidissent nullam satisfaccionem impendere curauissent et nec ydem Stephanus et expost leonardus filius eiusdem Detrici residuitatem eorundem florenorum auri eidem exponenti ad sepissimas eiusdem et requisiciones reddere et exoluere noluissent, nollentque eciam de presenti sed eosdem erga se conseruarent eciam de presenti potencia mediante in preiudicium et dampnum eiusdem exponentis valde magnum super quo amiciciam vestram presentibus petimus diligenter quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum Quo presente valentinus aut Matheus de Olsauycze vel Petrus Palcza de Rosquan sin Mathias seu Andreas de Thernye alys absentibus homo Regius scita prius premissorum mera veritate, prefatos Stephanum et leonardum contra annotatum exponentem ad Octauas festi Epiphaniarum domini nunc venturj Regiam euocet in presenciam Racionem de premissis reddituros efficacem, litis pendencia si qua foret inter ipsos non obstante Insinuando ibidem eisdem ut siue ipsi Octauis in eisdem coram dicto domino nostro Rege compareant siue non Idem ad partis comparentis instanciam Id faciet in premissis quod Juri videbitur expediri Et posthec huiusmodi Inquisicionis Euocacionis et Insinuacionis seriem cum nominibus Euocatorum ut fuerit expediens Octauas ad predictas eidem domino nostro Regi fideliter rescribatis Datum Cibiny feria sexta proxima ante festum beati Michaelis Archangeli Anno domini Millesimo quadringentesimo sexagesimo secundo.

A szepesi káptalan 1462. évi jelentéséből, melynek eredetije papiroson a hátára nyomott kerek pecsét helyével megvan a Berzeviczi család közös levéltárában Berzeviczén. Szabó Károly szives közléséből.

646172.

1463. Máj. 13-ról. A budai káptalan Hunyadi János kormányzónak a vastoroki kúnok szabad letelepedése iránt 1448. jun. 17-én kiadott oklevelét az óbudai apáczák részére hitelesen átirja.

Nos Capitulum ecclesie Budensis Memoriae commendamus tenore presentium Significamus quibus expedit universis quod Stephanus literatus de fok in personis religiosarum dominarum senctimonialium claustri beate Marie Virginis de veteribuda, nostram personaliter veniens in presentiam exhibuit et presentauit nobis quasdam literas quondam illustris principis dni Johnis de hwnyad regni hungarie gubernatoris in papiro patenter confectas, tenore et continentia per omnia infrascripti, petens nos debita cum instantia, ut easdem de verbo ad verbum transcribi et transsumi ac praesentibus nostri literis priuilegialibus redigi faceremus, pro eisdem dominabus sanctimonialibus ad cautelam, quarum tenor salis est: Nos Johannes de hwnyad (lásd a 143-ik számnál.) etc. Vobis universis statuum et cuiusvis conditionis hominibus etc. Nos itaque justis et rationabilibus petitionibus praefati Stephani literati fauorabiliter inclinati praescriptas literas dni domini gubernatoris non abrasas non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, nihil addendo nihilque diminuendo de verbo ad verbum transscribi et transsumi, ac praesentibus nostris literis privilegialibus redigi fecimus pro eisdem dominabus sanctimonialibus ad cautelam. datum feria sexta proxima post festum beati Stanizlai martyris Anno domini Millesimo quadringentesimo sextagesimo tertio.

Ép iróhártya felhajtott széléről piros selyem fonadékon függő viaszpecsét hosszukás alakban.

Kivülről: Super libertate Comanorum de Wastorok 1448.

A budai kamarai levéltárban: V. Buden. Monial. Fasc. 27. No. 22 alatti eredetiről.

173.

1463. August. 30-ról. Nándorfejérvár. Mátyás király meghagyja Besenyői Bertalan budavári tiszttartó és kúnok birájának, hogy az ó-budai apáczák Vastorok falujából az itt régóta letelepedett kúnokat előbbi szállásaikra vissza ne hurczolja.

Mathias dei gracia Rex Hungariae, Dalmaciae, Croatie etc. Fideli nostro Egregio Bartholomeo de Bessenew Provisori Curiae Castri nostri Budensis et Comiti Comanorum nostrorum, 647salutem et gratiam. Noveritis, quod nos religiosas dominas Sanctimoniales in claustro beatae Mariae Virginis de veteri Buda degentes talia iura a divis regibus Hungariae, nostris scilicet praedecessoribus acquisita habere comperimus, quod ipsae in possessione Vasthorok vocata perpetuis semper successivis temporibus certos Comanos, qui eis victualibus subvenirent, tenere habent facultatem. Cum autem nos dispositiones praedecessorum regum Hungariae, signanter eas, quae Ecclesiis Dei per eos factae sunt, inviolabiliter observare intendamus. Igitur fidelitati tuae harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus acceptis presentibus illos Comanos, qui iuxta dictas dispositiones praefatorum nostrorum praedecessorum Regum Hungariae in facie annotatae possesionis Vasthorok moram faciunt seu commorantur in medium aliorum Comanorum obduci facere non audeas, sed eosdem ibidem in facie eiusdem possessionis commorari permittere debeas. Et si aliquos ex eisdem obduci fecisses, iterum remittere et remitti facere tenearis. Secus facere non audeas. Et haec volumus etiam per futurus Comites Comanorum nostrorum universos firmiter et inviolabiliter observare, praesentesque perlatos reddi presentanti. Datum in Nandoralba secunda die festi decollacionis beati Johannis Baptistae. Anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio. (Papirba nyomott pecsét.)

Budai kamarai levéltárban papiron irt eredetiről V. Buden. Monial. Fasc. 27. No 23.

174.

1465. Január 17. Buda. I. Mátyás király néhai Újszászi Mihály mester hű szolgálatai tekintetéből, Újszászi Angalitst s fiait a jászok közt teljesitendő adózások és dijak fizetésétől éltök fogytáig felmenti.

Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croatie etc. Memorie commendamus Tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humilime supplicacionis instanciam, per eos pro parte et in personis nobilis domine Angalith vocate de Wyzaz, ac Martini, et petri, nec non Emerici, Blasy et Michaelis filiorum eiusdem domine Angalith, nostre propterea porrecte Maiestati, Tum vero habendo respectum ad servicia, honorabilis condam magistri Michaelis de eadem Wyzaz Capellani nostri fratris utputa ipsius domino Angalyth, que ipse dum viuit Maiestati nostre sub diversitate locorum et temporum exhibuit, prefate domine 648Angalith ac filys suis pretactis, hanc libertatis prerogatiuam duximus dandam et concedendam ut ipsa et eius fily pretacti, ab omni solucione Censuum Akonum pecuniarum faretralium et seruiciorum, quas ipsa et ydem fily sui in medium philisteorum nostrorum, in ipsa Wyzaz commorancium facere deberent, usque vitam eorum exempli et liberati sint ymo eximimus ea et liberamus presencium per vigorem, Quo circa vobis fidelibus nostris Comitibus philisteorum nostrorum eorumque officialibus presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus a modo in antea prefatam dominam Angalyth vocatam, ac Martinum Petrum Emericum Blasium et Michaelem filios eiusdem usque vitam eorum, ad solucionem prefatorum Censum Akonum ac pecuniarum faretralium aut ad aliqua onera seruiciorum, in medium dictorum philisteorum nostrorum faciendam, contra formam premisse nostre exempcionis ac libertacionis, artare et compellere, vel eos propterea in personis rebusque et bonis eorum quibusvis impedire molestare vel dampnificare nusquam et nequaquam presumatis. Nec sitis ausi modo aliquali gracie nostre sub optentu presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude in festo beati Antony confessoris anno domini millesimo Quadringentesimo Sexagesimo quinto Regni nostri anno Septimo Coronacionis vero primo.

Ad relacionem domini Thesaurarii, lecta fiat Relacio.

A szentmiklósi levéltárban Uzapanyiton lévő s ép hártyára irt eredetiről papirba nyomott pecséttel. B. Radvánszky Béla szives közléséből.

175.

1465. Febr. 19. Buda. Palóczy László országbiró azon peres kérdést, mely a Mátyás király által anyja Szilágyi Erzsébet jegyzőjének Zazi Gozthan Pál mesternek adományozott Erzegházi pusztába beigtatásánál Ujszászi Mihály és Maglódi Márton által tett ellenmondásból származott, egyességileg elintézi.

Nos Comes Ladislaus de Palocz Judex Curie Serenissimi Principis domini Mathie dei gracia Regis Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod cum ob contredictoriam Inhibitionem Statutionis cuiusdam predii Erczeghaz vocati, penes fluvium Thapyw in Comitatu Zolnok exteriori, ac tocius et omnis juris regii in eodem predio Erczeghaz in dicto Comitatu Zolnok exteriori habiti, Magister Paulus Gozthan de Wyzaz Notarius Illustris Domine Elizabeth Gemtricis prefati Domini nostri 649Regis, ac Lucas carnalis, ei Paulus filius Stephani generationalis fratres eiusdem formam legitime evocationis observando, Michaelem de eadem Wyzaz, Martinum de Maglod, necnon Petrum, Emericum, Blasium, Michaelem, Franciscum, Benedictum et Johannem fratres eiusdem Martini de eadem contra se ad octavas festi beati Jacobi Apostoli proxime preteritas in personalem presenciam dicti domini nostri regis traxissent in causam, et ab eisdem octavis causa partium prescripta seriebus litterarum eiusdem domini nostri Regis prorogatoriarum ventilata, tandem ad presentes octavas festi Epiphaniarum domini de earundem parcium voluntate nostram in presenciam deducta extitisset, denique ipsis octavis instantibus ydem Paulus Gozthan de Wyzaz ac Lucas et Paulus fratres eiusdem in nostram venientes presenciam volentes ipsum predium Erzeghaz sibi ipsis ex legitima collacione dicti domini nostri Regis nomine juris eiusdem de iure pertinere debere declarare. Quasdam litteras prefati domini nostri Regis donacionales sub moderno secreto suo sigillo in Albaregali feria sexta proxima ante dominicam Quasimodo in anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto, regni sui anno septimo, coronationis vero primo ad propriam comissionem eiusdem patenter emanatas nobis presentavit declarantes, quod idem dominus noster Mathias rex tum ad petitionem illustris domine Elizabeth genitricis sue carissime per eam pro parte fidelis eiusdem Pauli Gozthan de Zazy Notary dicte genitricis sue propterea Maiestati sue facte; tum vero considerat is fidelitatibus et fidelium serviciorum meritis eiusdem Pauli per eum primum Sacre hujus regni sui Hungarie Corone, tendemque sue Maiestati sub locorum et temporum varietate iuxta sue possibilitatis exigentiam exhibitis et impensis, totum et omne ius suum regium, si quod in predio Erzeghaz in Comitatu Zolnok exteriori penes fluvium Thapyw, nunc in manibus eiusdem Paulj Gozthan ut dicitur habitum qualitercunque habuisset aut suam ex quibuscunque causis vijs modis et rationibus concerneret Maiestatem, simulcum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, fenetis, silvis, rubetis nemoribus, aquis, flexys, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus molendinis, molendinorumque locis, et generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis et antiquis ad idem de iure spectantibus et pertinere denentibus, rebus premisso modo se habentibus, dummodo ad aliquam sedem seu descensum philisteorum nostrorum non pertinuerit, annotato Paulo Gozthan et per eum Luce carnali ac Paulo filio Stephani generacionali fratribus suis, necnon Georgio de predicta Zazy ipsorumque heredibus et posteritatibus universis ex certa sue Maiestatis sciencia et animo deliberato dedisset, donasset et contulisset iure perpetuo et irrevocabiliter possidendum, tenendum 650pariter et habendum, salvo iure alieno. Quibus presentatis antefati Paulus Gozthan et alij actores racionem premisse contradictorie Inhibitionis Statutionis prefati predii Erczeghaz consequenterque iuris regii in eodem habiti assignare postularunt per incausam attractos prenotatos. Quo audito ydem Michael de Wyzaz ac Martinus de Maglod pro se ipsis personaliter, et pro antefatis Emerico, Blasio, Michaele, Francisco, Benedicto et Johanne fratribus suis sine litteris procuratoriis, oneribus tamen eorum per omnia in se assumptis in eadem nostram exurgentes presenciam responderunt eo modo. Quomodo ipsi tempore statucionis prescripti predii pro eo fecissent contradictionem prenotatam. Quia idem predium eosdem in causam attractos mediante iure legitimo et litterali instrumento concerneret. Cumque nos eosdem in causam attractos ad exhibenda ipsa jura, mediantibus quibus ipsum predium ipsis attinere debere possent declarare, iuris ordine artare et compellere voluissemus. Mox eedem partes seipsos causa eorum in prescripta ad pacis unionem per nos transmitti favorabiliter postulabant. Tandem cum nos easdem partes in premissis ad huiusmodi pacis unionem admisissemus, mox eedem partes in eandem nostram regressi presenciam se causa eorum in prescripta taliter cencordasse retulissent, imo retulerunt et concordarunt nostri in conspectu tali modo. Quod primo eedem partes praedictum Martinum de Maglod et fratres eiusdem prescriptos quibusdam certis et rationabilibus ex causis causa de presenti exmittendo et exonerando, idem Magister Paulus Gozthan ac Lucas et alter Paulus fratres eiusdem ab una, necnon Georgius filius Johannis ab alia, et Michael de dicta Wyzaz a tercia partibus prescriptum predium Erczeghaz et eiusdem utilitates universas inter in tres directas partes et coequales dividere et sequestrare. Cuius quidem predii Erczeghaz una directa pars annotatis Magistro Paulo ac Luce carnali, et alteri Paulo generacionali fratribus suis, altera vero prelibato Michaeli de Wyzaz; tercia siquidem et ultima antefato, Georgio filio Johannis tripharie cedere debeant in porciones congruentes in perpetuum possidendae. E converso vero ipse Michael de Wyzaz directam quartam partem porcionis sue in molendino in fluvio Zaghwa decurrenti habite vel in fluvio Thapyw futurum habendo, aut haberi procurando cum suis proventibus universis antefatis Magistro Paulo ac Luce et alteri Paulo fratribus suis in perpetuum dedisset et appropriasset, imo dedit et appropriavit nostri in conspectu; ubi autem ipsum molendinum modernum temporum in eventu destrui contigerit vel annihilari et pro eodem in loco moderno vel alias ubivis videlicet intra metas prescripte possessionis Wyzaz vel predii Erczeghaz aliud molendinum de novo et ex novo construere et edificare contigerit: extunc eedem partes iuxta exigentiam proventuum eiusdem labores necessarios et expensas addere debeant et teneantur. Ad eaque premissa et quevis eorum 651singula eedem partes se sponte obligarunt coram nobis. Astitit eciam personaliter prefatus Georgius filius Johannis de predicta Wyzaz qui premissis fassionibus possessionariisque disposicionibus et dacionibus aliisque omnibus et singulis modo premisso partes per predictas factis, in quantum ipsum forsitan premissa in aliqua parte tangere et concernere posset, in nullo contradicens, per omnia suum benevolum consensum prebuit pariter et assensum coram nobis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis et autentici novi sigilli nostri munimine roboratas eisdem partibus duximus concedendas. Datum Bude tricesimo octavo die termini prenotati. Anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto.

Kivülről egykorú irással: Michaelis de Wyzaz.

Házasnényén Fekete Nagy Gyula birtokában lévő hártyán irt ép eredetiről, melynek felhajtott széléről a pecsét teljesen hiányzik.

176.

1465. Jul. 6. A budai káptalan Zankszállásról való Kalász Péter és testvérei részére Zerdahelyi Györgynek 1451-ik évi levelét kiváltságlevél alakjában hitelesen átirja.

Nos Capitulum Ecclesie Budensis Memoriae comendamus tenore presencium significamus (igy) quibus expedit universis. Quod Petrus Kalaz de descensu Zankzallasa nostram personaliter veniens in presentiam, in sua ac Blasii et Johanis Fratrum suorum nominibus et in personis exhibuit et presentavit Nobis quasdam litteras quondam Egregii Georgii filii Emerici de Zerdahel in papyro patenter confectas, tenoris infrascripti, petens Nos debita cum instantia, ut easdem de verbo ad verbum transcribi et transumi ac presentibus nostris Privilegialibus redigi faceremus, eisdemque concederemus uberiorem juris eorum ad cuatelam. Quarum tenor talis est. Nos Georgius Egr. etc. (lásd 150. sz. alatt.)

Nos itaque iustis et rationabilibus petitionibus prefati Petri Kalaz favorabiliter inclinati, prescriptas Litteras annotati condam Georgii filii Emerici non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, nichil addendo, nichilque diminuendo, de verbo ad verbum transcribi, et transumi, ac presentibus nostris litteris privilegialibus redigi faciendo eisdem iuris eorum ad cautelam duximus concedendas. Datum Feria secunda proxima ante festum Beate Margarethe Virginis et Martyris anno Dni millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto.

Kivülről: 7-um Inventum in oppido Cumanicali Halas resignatum Jász-Berény dic 3a Juny 1754. Jászkún ker. levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről, melyen kékselyem zsinóron a pecsét töredékei láthatók.

652177.

1465. Septemb. 6-ról. Buda. Mátyás király a kúnok tisztjeinek megparancsolja, hogy a Vastorok helységben Zsigmond király idejében letelepedett kúnokat elébbi szállásaikra vissza ne hurczolják.

Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmatie etc. fidelibus nostris universis et singulis iudicibus, Capitaneis, Comitibus et exactoribus Comanorum quorumlibet descensuum praesentibus et futuris praesentes visuris salutem et graciam. Exponitur nobis in personis religiosarum dominarum Sanctimonialium in claustro beatae Mariae Virginis in veteri Buda fundato degentium, quomodo vos antiquos Comanos earundem, qui a tempore condam Serenissimi principis domini Sigismundi Regis praedecessoris nostri in possessione ipsarum dominarum Sanctimonialium Wasthorok vocata in Comitatu Chongradiensi habita descensum habuissent, iniquissime et indebite diversimode impediretis, et eosdem contra antiquas libertates earundem de eadem possessione ipsarum dominarum ad descensum aliorum Comanorum abducere velletis in praeiudicium et damnum earundem dominarum Sanctimonialium non modicum; et quia nos ex litteris praefati condam domini Sigismundi regis coram nobis in specie productis libertates earundem dominarum Sanctimonialium superinde clare vidimus. Ideo fidelitati vestrae harum serie firmiter precipientes mandamus quatenus a modo deinceps praefatos antiquos Camanos dictarum dominarum Sanctimonialium, qui ut praefertur, in praefata possessione earundem Wasthorok tempore dicti condam Domini Sigismundi Regis descensum habuissent, impedire et eosdem contra praemittas libertates earundem de ipsa possessione excipere, et ad descensum aliorum Comanorum abducere nullatenus praesumatis, sed pocius etiam illos, si quos ex ipsis ad quoscunque descensus abduxissetis moraturos, eisdem dominabus Sanctimonialibus vel officialibus earundem simul cum omnibus rebus et bonis ipsorum reddere et restituere ac in pristinum eorum descensum remittere debeatis, difficultate absque omni. Volumus tamen ut Comani, qui in dicta possessione ipsarum dominarum Sanctimonialium de novo descensum fecissent, ibidem non commorentur, sed in pristinum earum descensum reducantur. Secus in praemissis facere nullo modo audeatis; praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude feria sexta proxima post festum beati Egidy abbatis anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto, regni nostri anno octavo, coronationis vero secundo.

Az 1486-ik évi kir. kiváltságlevélből, mely van a budai kamarai levéltárban V. Buden. Monial. Fasc. 27. No. 24.

653178.

1466. Jan. 5-ről. A budai káptalan jelenti a királynak, hogy az óbudai apáczák és másoknak erőszakosság miatti panasza következtében, többek között Mysei Márton és György kúnokat Kara-községből a vizkereszti törvényszakra megidézte.

Serenissimo Principi Domino Mathie dei gracia Regi Hungarie .... Capitulum Ecclesie Budensis .... Vestra noverit Serenitas, nos litteras viri magnifici Domini Comitis Ladislai de Palocz Judicis Curie vestre Inquisitorias, Evocatorias et Insinuatorias nobis directas honore quo decuit recepisse in verba. Amicis suis Reverendis Capitulo Ecclesie Budensis Comes Ladislaus de Palocz Judex Curie ... Dicitur nobis in personis redigiosarum Dominarum Sanctimonialium Claustri Beate Marie Virginis de Veteri Buda, nec non nobilium Dominarum Elene relicte quondam Stephani Olah dicti de Pazmantheleke, et Agnetis similiter relicte quondam Pauli filii Johannis de eadem Pazmantheleke. Quomodo circa festum beati Jacobi Apostoli proxime preteritum Georgius de Nyarasapath, ex consilio et voluntate nobilis domine relicte condam Ladislai de Wesen, assumtis secum nobilibus Daniele de Katha .... de Farnos ..... Wesen ..... Jenő ... Mikebuda ..... Irsa, Dormanhaza ..... Czibakhaza ..... Dersi ..... Chekekatha, Georgio et Martino dictis Misse Comanis de Kara.... commorantibus, aliisque quam pluribus suis complicibus ad numerum quingentorum equitum et peditum se extendentibus, manibus armatis et potentiariis ad oppidum ipsarum dominarum Sanctimonialium Czegled vocatum in Comitatu Pestiensi existentem et habitum, erectis balistis et evaginatis gladiis irruentes, ibique nonnulos Jobbagiones ..... vulnerum plagis affecissent ..... Datum Bude feria secunda proxima ante festum nativitatis domini anno eiusdem millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto. Nos itaque ..... duximus destinandum. Tandem iidem exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt: Quod ipsi Sabbatho videlicet in festo Sanctorum Innocentium Martyrum, et tandem die dominico similiter post festum idem Sanctorum Innocentium Martyrum proxime preteritum in Pestiensi et Chongradiensi Comitatibus similiter procedendo ..... prefatos Georgium de Nyarasapath ..... Georgium et Martinum dictos Myse Comanos de Karain eadem Kara ..... possessionibus ..... contra annotatos exponentes ad octavos festi Epiphaniarum domini nunc venturi vestram avocassent in presenciam, rationem de premissis reddituros efficacen ..... Datum octavo die diei Inquisicionis, Evocationis ... . prenotate. Anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto.

A budai kamarai ltárban. V. Budens. Monial. Fasc. 10. No. 16. alatt papiron irt eredetiről, hátlapján viaszpecsét töredékeivel.

654179.

1465. Mátyás király megengedi Szeged városának, hogy Asszonyszállását és a Dunatiszaközi más kún földeket, addig, mig a királynak tetszeni fog, használhassa.

Közölte: Varga F. Szeged város Tört. 249–50. l.

180.

1466. April 17. Buda. Mátyás király a kúnok minden kapitányainak s ispánjainak megparancsolja, hogy az óbudai apáczáknak Vasthorok nevü falujában még Zsigmond király engedelmével letelepedett Antal nevü kúnt és testvéreit ne háborgassák.

Comissio domini regis.

Mathias dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. fidelibus nostris Capitaneis et Comitibus Cumanorum in quibusvis descensibus existentibus et comnorantibus salutem et gratiam. Exponitur Nobis in persona religiosarum dominarum Sanctimonialium in claustro beatae Mariae Virginis in civitate nostra Veterisbudensi fundato degentium querulose. Quandoquidem antiqua earum libertate per condam serenissimum principem dominum Sigismundum Imperatorem et etiam per nostram Majestatem ipsis gratiose concessa requirente, Cumani quidam a tempore prefati condam domini Sigismundi Imperatoris in possessione ipsarum Wasthorok vocata residentiam fecerint, et in posterum in eadem liberam habeant facultatem commorandi. Tamen vos quendam Cumanum nomine Anthonium, qui ab antiquo in praefata possessione Wasthorok residentiam fecisset, contra praetactas libertates earum in modum aliorum Cumanorum abduxissetis moraturum. Etiam alios quosdam Petrum, Lucam et Thomam fratres eiusdem Anthony in dicta possessione Wasthorok residentes abducere velletis et niteremini in praeiudicium et dampnum earundem dominarum Sanctimonialium non modicum. Et quia nos praefatas dominas Sanctimoniales in antiquis libertatibus ipsarum tenere et conservare volumus, ideo fidelitati vestrae harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus rebus sic stantibus, praefatum Anthonium Cumanum per vos modo praemisso indebite et minus juste abductum, iterum ad propria remittere, prescriptos etiam Petrum, Lucam et Thomam fratres dicti Anthonii, qui videlicet ab antiquo in dicta possessione Wasthorok residentiam fecerant, pacifice commorari, et in eadem 655eisdem residentiam facere permittatis et permitti facere debeatis et secus nequaquam facere praesumatis. Praesent. perlectis exhib. restitutis. Datum Budae feria quinta proxima post festum resurrectionis domini Anno domini millesimo quadring. sexages. sexto, regni nostri anno ..... ceronationis vero tertio. (papirral boritott veres viaszba nyomott p. h.)

A budai levéltári papiron lévő eredetiről. – Fasc. 56. No. 66.

181.

1466. April 17. Buda. Mátyás király a kúnok tisztjeinek megparancsolja, hogy Vastorok helységben megtelepedett Sipos Jakab és Tamás nevü kúnokat innét vissza ne hurczolják.

Mathias dei gracia etc. – teljesen egyez a fentebbi oklevél szövegével; egyedül a személyneveknél van a következő változás:

.....Tamen vos quosdam Thomam et Jacobum (igy), ut dicitur a praedicto tempore in praefata possessione Wasthorok residentiam fecissent, contra praetactas libertates etc. Datum Budae etc.

A budai kamarai levéltárban papirra irt eredetiről, melyen a rányomott nagy veres pecsét maradványai látszanak. V. Buden. Monial. Fasc. 37. No. 25.

182.

1466. April 17. Buda. Mátyás király a kúnok tisztjeinek megparancsolja, hogy Vastorok helységben letelepedett Havas Demeter és Kiss István kúnokat innét vissza ne hurczolják.

Mathias dei gracia etc. – teljesen egyez a fentebbi 180. sz. alatt lévő oklevéllel, egyedül a személyneveknél van változás:

.....Tamen vos quosdam Demetrium Howas et Stephanum Kysse, qui, ut dicitur, a praedicto tempore in praefata possessione Wasthorok residenciam fecissent, contra praetactas libertates earum in medium aliorum Comanorum moraturos abducere nitemini et velletis, in praeiudicium libertatis earundem et damnum non modicum. Et quia etc.

Datum Budae etc.

A budai kamarai levéltárban lévő eredetiről V. Buden. Monial. Fasc. 27, No. 25. papiron, rányomott nagy veres pecsét töredéke.

656183.

1466. Sept. 3. Zágráb. Mátyás király meghagyja Péczely Benedek kir. ügyigazgatónak, hogy Heves megyei Ivány falu iránt ez évi aug. 14-én teljesitett határjárási oklevelet Palóczy László országbirónak kiadmányozza.

Mathias dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. fideli nostro Egregio Magistro Benedicto de Peczel directori causarum nostrarum salutem et gratiam. Audimus qualiter tu inter fidelem nostrum Magnificum Comitem Ladislaum de Palócz Judicem Curiae nostrae ab una, ac philisteos nostros ab alia partibus quasdam metas perambulasses. Unde committimus fidelitati tuae firmissime, quatenus visis praesentibus super huiusmodi reambulatione metarum, prout scilicet facta est litteras earumque necessarias emanari faciatis, sic videlicet, quod praefatus Comes Ladislaus tibi in persona nostra accipienti et tu sibi secundum illum modum secundum quem ipsa reambulatio facta est – litteras dare debeas. Secus non facturus. Praesentes tandem pro sua erga te reserves expeditionem. Datum Zagrabiae feria quarta proxima post festum beati Bartholomaei Apli anno domini millesimo quadringent. sexagesimo sexto, regni nostri anno nono, coronationis vero tertio. Mathyas rex ppa Manu. (papirpecsét h.)

Papiron irt eredetiről a budai kamarai levéltárból N. R. A. Fasc. 143. No. 32.

184.

1466. Sept. 7. A budai káptalan jelenti, hogy Palóczy László országbiró s érdektársai kérelmére kiadott kir. parancs folytán ezeknek Heves megyei Ivány nevü falujára nézve több philisteusok s kapitányaik jelenlétében a határjárást ez évi aug. 14-én teljesitette.

Capitulum Ecclesiae Budensis omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris praesentium notitiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod nos litteras Serenissimi Principis Domini Mathiae Dei gratia regis Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Reambulatorias nobis directas, reverentia qua decuit, recepimus in haec verba:

Mathias Dei gratia Rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. fidelibus nostris Capitulo Ecclesiae Budensis salutem et gratiam. Dicitur nobis in personis fidelium nostrorum magnificorum Comitum 657Ladislai de Palócz Judicis Curiae Nostrae, ac Joannis et Stephani de eadem Palócz; quomodo quaedam possessio ipsorum Ivany vocata in Comitatu Hevesiensi existens et habita apud manus ipsorum pacifice habita et existens, legitima reambulatione et metarum erectione ac renovatione plurimum indigeret. Super quo fidelitati vestrae firmiter praecipientes mandamus quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum; quo presente Benedictus de Péczel de Curia nostra regia per nos ad id specialiter transmissum, ad faciem praedictae possessionis Ivany, vicinis et commetaneis ejusdem universis inibi legitime convocatis et praesentibus accedendo, reambulet eandem per suas metas veras et antiquas, novas juxta veteres in locis necessariis erigenda reambulatasque et ab aliorum juribus possessionariis metaliter separatas et distinctas relinquat prefatis Comiti Ladislao ac Joanni et Stephano de Palocz, statuatque easdem eisdem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet praemisso iure perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum; Contradictores vero si qui fuerint, evocet ipsos contra annotatos Comitem Ladislaum ac Joannem et Stephanum de dicta Palocz nostram Personalem in presentiam ad terminum competentem rationem contradictionis eorundem reddituros. Et post haec hujusmodii possessionariae reambulationis ac metarum erectionis et statutionis seriem cum cursibus metarum inibi erigendarum, vicinorumque et commetaneorum, qui praemissae reambulationi intererunt, contradictorumque et evocatorum, si qui fuerint; nominibus et termino assignato eidem Nostrae Personali Praesentiae fideliter rescribatis. Datum in Alba Regali feria secunda proxima post festum Beate Margaretae Virginis et Martyris. Anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto, regni nostri anno nono, Coronationis vero tertio.

Nos itaque mandatis praefati Domini nostri Regis in omnibus obedientes, uti tenemur, una cum praenominato Benedicto de Péczel homine suo regio de Curia suo Regia ad id specialiter transmisso, nostrum hominem, videlicet discretum Valentinum Praesbyterum Rectorem altaris Sctae Crucis in dicta nostra Ecclesia fundati, ad praemissam reambulationem, metarum erectionem et statutionem faciendam nostro pro testimonio fide dignum duximus destinandum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt: quod ipsi in vigilia festi Assumptionis B. V. Mariae proxime praeteriti, ad faciem dictae possessionis Ivany vicinis et commetaneis ejusdem universis inibi legitime convocatis, praesentibusque Petro Beke, Luca Horváth, Joanne similiter Horváth Capitaneis de descensu Apathy szállás, una cum Egregio Nicolao Compolth de Nana, Benedicto et Joanne de Chaz, Thoma de Pethk, Benedicto filio ejusdem; item a parte descensus Késér Gregorio, Domina relicta Blasy Macza, Andrea Literato, Georgio Thamho de Bodokfalva, Simone et Paulo 658de Pazsán, Michaele Reki, Capitaneis descensus Bertha Szent-György; Simone et Joanne Barthalius, Capitaneis de descensu Borsóhalma, caeterisque quam plurimis Capitaneis Philisteorum accedendo, eandem a parte descensuum regalium Apathy et Késér hoc modo reambulassent: et primo a parte descensus ipsius Apathy incoepissent poenes quandam viam, quae de possessione Örs duceret ad eandem possessionem Ivány, et de eadem Ivany ad Pél, poenes quam duas antiquas metas invenissent, iuxta quas duas novas metas erexissent, quarum una a parte orientis esset eiusdem possessionis Ivany, alia vero a parte occidentis dicti descensus regalis Apathy; abhinc inter meridionalem et occidentalem plagas, in competenti spatio inter terras arabiles pervenissent ad unam antiquam metam cursualem bene apparentem, poenes quam similiter unam metam cursualem erexissent; deinde ad eandem plagam inter meridiem et occidentem pervenissent ad unum antiquum fossatum, in cujus cacumine unam metam terream erexissent cursualem; dehinc declimando ad plagam meridionalem per competens spatium inter terras arabiles pervenissent ad quandam planitiem, ubi novam metam cursualem erexissent; adhuc ad eandem plagam meridionalem pergendo, per modicum spatium eundo, ubi in planitie terrarum unam novam metam cursualem erexissent; dehinc eandem plagam meridionalem servando in competenti spatio pervenissent ad quandam viam publicam, quae de dicta possessione Ivány veniret ad descensum regalem Apáthy, et eandem viam pertranseundo, poenes quam unam novam metam cursualem facissent; adhuc in eadem plaga per aliquod spatium eundo in plamtiebus terrarum pervenissent, ubi unam novam metam cursualem fecissent; deinde ad eandem plagam meridionalem modicum pergendo venissent ad quoddam pratum Fertö vocatum, in cujus fine a plaga occidentali unam novam metam cursualem erexissent; deinde adhuc inter meridiem et orientem modicum venissent ad finem cuiusdam prati vulgariter Fertös et Székes dicti, et in fine eiusdem invenissent unam metam antiquam, poenes quam unam novam metam cursualem fecissent; abhinc in eadem plaga inter meridiem et orientem modicum eundo pervenissent ad unum antiquum fossatum, ubi ex utraque parte in latere ejusdem fossati duas novas metas erexissent, quarum una a parte orientali esset dictae possessionis Ivany, alia vero a parte occidentali dicti descensus regalis Apathy ab invicem separantes, ubi metas ejusdem possessionis a parte ejusdem descensus Apáthy fecissent, et incoepissent a parte descensus Késér vocati; primo ab eisdem duabus metis, quae praedictam possessionem Ivány et descensum regalem Apáthy distingverent, declinando modicum ad plagam inter orientem et meridiem pervenissent ad quandam viam, quae de eadem possessione 659Ivány veniret ad descensum regalem Razsang, penes quam novam metam cumulassent, et ab eisdem via et meta ad eandem plagam inter meridiem et orientem in competenti spatio inter terras arabiles venissent, ubi in planitie unam novam metam cursualem erexissent; abhinc in eadem plaga parum eundo venissent ad quandam viam, quae de dicta possessione Ivány duceret ad dictum descensum regalem Késér, penes quam similiter unam metam cursualem erexissent; abinde vero in eadem plaga inter orientem et meridiem inter terras arabiles parum venissent, et in planitie inter locum vulgariter Székes dictum unam novam metam cursualem erexissent; inde vero ad eandem plagam inter orientem et meridiem parum veniendo ad unum antiquum fossatum penes antiquam viam, quae de dicta possessione Ivány veniret ad dictum descensum regalem Késér, in cujus cacumine quandam consignationem terream per modum metae apparentem, quae alias per Vice-Comites erecta et consignata fuisset, reperissent, et in ipso cacumine penes eandem consignationem unam novam metam cursualem fecissent; adhuc ab eadem meta seu fossato eandem viam saliendo, modicum versus meridiem declinando pervenissent ad unum pratum magnum Halmaj Réth vocatum, et in medio eiusdem eundo pervenissent ad finem, seu aciem cuiusdam magni stagni arundinosi et aliis scirpulis vulgariter Kákás et Gyékény vocatis abundantis, ubi unam novam metam erexissent, et deinde ulterius dictum magnam stagnum, quasi versus orientem se extendens, communi usui hospitum et populorum dictae possessionis Ivány ac praefati descensus Késér commisissent, quam quidem possessionem Ivány reambulatam, et ab eisdem descensibus modo praemisso metaliter separatam, et distinctam reliquissent praefatis Comiti Ladislao ac Joanni et Stephano de Palócz, ac eandem eisdem praemisso jure perpetuo possidendam nullo contradictore apparente statuissent; diebus legitimis et horis in facie ejusdem permanentibus. In cujus rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas, alphabetoque intercisas ad fassionem dictorum Domini nostri Regis et nostri hominum duximus concedendas. Datum per manus venerabilis viri domini Mathei Lectoris, et Canonici Ecclesiae nostrae praefatae, 24. die diei reambulationis metarum, erectionis et statutionis praenotatarum. Anno domini supradicto. Praesentibus ibidem Honorabilibus dominis Gallo Cantore, Ladislao Custode, Magistris Jacobo, Paulo, Ladislao, altero Paulo, Michaele, Antonio, Nicolao, Thoma, caeterisque Canonicis Fratribus nostris in Dei Ecclesia praedicta Regi jugiter famulantibus sempiterno. (L. S.)

Jász-Apáthi város levéltárában találtató azon másolatról, mely az egri káptalan levéltárában lévő eredetiről ugyan e káptalan által 1750. hiteles alakban kiadatott.

660185.

1467. Jul. 2. Buda. Mátyás király a kolbászszéki kúnokat minden más biróság hatósága alól felmentvén, egyedül magok közűl választott birák hatósága alá rendeli.

Commissio domini Regis.

Nos Mathias dei gracia Rex Hung. Dalm. Croac. etc. Memorie commendamus Tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis, Quod nos accepta. Supplicacione nonnulorum fidelium nostrorum per eos nobis nomine tocius vniuersitatis Comanorum nostrorum de Sede Kolbaz superinde oblata pro fidelibus seruicijs eiusdem vniuersitatis Comanorum eosdem Comanos nostros ac dictam vniuersitatem ipsorum de plenitudine nostre Regie potestatis et gracia speciali a Judicio et quauis potestate quorumlibet Judicum et Justiciariorum Regni nostri tam ecclesiasticorum, quam Secularium presencium et futurorum ita perpetuo eximimus, ut nullus omnino prefatorum Judicum ipsos Comanos nostros ac vniuersitatem vel heredes et posteritates eorum in quibusuis Causis et Causarum Articulis Judicare possit, sed si qui Causas quascunque contra eosdem habent vel habuerint, eas prius coram judice qui pro tempore per eos de medio ipsorum electus fuerit, tractent, et tandem si de Judicio eiusdem contenti non fuerint, in Curiam nostram Regiam causas easdem deducere possint; ymmo eximimus presencium per vigorem. Quo circa vobis fidelibus nostris palatino ac in Judicatu vices gerentibus presentibus et futuris presencium noticiam habituris firmiter mandamus, quatenus dictos Comanos nostro de Sede predicta vel aliquos aut universitatem, sew heredes et posteritates eorum ad cuiusvis instanciam in Causis quibusvis contra formam huiusmodi gracie nostre Judicare, vel vero astare Judicatui compellere audeatis. Siqui enim quitquid actionis contra eos habuerint prosequantur prius coram Judice, qui per eos pro tempore electus fuerit, Et si de judicio suo contenti non fuerint Ita demum in Curiam Regiam easdem causas deducant. Secus non facturi. presentes quoque litteras nostras, que secreto sigillo nostro in appresso pro huius rei perpetua memoria communiri fecimus semper post earum lecturam reddi iubemus presentati.

Datum Bude In festo visitacionis B. Marie Virg. Anno dom. Millesimo Quadringentesimo Sexagesimo Septimo. Regni nostri Anno decimo, Coronacionis vero quarto.

Papir. Sorok alatt a pecséttöredék. – Eredetije a pozsonykáptalani országos levéltárban Capsa XIV. Fasc. 3, Nr. 20.

661187.[6]

1468. Mart. 11. Az egri káptalan Kenderessy Balázs részére Kakath és Hegyesegyházra vonatkozó, s 1397., 1399., 1407. és 1408. évben kelt, s véletlen elveszett okleveleket saját levéltárában lévő eredetiről Mátyás királynak Budán ez évi márt. 5-én kelt parancsára hitelesen átirva kiadja.

Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire. Quod nos litteras Serenissimi Principis et domini domini Mathie dei gracia Hungarie Dalmatie Croacie etc. Regis domini nostri gratiosissimi Requisitorias nobis preceptorie directas summo cum honore recepimus in hec verba.

Mathias dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. fidelibus nostris Capitulo Ecclesie Agriensis salutem et gratiam. Dicit nobis fidelis vir Egregius Blasius de Kenderes, quomodo quedam litteralia instrumenta factum possessionis sue Heges alias Kakath et Kenderes alias Kereghaz vocate tangentes ab ipso casualiter deperdita forent et alienata, quorum paria in vestra sacrastia seu conseruatorio ecclesie vestre more solito reposita haberentur, que nunc pro tuitione suarum jurium possessionariorum minime forent necessaria. Super quo fidelitati vestre firmiter precipientes committimus, et mandamus, quatenus statim perceptis presentibus predicta paria dictorum litteralium instrumentorum tenores, si eadem factum premissarum possessionum tangere agnoveritis, paria in transcripto litterarum vestrarum eidem Blasio de Kenderes concedatis, caventes tamen, ne fraus aut dolus eveniat in hac parte aliqualis, secus no facturi, presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Agrie Sabbato proximo ante dominicam Invocavit me .... Anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo, regni nostri anno undecimo, coronationis vero quarto.

Nos itaque mandatis ipsius domini nostri Regis in omnibus obedire cupientes ut tenemur, dicta litteralia instrumenta in prefata sacrastia seu conservatorio ecclesie nostre predicte diligenter requiri facientes, reperimus inter cetera quedam quatuor privilegia nostra alphabeto intercisa factum possessionis Kakath et Hegeseghaz 662ac quaundam piscinarum infrascriptarum concernentia Cuius tenor unius equitur et est talis:

Omnibus Christi fidelibus etc. (lásd a 67. sz. oklevelet.)

Alterius vero tenor sequitur et est talis:

Omnibus Christi fidelibus etc. (lásd a 84. sz. oklevelet.)

Tertii autem privilegii tenor sequitur et talis est:

Omnibus Christi fidelibus etc. (lásd a 69. sz. oklevelet.)

Quarti vero privilegii (igy) sequitur et est talis:

Omnibus Christi fidelibus etc. (lásd a 79. sz. oklevelet.)

Tandem nos tenores et ordines dictorum requisitorum et reinventorum privilegiorum presentibus litteris nostris modo simili privilegialibus pendentis et autentici sigilli nostri maioris munimine reboratas de verbo ad verbum omni sine dolo et fraude diminutione et augmento aliquali transcribi et transumi facientes dictaque privilegia originalia ad prescriptam sacrestiam seu conservatorium eiusdem Ecclesie nostre more solito deponi fecimus. In cuius rei memoriam presentes nostras litteras privilegiales eidem Blasio de dicta Kenderes iurium suorum uberiorem ad cautelam duximus concedendas. Datum feria sexta proxima ante festum beati Gregory pape anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo.

Kivűlről egykorú kézzel irva: Kakatnak felyében, mely puzta thelek volt, melyet adott el derzi Demeter atyafjajwal pénzen Andrásnak, Jánosnak, kik kúnok woltak pénzen, és bele Iktaták magukat kwn kis János Iktatá magát hegyesegyházban mint zályogosban.

Budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 482. No. 12. hártyán irt eredetiről kék veres zsinóron függő meglehetős ép pecséttel.

188.

1469. Mart. 18. Budán. Mátyás király velenczei Boné Mozes részére az egri káptalannak Konye bán fiai Széchényi Franknak Szentiván s több Hevesmegyei birtokai határjárásáról 1399. Mart. 12-én kelt levelét kiváltságlevél alakjában kiadja.

Nos Mathias dei gracia rex Hungarie, Dalmacie, etc. memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis: Quod fidelis noster Moyses Bono de Venetiis nostre Maiestatis veniens personalem in presenciam, exhibuit et presentavit nobis quasdam litteras Capituli Ecclesie Agriensis in papyro patenter confectas, sigillo ipsorum a tergo impressive consignatas tenoris infrascripti; supplicando Maiestati nostre humiliter et devote, ut tenores earundem presentibus litteris nostris transcribi et transsumpmi facientes, eidem Moysi dare et concedere dignaremur iuris 663sui ad cautelam. Quarum tenor is est: Magnifico viro Domino Detrico Bubek regni Hungarie Palatino Domino et amico eurundem honorando Capitulum Ecclesie Agriensis sincere reverencie et honoris continuum incrementum. Litteras Serenissimi Principis Domini nostris Regis Sigismundi honore quo decuit, recepimus in hec verba: Sigismundus sat. (lásd az 1399. Mart. 11-én kelt oklevelet, mely hártyán kelt, azonban a jelen oklevélben emlitve lévő papiron kiadottal teljesen egyez.)

Nos igitur premissis supplicacionibus annotati Moysi per eum nostre modo quo supra porrectis Maiestati, regia benignitate exauditis et clementer admissis, prescriptas litteras annotati Capituli Ecclesie Agriensis presentibus litteris nostris patentibus de verbo ad verbum insertas et transumptas eidem Moysi duximus concedendas. Cummuni iusticia svadente harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude Sabatho proximo ante Dominicam Judica anno domin millessimo quadringentesimo sexagesimo nono.

A budai kamarai ltár N. R. A. Fasc. 681. No. 20. alatt ép hártyán irt eredetiről, alsó részén a kir. pecsét maradványaival; ugyan ez megvan egyszerü másolatban a jászkún ker. ltárban Caps: 1-a Fasc. 1. n. 1. ily jegyzettel: haec documenta et respective metales privilegiales sunt per Exc. Cameram cum his Districtibus comunicata.

189.

1469. Jul. 21. Buda. Mátyás király Kaskantyuszállásról Zily Benedek kún részére Marczaly János 1456. aug. 16. kelt levelét hitelesen átirva kiadja.

Nos Mathias Dei gracia Rex Hung. Dalmatie, Croacie etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod fidelis noster Benedictus Zily dictus, Comanus noster[7] in descensu Kachkanchiw comorans, nostre Maiestatis personalem veniens in presenciam, in sua et aliorum universorum Comanorum nostrorum ad Sedem Halas pertinencium personis exhibuit nobis et presentavit quasdam Litteras condam magnifici Johannis filii Wajvode de Marczali, Simighiensis 664et Zaladiensis Comitatuum ac Comanorum nostrorum regalium Comitis in papiro patenter confectas, sigillo suo impressive consignatas, tenoris infrascripti. Suplicans nobis humiliter, ut nos easdem litteras de verbo ad verbum presentibus litteris nostris privilegialibus transscribi et transsumi faciendo, memorato Benedicto ac alys universis Comanis nostris ad dictam Sedem Halas pertinentibus dare et concedere dignaremur, juris sui ad cautelam. Quarum tenor talis est:

Nos Joannes etc. (lásd 156. számú oklevelet).

Nos igitur prescriptas litteras antefati condam Joannis Vajvode, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sine diminucione et augmento aliquali de verbo ad verbum presentibus litteris nostris insertas eidem Benedicto ac aliis universis Comanis nostris ad dictam Sedes Halas pertinentibus in transcripto duximus concedendas, iuris ipsorum ad cautelam. Harum nostrarum quibus sigillum nostrum, quo in judiciis utimur, est appensum, vigore et testimonio Litterarum mediante. Datum Bude ferie sexta proxima post festum Beate Margarethe Virginis et Martyris Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono.

Kivülről: Concernit oppidum Cumanicale Halas et itidem inventum resignatum Jászbereny die 3. July 1754.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről vereszöld selyem zsinóron a pecsét töredékei láthatók.

190.

1469. Aug. 10-ről. Kalocsa. Mátyás király a fejérvári káptalannak meghagyja, hogy Bugaczházáról való Bugacz Benedek s érdektársainak a Rozgonyiak dömsödi jobbágyai ellen fenforgó ügyét vizsgálja meg.

Mathias dei gracia rex Hungarie etc. fidelibus nostris Capitulo Ecclesie Albensis salutem et graciam. Exponitur nobis in personis fidelium nostrorum Benedicti Bugacz de Bugaczhaza, Valentini Fistes etc. quomodo temporibus proxime preteritis Johanes Vas de Dynnye etc..... jobbagiones magnificorum Johannis et Raynoldi de Rozgon in possessione ipsorum Demsed vocata commorantes etc. (panaszosok marháit elhajtották, a király tehát meghagyja a káptalannak, hogy ez ügyben vizsgálatot tartson.) Datum Cwlochie in festo sancti Laurency martyris anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono.

A budai kam. ltár N. R. A. Fasc. 995. No. 5. papirra irt eredeti káptalani jelentésből hosszas viasz pecsét töredékeivel.

665191.

1469. Sept. 17. Buda. Mátyás király a Berénszállás, Négyszállás, Fénszaru és Árokszállás-székekbeli philisteusoknak megengedte, hogy adózásaikat ne a Heves megyei nemesekkel, hanem külön fizessék.

Commissio propria Domini Regis.

Nos Mathias Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. significamus tenore presencium quibus expedit universis: quod nos ad supplicationem Fidelium nostrorum universorum Philisteorum in Sedibus Berenzallas, Negzallas, Fewenzarw et Arokzallas ac pertimentium earundem in Comitatibus Hewesien. et Zolnok Exteriori habitis et existentibus commorantium per eos nobis factam, eisdem ex gracia regia annuimus: ut taxam seu collectam sive contributionem aliquam in medium populorum nobilium dictorum Comitatuum Hewesiensis et Zolnok exterioris solvere nunquam teneantur: sed huiusmodi taxam, collectam, sive contributionem, dum super eos imponentur, seorsum solvant, instar aliorum Philisteorum nostrorum. Quocirca Vobis Fidelibus nostris universis et singulis Dicatoribus et Exactoribus predictarum taxarum, collectarum sive contributionum quarumcunque nunc constitutis, et in futurum constituendis presencium notitiam habituris firmiter mandamus: quatenus a modo in posterum prefatos Philisteos nostros in prefatis Sedibus et earundem pertinentiis commorantes ad solucionem huiusmodi taxarum, collectarum sive contribucionum contra formam premisse nostre annuencie artare et compellere, aut ipsos racione non solucionis earundem in personis, rebusque et bonis eorum quibusvis impedire, molestare et dampnificare nullo modo presummatis, nec sitis ausi modo aliquali. Presentibus perlectis Exhibenti restitutis. Datum Bude die Dominico proximo post festum exaltacionis sancte Crucis Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono regni nostri anno duodecimo Coronacionis vero sexto.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött hártyán irt eredetiről, rányomott veres viaszpecsét jeleivel.

192.

1469. Sept. 22. Buda. Mátyás király törterszállási Cserthe Bálint és fia részére Zsigmond királynak 1436-ban Törterszállás, Bojcsaszállás és Kömpöczszállás kapitányságaira vonatkozólag kelt adománylevelét megerősitve s hitelesen átirva kiadta.

Közölte: Varga F. Szeged város Tört. l. 250–1. l.

666193.

1469. Szept. 22. Buda. Mátyás király a Mizseszéki kúnokat a kamarai nyereségtől és más országos adózásoktól felmenti, s az évi 53 arany forint kir. censusból is 13 forintot elenged.

De propria commissione Domini regis.

Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos ad nonnullorum fidelium nostrorum humillime supplicationis instanciam, per eos pro parte fidelium nostrorum universorum Comanorum ad Sedem Myse pertinencium, nostre propterea porrecte Maiestati, eosdem presentes et futuros a salucione lucri camere nostre, ac quarumcunque contribucionum onere generaliter super regnicolas nostros imponendarum presertim cum se ipsi dicant, ab antiquo superinde esse supportatos. Rebus ita exstantibus in perpetuum duximus eximendos et supportandos, ac eisdem Comanis de censu nostro regali, videlicet de quinquaginta tribus florenis auri ab ipsis Maiestati nostre singulis annis circa festum Beati Georgii Martyris et Michaelis Archangeli provenire debentibus tredecim florenos auri de gracia nostra speciali in perpetuum duximus defalcandos et remittendos, ac huiusmodi censum nostrum solummodo in quadraginta florenos auri reducimus, ita ut ipsi Comani deinceps perpetuis successivis temporibus viginti florenos auri circa festum Beati Georgii Martyris, alios vero viginti florenos auri circa fastum Beati Michaelis Archangeli pro censu ordinario Maiestati nostre annuatim solvere debeant et teneantur, imo eximimus et supportamus presencium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris castellanis et Provisori Curie Castri Nostri Budensis, ac Dicatoribus et Exactoribus lucri camere et quarumcunque contribucionum predictarum, nec non Capitaneis eorundem Comanorum nostrorum presentibus et futuris presentium noticiam habituris, firmiter mandamus, quatenus a modo in antea prefatos universos Comanos ad dictam Sedem Myse pertinentes ad solucionem lucri camere et quarumcunque contribucionum, contra formam praemisse nostre exempcionis artare et compellere non debeatis, nec racione previa ipsos in rebus et bonis eorum quoquomodo impedire et dampnificare presumatis secus non facturi. Presentibus Perlectis Exhibenti Restitutis Datum Bude feria tercia proxima ante festum Beati Michaelis Archangeli Anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo nono regni nostri anno duodecimo coronacionis vero sexto.

Kivülről: Halasiense Privilegium die 3a Juny 1754. Jász-Berény resignatum.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött, s hártyán irt eredetiről, melyen papirba nyomott pecsét látható.

667194.

1469. Okt. 8. Mátyás király Szeged város részére 1462-ben a kúnsági puszták élvezete iránt kiadott oklevelét megerősiti.

Közölte: Varga F. Szeged város Tört. I. 281., illetőleg 292. l.

195.

1469. Decz. 31. Buda. Mátyás király Túr és Varsány városok polgárainak földbirtokaikra oly szabadságot enged, mint a milyennel a Kolbászszékhez tartozó kúnok rég idő óta élnek.

Mi Mátyás király Isten engedelméből Magyarországnak, Cseh országnak királya. Adjuk mindeneknek, az kiknek illik, tudtokra ez mi levelünknek rendiben, hogy mi mikoron az mi hivünknek az nemes Parlaghi Györgynek könyörgésére hallgattunk volna, az Thúr és Varsány városoknak polgárinak és minden lakosinak részekre adattattanak mi Felségünknek az levelek az ő javokra és hasznokra ugyanazon dolgoknak erősségére kedvesen reáhajlánk és engedénk, hogy ők az ő szántóföldökkel, szénatermő földökkel, halászó vizekkel és minden kereskedésekben való szabadságokkal az mi Kunainkkal, kik az Kolbászi székhez tartoznak, olyan móddal és renddel, mi néművel az mi eleinknek, ugymint az régi Magyarországi szent királyoknak idejekben élni mondattanak az mi kúnainkkal mostantul fogva mind örökké az következendő időkben is élhessenek és lehessenek; sőt reá hajlottunk és megengedjük ezen jelenlévő levelünknek erejével. Annokokáért tinektek mi hiveinknek udvarunknak és?Budai táborinknak (?) gondviselőinknek és minden tisztviselőknek, és ez levelünknek rendiben erőssen parancsoljuk, hogy ez felyül megmondott Kolbászi székhez tartozóknak és jövendőbelieknek, miképen az előtt, ennek utánna is, az megmondott polgárokat, és azoknak az Thúr és Varsány nevü városoknak minden lakosit, úgy az mint az megmondott Parlaghi György kérte, az megmondott szántóföldekkel, szénatermő földekkel, halászó vizekkel, kereskedésben való szabadságokkal, melyekkel az mi előttünk való Magyarországnak szent királyoknak idejekben élni mondattanak, abban semmit bántani és háborgatni ne merjetek, az jelen való levelet elolvasván, az mutatónak kezében viszaadjátok. Költ Budán Kis karácsony előtt való vasarnapokon Anno 1469. uralkodásunknak tizenkét esztendejében, felkoronázásunknak 6 esztendejében.

Ez oklevél eredetije fel nem találtathatott; e magyar forditás, mely hihetőleg kevi ref. lelkész Budai Bálint által tétetett, látható karczagi levéltári 1670-ik jegyzőkönyv 1. és 2-ik lapján.

668196.

1470. Sept. 1. Buda. Mátyás király meghagyja a budai káptalannak, hogy Kenderesy Balázs bői, kenderesi és hegyesi jobbágyai által a budai sz. lőrinczi pálosok és másoknak Kenderes faluban lévő birtokain okozott károkat vizsgálja meg.

Mathias dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. fidelibus nostris Capitulo Ecclesie Budensis salutem et graciam. Dicitur nobis in personis religiosorum fratrum heremitarum Ordinis Sancti Pauli primi heremite in Claustro beati Laurency Martyris supra Budam fundato degencium ac Egregii Michaelis de Bessenyew vicepalatini nec non Demetry de Bew, Johanis de Berczel, et Sigismundi de Lwd ..... Quod circa festum beati Laurency proxime preteritum Blasius de Kenderes missis et destinatis Pelbarto Pogan de Naghrew familiari, ac Sebestiano Dewres, Anthonio Alfewldj, Michaele litterato, Luca Fazakas, Gregorio Wyncze, Mathia Deak, Petro Toth, Miachaele Kewez, Gregorio Seryn, altero Gregorio Weres, Georgio Chogar, Francisco Seres, Fabiano Kwy, Emerico Horogzegy, altero Emerico Erthew, Valentino Pynthes, Emerico Zygethy, et Ambrosio Komlos in Kenderes predicta, item Francisco Blasko, Thoma, Matheo Augstini, Michaele Petheu, Paulo Geke, Andrea magno, Johanne Morthy, Laurencio Bogola, Matheo Morthy, Petro Sary et Emerico Baky in Bew, necnon Nicolao Olah, Andrea Thewrews, Johanne magno, Balthasar, Benedicto Zwnyog et Francisco Santha in Hegyes possessionibus commorantibus Jobagionibus scilicet suis ad prata seu fenilia dictorum exponencium in insulis Kyszygeth et Thywysseszygeth vocatis inter metas dicte possessionis Kenderes existentibus adiacentibus, abinde plusquam mille cumulos feni vulgo kalangya vocatos per Jobagiones ipsorum exponencium in eadem Kenderes commorantes pro se falcari et cumulari, quo sue placuisset voluntati, asportari fecisset, in quo eisdem Jobagionibus dictorum exponencium plusquam centum florenorum auri dampna intulisset. Et quod circa festum omnium Sanctorum proxime preteritum ijdem exponentes in reambulacione et rectificacione metarum dicte totalis possessionis Kenderes unacum Comanis vicinis scilicet eiusdem circum adiacentibus factis, ceterarumque terrarum ad ipsam Kenderes pertinencium protunc usurpacione septuaginta florenos puri auri exposuissent, quao quidem terras idem Blasius de Kenderes unacum Jobbagionibus suis inibi commorantibus ulla solucione porcionis sue, ipsum in prescriptis expensis dictorum exponencium tangentibus, eisdem exponentibus impensa minus iuste uterentur etiam modo. Preterea etc. Postea dum nostra Maiestas in dicta possessione Kenderes in eodem anno (fentebb az mondatott: in anno cuius jam 669quarta instaret revolucio) descensum habuisset, tunc ipsi fratres heremite unacum ipso Blasio et alys nobilibus de eorundem unanimi voluntate certa victualia pro munere in cummuni expensa disposita nobis dedissent, predictus vero Blasius de Kenderes de porcione sua possessionaria in eadem habita super viginti florenos auri in contribucionem huiusmodi muneris solvendos ipsis fratribus heremitis exponentibus satisfacere non curasseat usque modo sat. Datum Bude in festo beati Egidy abbatis anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo.

A budai kam. ltárban Acta Paulin. Mon. S. Laurencii supra Budam Fasc. I. nro 21. alatt papirra irt eredeti káptalani jelentésből.

197.

1470. Sept. 11. Esztergom. Tamás az esztergomi érsekség helyettese többek között a kakatszállási és kolbászszállási plebánusoknak meghagyja, hogy ujabb felszóllitásra a buda sz.-lőrinczi pálosok kenderesi birtokán erőszakoskodó Kenderesy Balázst egyházi átok alá vessék.

Thomas decretorum Doctor prepositus Castriferrei ac Canonicus Strigoniensts Ecclesiarum, necnon Reverendissimi in Christo Patris et domini domini Johanis miseracione divina Archiepiscopi Strigoniensis sat Vicarius in spiritualibus .... Dilectis nobis in Christo honorabilibus et discretis viris dominis in de Pesth, de Zenthfalwa, de Zenthlevrincz, de Weczech, de Illew, de Gemerew, de Kenderes, Ffegwerneky de Bew, de Banhalma, de Kakathzallasa, de Kolbassallasa, de Hegyesbor Ecclesiarum Plebanis Agriensis et Vaciensis dyecesium sat. (ezeket utasitja, hogy ujabb felszóllitásra a Buda sz.-lőrinczi Pálasok kenderesi birtokán erőszakosságokat elkövető Kenderesy Balást ünnepélyesen egyházi átok alá vessék.)

Datum Strigony undecima die mensis Septembris anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo. Ladislaus de Doroghaza notarius.

A budai kam. ltárban Act. Paulin. S. Laur. s. Budam. Fasc. 1., nro 23. papiron irt eredetiről alól reá nyomott kis fekete pecséttel.

670198.

1472. Maj. 18. IV. Sixtus pápa a ferenczi rend Magyarországi főnöke Igal Fábiánhoz intézett levelében, minthogy a Mátyás királytól nyert engedelem folytán az e szerzet tagjai által a ker. hitre téritett philisteusok Berény városban egyházat és szerzetházat épitettek, megengedi, hogy e szerzetházat ennek tagjai a szokásos kiváltságokkal lakásúl elfoglalhassák.

Dilectis filiis Fabiano de Igal Magistro Provinciali totius Regni Hungariae, et Gregorio de Zarnast Ordinis Fratrum Minorum Professoribus etc.

Sacrae religionis etc. Sane pro parte Vestra Nobis nuper exhibita petitio continebat, quod charissimus in Christo filius Noster Mathias Rex Hungariae illustris, pie considerans, quod Vos vestris Praedicationibus et bonis operibus, mediante gratia Altissimi, certas gentes Filicstros (igy) nuncupatos, in regno Hungariae cohabitantes, et a fide christiana alienas, ad gremium S. R. Ecclesiae, et ad cognitionem verae fidei perduxeratis, praefatus Rex Filicstris praedictis, super hoc sibi supplicantibus, quod unam Ecclesiam in oppido de Baren. Agriensis Dioecesis cum domo coemeterio, dormitorio, claustro, campana, campanili, hortis, hortalitis, ac aliis necessariis officinis pro usu et habitatione tam vestra, quam aliorum Fratrum dicti Ordinis aedificare possent, quantum in eo fuit, licentiam concessit; quodque Filicstri praedicti domum huiusmodi, sub vocabulo Beatae Mariae aedificarint. Quare pro parte tam dicti Regis, quam Vestra, Nobis fuit humiliter supplicatum, ut Vobis recipiendi domum praedictam, et in ea cum aliis Fratribus dicti Ordinis perpetuo habitandi licentiam concedere, et indulgere de benignitate Apostolica digmaremur.

Nos igitur praefati Regis, ac Vestris in hac parte supplicationibus inclinati, quod Domum praedictam recipere et una cum aliis Fratribus Ordinis huiusmodi perpetuo cohabitare libere et licite valeatis, licentiam concedimus per praesentes. Volumus insuper quod vos et Fratres, quos in dicta domo pro tempore residere contigerit, omnibus et singulis privilegiis, indulgentiis, libertatibus, gratiis, exemptionibus, aliis domibus et Fratribus Ordinis eiusdem in genere concessis et concedendis, uti et gaudere libere et licite valeatis, in omnibus et per omnia, prout aliae domus Ordinis praedicti utuntur et gaudent: jure tamen parochialis Ecclesiae et cujuslibet alterius in omnibus semper salvo. Non obstantibus fel. record, Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri et aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis quibuscunque Nulli ergo etc. siquis etc.

671Datum Romae apud S. Paulum extra muros Urbis. Anno Incarnationis domini MCCCCLXXII. 15. kal. Juny. Pontificatus nostri anno primo.

A jászberényi zárdában talált egyszerü másolatról.

Cornides kézir. dipl. T. VI. p. 190. Wadding Annales Minor. T. XIV. p. 540.

199.

1472. Aug. 6. Buda. Mátyás király Pálkaszálláson lakó Thenkes Pál kún fiainak megengedi, hogy a Kecskemét székhez tartozó lakatlan Othasylis szállásra lakosokat telepithessenek.

Nos Mathias Dei Gracia rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie comendamus per presentes: Quod cum Nos Descensum Othasylyszallas vocatum, nunc habitatoribus destitutum in Comitatu Pestiensi et ad Sedem Kechkemeth pertinentem, habitum, populorum efficere, et populorum multitudine decorare intendamus. Volumus igitur nichilominus consideratis fidelitate et serviciis fidelium nostrorum Laurentii et Benedicti, filiorum condam Pauli Thenkes, Comani nostri, alias in descensu Palkazalasa comorantis, Nobis iuxta ipsorum posse exhibitis, id eisdem ipsorumque heredibus et posteritatibus universis ex gracia speciali annuendum duximus et concedendum, ut ipsi a modo deinceps semper perpetuis futuris temporibus, cuiuscunque status et lingvagii homines existant, qui ad dictum descensum nostrum Othasylyszallas comorandi causa venire voluerint, ad eundem libere adducere et reducere valeant atque possint, illi etiam libere veniant et secur ... comorentur in eodem descensu nostro sub illis libertatibus et consvetudinibus, quibus ceteri Comani nostri utuntur, et gaudent, sub nostra protectione et tutela speciali, imo anuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca Vobis fidelibus nostris universis et singulis nobilibus regni nostri Jobagiones habentibus, firmiter precipientes mandamus, quatenus omnes tales Jobagiones vestros, qui de vestris possessionibus obtenta licentia, iustoque terragio deposito, et aliis debitis suis plene persolutis, ad prefatum descensum nostrum Othas ylys zallasa comorandi causa venire voluerint, libere et absque omni impedimento cum omnibus rebus et bonis ipsorum abire permittatis et permitti faciatis. Et hec volumus per fora et alia loca publica publice facere proclamarj. Presentibus Perlectis Exhibenti Restitutis Datum Bude feria quarta proxima ante festum Assumpcionis Beate Marie Virginis gloriose. Anno Domini millesimo 672quadringentesimo septuagesimo secundo. Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. quintodecimo, Bohemie vero quarto. Ad Relationem Pauli Kenysy.

Kivülről: Inventum in Oppido Cumanicali Halas resignatum Jászberény die 3-a July 1754.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről rányomott papir pecsét nyomaival.

200.

1473. Febr. 22. Buda. Mátyás király a Berinszállás, Négyszállás, Árokszállás és Fénszaru székekbeli philisteusokat, a régi szokásos 500 frt évi census, és 300 frt tegzespénzen kivül más országos adózásoktól felmenti.

De Commissione propria Domini Regis, Domino Thesaurario referente.

Nos Mathias Dei gratia Rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore praesencium significantes quibus expedit universis; Quod Nos cupientes Sedes Berynzallas, Nighzalas, Arokzallas et Fewnzarw ac universos eorundem Philisteos et ad ipsos pertinentes ad inconsvetis censibus exonerare: ab eis Lucrum Camere nostrum, a cuius eciam onere cum ab antiquo supportati esse dicuntur, rebus ita existentibus removimus, ac tum superinde eosdem Philisteos nostros, cum vero ab onere et gravamine quarumlibet taxarum, Contribucionum et aliarum quarumcunque Exactionum in medium Regnicolarum nostrorum per eos solvendarum deimceps in perpetuum duximus fore exemptos et supportatos, reducentes eos ad censum eorum ab antiquo per eos fieri solitum: pro quo in Festo Beati Georgy Martyris Ducentos et qinquaginta florenos auri, et in Festo B. Michaelis Archangeli similiter ducentos et quinquaginta florenos auri, et postea trecentos florenos auri, qui trecenti floreni auri Proventus pharetrales appellantur, singulis annis solvere teneantur; Quocirca Vobis Fidelibus Nostris Egregio Stephano Literato Provisori Curie Castri Nostri Budensis, eiusque futuris succedentibus, item universis et singulis Dicatoribus et Exactoribus huiusmodi Proventuum Lucri Camere nostre, nec non Taxarum, Contributionum, et aliarum quarumcunque Solucionem nunc constitutis et in futurum constituendis harum serie firmiter committimus: quatenus annotatos Philistaeos nostros iam dictarum Sedium et ad eas pertinentes, a modo deinceps ipsum Lucrum Camere nostre, aut ad solvendum onus alicuius taxe inconsvete ultra quas superius limitatum est, compellere non presumatis, nec sitis ausi modo aliquali; Presentes 673autem, quas sigillo nostro impendenti communiri fecimus, post earum lecturam reddatis presentanti. Datum Bude in Festo Kathedre Beati Petri Apostoli Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tercio regnorum Nostrorum Anno Hungarie etc, quintodecimo Bohemie vero quarto.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s ép hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott szélén a függő pecsét jelei láthatók; ugyan ezt Ulászló király 1492-ben hitelesen átirva megerősitette.

201.

1473. Jun. 6-ról. Buda. Mátyás király Hontos-széki Kajtorszálláson lakó Kun Mihály nevü kúnt a Pálos szerzetnek tett hű szolgálataiért minden adózások és szolgálatok alól felmenti.

Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos tum ob amorem et specialem nostram devotionem, quam nos ad gloriosam et benedictissimam virginem Mariam matrem Dei intaminatam gerimus, In cuius nomine glorioso Claustrum religiosorum fratrum Heremit .... beati Pauli primi heremite in possessione Cathka vocata .... fore dicitur, cuiusque precibus et meritis gloriosis nedum in terris juramentum ..... consolari speramus, cum vero ad humillime supplicationis instantiam eorundem fratrum heremitarum per eos pro parte fidelis nostri Michaelis Kwn Komani ..... scensu Kaytorzalas in Sede Komanorum nostrorum Honthoszek apellata residentis, qui caritati divina eisdem fratribus jure confraternitatis devinctus ip ..... claustro eorundem pretacto in omnibus ipsorum necessarys negocys ac certis temporibus transactis continue famulatus fuisse perhibetur; eundem ..... anum nostrum ut de cetero eisdem fratribus heremitis ac dicto claustro gloriose Virginis Marie fervencius et instantius valeat famulari e.... Michaelem Kwn komanum nostrum ac heredes et successores eiusdem universos ab omnibus taxis, collectis, contribucionibus et censibus ac serviciorum quorumvis ..... ex parte eiusdem nostre Maiestati quovis modo provenire et fieri debentibus, duximus gratiose eximendum, supportandum et per omnia libertandum; imo eximimus et eosdem exemptos habere volumus perpetuis futuris temporibus presencium per vigorem, ita tamen ut idem Michael Kwn universique heredes eiusdem in medium contributionis annualis, que de medio aliorum Komonorum nostrorum in descensu predicto pro tempore constitutorum nostre Maiestati singulis annis circa festum beati Michaelis Archangeli provenire debet, solummodo singulos duos florenos auri et non plures dare debeant 674et persolvere teneantur. Quocirca vobis fidelibus nostris Capitaneis, Comitibus et Nobilibus dictorum Komanorum nostrorum, nec non Dicatoribus et Exactoribus et cuiuslibet contribucionis nostre pro tempore constitutis harum serie firmissime committimus et mandamus taliter per omnia habere volentes qualiter habita prosequimur noticia, memoratum Michalem Kwn ac heredes et successores eiusdem universos a modo per amplius ultra predictos duos florenos auri puri ad solucionem cuiusvis contribucionis, taxe, seu collecte ac servicia ..... astringere, atque eundem ac dictos heredes suos racione non solucionis maioris, aut servicy contra formam premisse nostro exempcionis et annuencie in personis atque rebus et bonis suis quibusvis vexare et dampnificare nullatenus presumatis et nec sitis ausi modo aliquali premisse gracie nostre sub obtentu, presentibus, quas sigillo nostro fecimus consignari impendenti per exhibentem redditis. Datum Bude in festo Pentecostes anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tercio; regni nostri anno sextodecimo, coronationis vero decimo.

Budai kam. ltár M. O. D. L. egy 1484-ik évi eredeti oklevél után, melyben Beatrix királyné sept. 19-én kelt levelében a fentebbi levelet megerősiti, alsó részén vastag selyem kötelékkel, melyről a pecsét hiányzik.

202.

1473. Aug. 15. Buda. Mátyás király a budai vár udvari tiszttartója István deáknak meghagyja, hogy megelégedve a birsággal és más szokott jövedelmekkel, a philisteusoktól élelmiszert ne követeljenek.

De commissione propria Domini Regis.

Nos Mathias Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Tenore presencium significamus quibus expedit universis; Quod quia Philistei nostri nostrum venientes in conspectum nobis exponere curarunt; qualiter Comites et Officiales eorum pro tempore constituti totiens quotiens, dum in medium eorum pervenirent, eosdem in rebus, bonis et victualibus ipsorum diversimode impedirent et super sumptus et expensas eorum, quam diu vellent, manerent: propter quod iam summam inopiam devenisse dicuntur. Unde supplicarunt Maiestati nostre, ut ipsi circa premissa remedium adhibere dignaremur. Et quia nos tum visa inopia et paupertate eorum, ad quas devenisse dicuntur, tum eciam ex gracia speciali eosdem Philisteos nostros ubivis in Regno nostro commorantes presentes et futoros a talismodi victualibus, sumptibusque et expensis exemptos habere volumus et supportatos: ymo eximimus et sopportamus presentium per vigorem. Quocirca Vobis Fidelibus Nostris Egregio Stephano Litterato Provisori 675Curie Castri nostri Budensis eiusque Officialibus, item aliis universis et singulis Comitibus et Officialibus prefatorum Philisteorum nostrorum nunc constitutis, et in futurum constituendis harum serie firmiter mandamus, quatenus a modo in posterum, dum in medium prefatorum Philisteorum nostrorum perveneritis, extunc nulla victualia, aut aliquas inconsvetas exactiones sive expensas ab eisdem petere et exigere, petique et exigi facere presummatis, neque sitis ausi modo aliquali, sed solummodo inter eosdem cum Birsagiis et aliis proventibus vestris consvetis uti debeatis. Presentibus perlectis Exhibenti restitutis. Datum Bude in Festo Assumptionis Beate Marie Virginis. Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo tercio Regnorum nostrorum anno Hungarie etc. sextodecimo Bohemie vero quinto.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s ép hártyán irt eredetiről, melyen a rányomva volt veres pecsét nyomai látszanak.

203.

1473. Aug. 24. Buda. Mátyás király a Halas-székhez tartozó Csólyosszállása, Fejértó, Majosszállása és Kempeczszállásán lakó kúnok kapitányainak Tóth Domonkosnak és Lászlónak megengedi, hogy lakosaiban megfogyott szállásaikra más helyekről lakosokat telepithessenek.

Ez oklevelet Szeged sz. kir. város titkos levéltárából Hornyik J. Kecskemét város tört. I. k. 215. l. közli, s ez szóról-szóra egyez Mátyás királynak 1475. jun. 24-én kelt s ez oklevéltárban 205. sz. alatti oklevelével azon eltéréssel, hogy ezen 1473-ik éviben „Ladislaus Both“, az 1475-ik éviben „Ladislaus Toth“, s amabban „populis Hungariae regis“, emebben „populis hungaricae legis“ áll; az 1473-ik évinek azonban általam megvizsgált eredetijében határozottan „Toth“ név olvasható, s a két oklevélnek zárszavai egymástól különböznek; úgy hogy a két oklevél külön kiadottnak tekintendő.

204.

1475. Jun. 23. Buda. Mátyás király a Halas-székhez tartozó Törtelszállása, Köncsög- és Bócsaszállásán lakó kúnok kapitányának törteli Cherchy Bálintnak megengedi, hogy lakosaiban megfogyott szállásaira más helyekről uj lakosokat telepithessen.

Mathias Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Ad futuram rei memoriam dignum est Principibus, ut hos exaudiant, et illorum admittant petita, quorum sagaci industria Princibus ipsis 676uberiora procedunt commoda et digna exhibentur obsequia. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, Quod fidelis noster Valentinus Cherchy de Therthelzallasa Capitaneus Comanorum nostrorum in Descensibus Therthelzallasa, Kengchegzallasa et Boychazallasa vocatis, ad sedem Halas pertinentibus commorancium, ad nostre Mattis accedens conspectum declaravit se et ipsos Nostros Comanos tum pestis clade, tum vero vasta necessitudine persona et rebus, adeo fore diminutos, ut nisi remedio occurramus, descensus ipsi quam cito in extremam cogerentur corruere desolationem, et supplicavit, ut ipsi descensus huiusmodi, populis Hungarice legis, more ceterorum possessionatorum hominum regni nostri decorare possent et valerent, annuere et concedere dignaremur; Unde Nos exaudita premissa supplicacione, et non minus nostra quam aliorum utilitate pensata, annuimus, et concessimus: ut ipse Capitaneus ad dictos descensus populos hungarice legis, de quorumvis bonis et possessionibus iuxta legem et consvetudinem dicti regni nostri justo terragio deposito et aliis debitis plenarie persolutis moraturos se trans ferentes acceptare, eosque more ceterorum possessionatorum hominum tenere et habere possint et valeant, ymmo annuimus et concedimus ipsi et posteritatibus suis presencium per vigorem. Quocirca omnibus singulis Prelatis, Baronibus, Nobilibus et alterius cuiusvis status et conditionis Possessionatis hominibus, eorumque officialibus, item Civitatibus, oppidis, villis, et ipsarum Rectoribus ac Judicibus et Villicis intra ambitum regni nostri ubilibet constitutis presentes visuris harum serie firmissime mandamus, quattenus receptis presentibus, huius modi populos eorum, qui se de Bonis et Possessionibus vel Officiolatibus, sive eorum de medio, iusto terragio deposito, et aliis Debitis persolutis ad dictos descensus moraturos se transferre voluerint, cum omnibus eorum rebus et bonis, omni calumpnia abiecta, libere et pacifice abire permittant et permitti facere debeant et teneantur: et nec secus facere audeant Gratie nostre sub obtentu; presentes etiam quas in eternam rei memoriam et firmitatem perpetuam pendentis et autentici sigilli nostri secreti, quo ut rex Hungarie utimur, munimine roborari jussimus, post earum lecturam semper reddere teneantur presentanti. Datum Bude in vigilia festi nativitatis beati Johannis Baptiste Anno Domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto regnorum nostrorum anno Hungarie etc. decimo octavo, Bohemiae vero septimo. Relatio M. Petri de Varadino.

Kivülről: (egykorú.) Az Beney malomrul és tulso hazrul valo Levelek.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről, felhajtott szélén a hiányzó függő pecsét nyomaival.

677205.

1475. Jun. 24. Buda. Mátyás király a Halas-székhez tartozó Csolyosszállása, Fejértó, Majosszállása és Kempeczszállásán lakó kúnok kapitányainak Toth Domokosnak és Lászlónak megengedi, hogy lakosaiban megfogyott szállásaikra más helyekről lakosokat telepithessenek.

Mathias Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Ad futurum rei momoriam; dignum est Principibus, ut hos exaudiant, et illorum admittant petita, quorum sagaci industria, Principibus ipsis uberiora procedunt commoda, et digna exhibentur obsequia. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire. Quod fideles nostri Ladislaus Toth et Dominicus frater ejusdem carnalis de Mayoszallasa Capitanei Comanorum nostrorum in descensibus Cholyoszallasa, Feyertho, Mayoszallasa predicto ac Kempeczzallasa vocatis, ac aliis ad Sedem Halas pertinentibus comorantium ad Nostre Maiestatis accedentes conspectum, declaraverunt se et ipsos nostros Comanos, tum pestis clade, tum vero vasta necessitudine persona et rebus adeo fore diminutos, ut nisi remedio occorratur, descensus ipsi quam cito in extremam cogerentur currere desolationem. Et supplicarunt ut ipsi descensus huiusmodi, populis hungarice legis, more ceterorum Possessionatorum hominum regni nostri, decorare possent et valerent, annuere et concedere dignaremur. Unde Nos exaudita premissa supplicacione et non minus nostra, quam aliorum utilitate pensata, annuimus et concessimus, ut ipsi Capitanei ad dictos descensus, populos hungarice legis, de quorumvis bonis et possessionibus, iuxta legem et consvetudinem regni nostri justo terragio deposito et aliis debitis plenarie persolutis, moraturos se transferentes acceptare, eosque more ceterorum Possessionatorum hominum tenere et habere possint et valeant ymmo anuimus et concedimus ipsis et posteritatibus eorum universis presencium per vigorem. Quocirca omnibus et singulis Prelatis, Baronibus, Nobilibus et alterius cuiusvis, status, et conditionis possessionatis hominibus, eorumque Officialibus, item Civitatibus, Oppidis et Villis ac earum Rectoribus, Judicibus et Villicis intra ambitum regni nostri ubilibet constitutis presentes visuris harum serie firmissime mandamus, quatenus receptis presentibus huiusmodi Populos eorum, qui se de bonis et possessionibus vel Officiolatibus sive eorum de medio, justo terragio deposito, et aliis debitis persolutis ad dictos descensus moraturos se transferre voluerint, cum omnibus corundem bonis et rebus, omni calumpnia abiecta libere et pacifice abire permittant et permitti facere debeant et teneantur, et nec secus facere audeant gracie nostre sub obtentu. Presentes etiam, quas in eternam rei memoriam et firmitatem perpetuam pendentis et authentici secreti sigilli nostri munimine roborari iussimus, post earum lecturam semper reddere teneantur presentari. Datum Bude in profesto Nativitatis Beati Joanis Baptiste Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo quinto regnorum autem nostrorum Anno Hungarie etc. decimo octavo, Bohemie vero septimo. Relatio Magistri Petri de Varadino.

Kivülről: Inventum in Oppido Cumanicali Halas, resignatum Jászberény ad Archivum I. Districtus die 3a. July 1754.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről felhajtott szélén lefüggő kékpiros selyem zsinórral, melyről a pecsét hiányzik.

206.

1476. Jegyzéke az Egerváráhóz tartozó faluk évi jövedelmének, melyek a püspök által tisztségekűl kiosztattak.

Sequuntur proventus illarum possessionum suprascriptarum per anni circulum et etiam quos ex praefatis possessionibus Rmus Dns Gabriel Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus ejusdem Ecclae Agriensis anno videlicet septuagesimo sexto suis nobilibus et familiaribus ad Officiolatus distribuit. Et etiam quae ex eis simul cum proventibus ad castrum Agriense famulantur et pertinent ad Castrum, et habet tot proventus, ut infarscripto modo patebunt.

Civitas Agriensis.........

pag. 13. Item illae tres possessiones, scilicet Twrkewy, Thwrkeddy et Halazthelek fuerunt data Paulo Zwchy ad officiolatus simul cum proventibus et habet tot proventus.

In festo Nativitatis Domini

Quaelibet sestio debet dare denar 3.

In festo S. Michaelis.

Quaelibet sessio debet dare denar 3.

Quaelibet sessio exceptis liberis fl. 1.

De fluvio Berechyo provenit tercia pars piscium, qui prenduntur, Domino et non Officiali simplici.

Thwrkeddy.

Quaelibet sessio tenetur dare fl. 1.

Quaelibet sessio tenetur dare per annum dem 3.

In dicto fluvio Berechyo provenit tertia pars piscium qui prenduntur.

Habent dare decimas frugum.

In fluvio Bereckyo habet Dominus Eppus molendinum et aliquando extendit se ad flor. quinque.

Halazthelek .......

Budai kam. ltár Urb. et Conser. Fasc. 104. no. 1. XVI-ik századbeli egyszerü másolatról.

679207.

1477. Febr. 8. Visegrád. Pyber Benedek budai várbeli udvari tiszttartó a kolbászszéki kúnok ispánjának nemes Albert deáknak meghagyja, hogy Kállai János jobbágyainak elvett szénájok fele részét adja vissza.

Nobilis vir nobis dilecte. Commissimus tibi firmissime per presentes, quatenus fena Jobagionum Johannis Kalay, quae occupasti directam et equalem medietatem eiusdem feni... erunt ipsis dare debeas, ut nutriant pecora ipsorum. Aliud non facturus. Ceterum absque nostris litteris nichil facere presumpmas. Ex wyssegrad Sabbato proximo post festum beate Dorothee Virginis et Martyris. Anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo.

Benedictus pyber provisor Curie Castri Budensis.

Kivűlről. Nobili Alberto litterato Comiti Comanorum Sedis Kolbaz nobis dilecto.

A m. n. múzeumban Kállay ltár No. 1190. Fasc. 6. reg. 3. Sec. 1400. alatt papiron irt eredetiről, levél alakban, pecsét nyomaival.

208.

1478. April 3. Buda. Mátyás király Márton kapitány és több más Belén, Négyszállás és Ágon lakó philisteusok részére Zsigmond királynak 1412-ben kiadott kiváltságlevelét átirva megerősiti.

Mathias Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. omnibus christi fidelibus presentibus et futuris presentium notitiam habituris salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire; quod Martinus Capitaneus, Michael Kazdach alter Martinus et Paulus Philistei nostri, in descensibus Belen, Neghzallas, et Ago commorantes nostri venientes in conspectum in ipsorum ac Universitatis Philisteorum nostrorum intra ambitum dicti regni nostri Hungarie ubivis at iu quibuslibet descensibus constitutorum, et commorantium nominibus ac in personis exhibuerunt nobis qausdam Litteras Privilegiales felicis reminiscentie Serenissimi Principis condam Domini Sigismundi Romanorum Regis semper Augusti, ac Hungarie etc. Predecessoris nostri in pergameno patenter confectas, et sigillo suo secreto, quo utebatur impressive consignatas, quibus mediantibus quasdam 680alias Litteras suas sub certis Libertatum Prerogativis inferius in tenore earundem Litterarum clare expressis, per ipsum Dominum Sigismundum Regem modo similiter in tenore earundem Litterarum habito eisdem concessas, et emanatas, transumpsisse dinoscitur: supplicantes nobis humiliter: ut easdem Litteras ratas, gratas et acceptas habendo Litterisque Nostris Privilegialibus inser facientes approbare easque et omnia in eis contenta, ipsis ac universis aliis Philistaeis nostris ubivis intra ambitum dicti Regni nostri commorantibus, eorumque heredibus et posteritatibus omnibus innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur quarum quidem Litterarum Tenor is est: Nos Sigismundus etc. (lásd 1412-ik évi Budán „in festo Epiphaniarum domini“ kelt oklevelet.)

Nos igitur humilibus supplicationibus annotatorum Martini Capitanei ac Michaelis, nec non alterius Martini et Pauli per eos in ipsorum, ac aliorum, quorum supra, nominibus nostre Maiestati porrectis Regia Benignitate exauditis clementer et admissis, prescriptas Litteras dicti Domini Sigismundi Regis non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, presentibusque Litteris Nostris Privilegialibus verbotenus sine diminucione et augmento aliquali insertas, eisdem Martino, Michaeli et alteri Martino et Paulo, cunctisque Philisteis nostris prenotatis, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis, quoad omnes earundem continentias, clausulas et articulos eatenus quatenus eedem legitime existunt emanate, viribusque earum veritas suffragatur, acceptamus, approbamus et ratificamus, easque, et omnia in eis contenta innovantes perhenniter valituras confirmamus presentis scripti nostri patrocinio mediante: salvo iure alieno. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes Literas nostras Privilegiales pendentis et authentici dupplicis sigilli nostri munimine roboratas duximus concedendas. Datum per manus Rndmi in Christo Patri Domini Gabrielis Ecclesiarum Colocensis et Bachiensis canonice unitarum Archi Episcopi, Locique eiusdem Colocensis Comitis perpetui Sumpmi et Secretarii Cancellarii nostri fidelis nobis sincere dilecti. Anno Domini Millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo tercio Nonas Aprilis. Regnorum nostrorum Anno Hungarie etc. vicesimo primo, Bohemie vero nono. Ad Relationem Benedicti Priber Provisoris Curie Castri Budensis.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött, kissé rongyolt hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről lefüggő fehér, vöröszöld selyem zsinóron a kettős pecsét három töredék darabja látható.

681209.

Gara Job és Zéchy Miklós között guthi Ország Mihály nádor előtt a Gara Job kezén lévő s 1398. előtt bármi módon szerzett javakból a leány negyed fele részét illetőleg egyesség jövén létre, ezen javak zár alá vétele, megbecslése és igtatására kiküldött nádori és székesfehérvári káptalan küldöttei ezen eljárásukról jelentést tesznek.

Ezen oklevélben a Csongrádmegyei Szent-Mihály és Bánfalva faluk leiratván, igy következik:

Item in portione possessionaria domini Job in possessione Drwsma habita sessiones jobbagionales integre quinque, que rectificabuntur in possessione Ebrys. Item sessiones penitus deserte integre viginti tres, ad quas addiderunt de possessione Banfalva tres integras et unam mediam sessiones desertas, ex quibus Domino Nicolaos de Zeech cesserunt tres. In fine ville in vico a parte orientali, in quarum una Georgius Magnus, in secunda Stephanus Chonky, et in tertia Petrus Magnus alias residenciam fecissent. Restant indivise due integre et una media sessiones deserte, que rectificabuntur in possessione Ebrys. Item terre arabiles extendunt se ad jugera regalia dua millia septingenta et viginti, cuius medietas concernit dominum Job, sed per occupationem civium de Zegedino ad present tantummodo est in tercia parte. Item Ecclesia lapidea habens ante duo pinnacula, cuius medietas est in terra domini Job. Item puteus non effleuens....

Datum quadragesimo die diei ultime execucionis prenotate anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo.

Budai kam. ltár N. R. A. fasc. 347. N. 1. 23 levél egész ivnyi ép hártyán irt eredetiről.

210.

1479. Márt. 6. Buda. Mátyás király a philisteusok kapitányait, hadjárataiban tett hű szolgálataik tekintetéből minden rendes és rendkivüli kir. adózások fizetésétől örökre felmenti.

Nos Mathias Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis; Quod nos tum ad humillime supplicationis instanciam certorum fidelium nostrorum pro parte universorum Capitaneorum Philisteorum nostrorum in Comitatu Hevesiensi commorantium, nostre propterea porrecte Majestati, tum vero considerantes; quia ipsi Capitanei Philisteorum et 682alioquin sufficientia onera habent; Nam in universis exercitibus nostris, contra quoscunque instaurentur, semper more exercituantium interesse tenentur: quem admodum iam inplerisq. Expedicionibus nostris Bellicis ydem Philisti Maiestati nostre fidelia servicia iuxta eorum possibilitatis exigentiam exhiberunt. Ob hoc ut ipsi deinceps quoque eo diligencius et fidelius serviant, quanto maioribus Gracys viderint se per Maiestatem nostram fore muneratos, eosdem Capitaneos Philisteorum, ipsorumque heredes universos a solucione quarumcunque taxarum tam ordinariarum quam extraordiniarum ab ipsis Maiestati nostre quomodolibet provenire debentium, in perpetuum duximus eximendos, exonerandos et supportandos; imo eximimus, exoneramus et supportamus presencium per vigorem. Quocirca Vobis Fidelibus nostris Universis et singulis Dicatoribus et Exactoribus quarumlibet taxarum sive ordinariarum, sive extraordinariarum ac officialibus in medio dictorum Philisteorum pro tempore constitutis: item Comiti vel Vice-Comiti et Judlium dicti Comitatus Hewesiensis harum serie firmiter precipientes mandamus, quatenus a modo prefatos Capitaneos Philisteorum, eorumque heredes ad solutionem predictarum taxarum: ordinariarum scilicet sive extraordinariarum, contra formam praemisse nostre Exemptionis artare et compellere, aut ipsos propter non solucionem earundem in personis rebusque et bonis eorum quibusvis impedire, turbareque, seu quovis modo dampnificare, nullo unquam tempore presummatis, neque sitis ausi quoquo modo: Gracie nostre sub obtentu. Praesentibus Perlectis Exhibenti restitutis. Datum Bude Sabbato proximo ante Dominicam Reminiscere. Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono regnorum nostrorum Hungarie etc. anno vicesimosecundo Bohemie vero undecimo.

Ulászló 1505-ik évben kelt, s a jászkún kerületi vasládában őrzött s hártyán irt hiteles átiratából.

211.

1481. Jun. 13. Buda. Mátyás király Fejérmegyei Jakabszállása nevű szállásnak országos és heti vásárok tarthatására kiváltságlevelet ád.

De Comissione domini Regis.

Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium Significantes quibus expedit universis. Quod nos tum ad petitionem illustris domine Elisabeth Genitricis nostre carissime, tum vero pro commodo et utilitate populorum et inhabitatorum descensus Jakabzallassa vocati in Comitatu Albensi habiti ad eundem descensum Jakabzallasa 683nundinas liberas seu fora annualia libera in festivitatibus Kathedre beati Petri Apostoli et Sancti Johannis Baptiste, ac beati Michaelis Archangeli aliisque diebus ipsos festivitates precedentibus et sequentibus, ad id scilicet necessario aptis et sufficientibus omni anno; item forum ebdomadale liberum singulis feriis quintis in qualibet ebdomada, omnino sub iisdem libertatibus et prerogativis, quibus nundine seu fora annualia sed et ebdomadalia aliorum liberarum Civitatum seu possessionum nostrarum celebrantur, perpetue celebrari duximus graciose annuendum et concedendum, imo annuimus et concedimus presencium per vigorem. Absque tamen preiudicio nundinarum seu fororum annualium sed et ebdomadalium aliorum. Quocirca vos omnes Mercatores institores et forenses homines atque viatores quoscunque, serie presencium affidamus, assecuramus et certificamus, quatenus ad predictas nundinas seu fora annualia sed et ebdomadalia libera per nos in predicto descensu Jakabzallassa perpetuo celebrari commissas et concessa cum omnibus mercimoniis rebusque et bonis vestris vendalibus secure, libere et absque omni formidine rerum et personarum vestrarum properetis et accedatis peractisque inibi cunctis negociacionibus vestris ad propria vel alia, que malueritis loca, redeatis. Salvis semper rebus et personis vestris et vestrorum sub nostra protectione et tutela remanentibus. Et hec volumus per fora et alia loca publica, ubi necesse fuerit palam facere proclamari et presentes, quas secreti sigilli nostri, quo ut Rex Hungarie utimur, appensione communiri fecimus, post earum lecturam ubique reddi presentanti. Datum Bude feria quarta proxima post festum beati Barnabe apostoli anno domini millesimo quadringentesimo octoagesimo primo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno vigesimo quarto, Bohemie vero tredecimo.

Hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről sárga-kék-piros selyem kötelék függ alá, de a melyről a pecsét hiányzik.

212.

1484. Junius 29-ről. Buda. Mátyás király kajtorszállási Mihály nevű kún részére anyja Szilágyi Erzsébet által engedélyezett kivételes felszabaditást kir. jóváhagyásával ellátja.

Nos Mathias dei gracia rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos cum pro singulari devocione nostra, quam erga ordinem beati Pauli primi Heremite habemus, tum vero precibus et supplicacionibus fratrum eiusdem Ordinis inducti, exempcionem 684et libertacionem illam, quam Illustrissima condam domina Elisabeth genitrix nostra carissima ..... Michaeli Comano in descensu Kaythorzallasa commoranti confratri videlicet eiusdem Ordinis sancti Pauli pro refrigerio et salute anime sue propter certas causas et raciones in suis litteris superinde emanatis denotatas, quarum scilicet litterarum tenorem presentibus pro sufficiente expresso haberi volumus, fecisse dinoscitur, ratam gratani et acceptam habentes, eidem libertacioni et exempcioni aliisque omnibus et singulis in tenoribus earundem litterarum contentis. In quantum tamen eedem littere rite et legitime existunt emanate, viribusque earum veritas suffragatur, nostrum regium consensum prebuimus imo prebenus benevolum pariter et assensum. Harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut Rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude in festo beatorum Petri et Pauli Apostolorum anno domini millesimo quadringentesimo octoagesimo quarto, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno vigesimo septimo, Bohemie vero sexto decimo. Ad relacionem Thome de Erdewd prepositi Tituliensis.

A budai kamarai ltárban „Conventus S. Laurencii super Budam-Miscellanea Fasc. 10. Nro 1o–13a csomagban f. g. n. l. és Fasc. 10. n. 4. jegy alatt ép hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről zöldlilla selyem zsinór függ pecsét nélkül.

213.

1484. Jul. 15. Buda. Bátori István országbiró előtt Miháltelkéről Pethe Péter a maga és testvérei nevében, a Barthalyos Jakab halálával reászállott borsóhalmi philisteusok kapitányságát és Borsóhalma helységet Szent-Györgyről Beke Mihály fiainak, Bódogházáról Thanthó Máté fiának, s a Barthalyos Imre, István és Demeter leányainak örök felvallás mellett átadja.

Nos Comes Stephanus de Bathor Judex Curiae Serenissimi Principis domini Mathiae dei gratia Regis Hungar. Bohemiae, Dalmat. Croacie etc. Memoriae comendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod Petrus Pethe de Myha'thelke onera et quaelibet gravamina Andreae ac Laurentii suorum, et Ambrosii eiusdem Andreae filiorum in infrascriptis super se assumendo, coram nobis personaliter constitutus, confessus est sponte in hunc modum: Quod ipse officium Capitaneatus Philisteorum possessionis Borsohalma vocatae, ac ipsam possessionem Borsohalma in Comitatu Hevesiensi existentem, ab ipso Petro aliisque veris successoribus eiusdem Capitaneatus per certa tempora alienatum, 685maiori in parte ope expensisque Georgii et Ladislai filii Michaelis Beke dictorum de Szentgyörgy, et alterius Georgii filii Matheo Thantho nuncupati de Bodoghaza, suorumque consangvineorum a manibus alienis iuridice sibipsi et aliis suis successoribus Capitaneis reacquisivisset, reobtinuisset, et reaplicasset. Ob hoc ipse tum ex eo, tum quod quia dictum Capitaneatus officium ipsaque possessio Borsohalma eosdem utrumque Georgium et Ladislaum filium Michaelis Beke, scilicet dominas infranominitas cum ipso Petro Pethe avitico et possessorio iure parimodo concernere dinoscerentur, et in ipsos post ipsum Petrum condescenderent. Idem igitur Capitaneatus officium in ipsum Petrum Pethe per mortem Jacobi Barthalyos dicti de praetacta Borsohalma devolutus, a dictisque manibus alienis noviter reobtentus, simulcum eadem possessione Borsohalma, ac cum cunctis eorundem Capitaneatus et possessionis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis, molendinorumque locis, ac generaliter quarumlibet utilitatum et pertinentiarum eorundem integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, demta duntaxat quarta parte eiusdem molendini in fluvio Tharna vocato intra metas dictae possessionis Borsohalma decurrente habiti, ad dictos Capitaneatum et possessionem Bosohalma spectantibus et pertinere debentibus, quam quartam partem molendini idem Petrus Pethe sibi ipsi et dictis filiis ac nepoti suis reservasset, praenominatis Georgio Beke ac Ladislao filio Michaelis similiter Beke de praetacta Szentgyörgy, et altero Georgio filio praefati Mathei Thantho de Bodoghaza, item nobilibus dominabus Annae et Catherinae condam Emerici Berthalyos, nec non alterae Annae, Stephani, et Marthae Demetrii similiter Berthalos de saepefata Borsohalma filiabus, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, de manibus suis dedisset, annuissetque et in ipsos transtulisset, ac eosdem in realem pacificamque possessionem in quietum dominium eorundem officii et possessionis Borsohalma de facto introminisset, tali tamen conditione interposita, quod ipse Petrus Pethe vita sua comite ab omni solutionis et alio quovis Capitaneatus onere, ratione videlicet ipsius Capitaneatus Borsohalma ac instar aliorum Capitaneorum Philisteorum facere et subire debentibus, per praefatos Georgium ac Ladislaum Beke, nec non alterum Georgium Thantho, nobilesque dominas antedictas, scilicet omnes alios Capitaneos successores scilicet eorundem exemtus, supportatusque et per omnia exoneratus sit et habeatur; imo dedit, annuit, transtulitque, ac eosdem in Dominium eorundem Capitaneatus ac possessionis de facto intromisit. Nil iuris et domini perpetuitatem in eisdem pertinentiisque suis antedictis sibi ipsi ac filio et nepoti suis de caetero, praeter praescriptam quartam partem molendini reservando, 686sed totum ius, omnemque iuris et dominii perpetuitatem, quod et quam ipse et dicti filii et nepos sui in eisdem habuissent, vel in futurum habere sperassent, in praefatos utrumque Georgium ac Ladislaum et dominas antedictas transtulit pleno iure coram nobis. Harum nostrarum, quibus sigillum nostrum authenticum est appensum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Budae in festo divisionis Apostolorum anno domini millesimo quadringentesimo octoagesimo quarto.

Kivülről: Litterae Donationales de et super possessione Borsohalma, eiusdemque possessionis Malendini quarta parte collata.

Jászberény város levéltárában találtató 7°-val jegyzett hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott alsó széléről a pecsét a hártya egy részével kivágatott, mint ezt egy 5 hüv. széles, 8 hüvelyk hosszú hártya hiány mutatja.

214.

1484. Jul. 25. Buda. Mátyás király oklevele a Barthalyos Demeter, Imre és István leányai, Kenderessy Bálint deák és neje Barthalyos István volt özvegye, valamint mihálytelki Pethe Péter között a borsóhalmi kapitányság iránt a kir. törvényszék előtt lefolyt peres ügynek itéletileg történt elintézéséről s ez itélet végrehajtásáról.

Nos Mathias dei gratia rex Hungarie, Bohemie. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos lites et differencias super Capitaneatu descensus philisteorum nostrorum Borsohalma vocati, in Comitatu Hevesiensi existentis, quem scilicet Capitaneatum condam Demetrius Barhalyws ac Stephanus filius, nec non Emericus similiter Barthalyws frater carnalis eiusdem condam Demetrii de Borsohalma, dum vixissent, una cum molendino duarum rotarum intra territorium prefati descensus in fluvio Tharna vocato decurrenti, ac terris, pratis seu fenetis, aquis, et silvis ad eundem Capitaneatum spectantibus et pertinentibus in commune et pro indiviso habuisse et possedisse perhibebantur, nec non rebus et bonis mobilibus ab eisdem condam Demetrio, Stephano et Emerico Barthalyws devolutis et condescensis, inter partes infrascriptas exortas, examini et finali discussioni fidelium nostrorum Egregiorum Magistrorum Ladislai de Doroghaza Curiae nostre, Joannis de Korothna palatinalis et Stephani de Hassaghy Judicis curiae nostre Prothonotariorum commisissemus. Tandem iidem ad nos regressi, nobis concorditer retulerunt eo modo. Quomodo feria quinta proxima post festum beate Margarethae virginis et martyris nunc preteritum, ipsis hic Bude una cum nonnullis eorum Coassessoribus pro tribunali sedentibus, ac Georgio filio 687condam Mathei Beke de Gerlazenthgewrgh ex condam domina Elena olim consorte eiusdem condam Mathei filia ut puta prenotati condam Demetrii Barthalyws nato pro se personaliter, ac Georgio Zemleky de Beren pro domina Martha consorte sua filia videlicet similiter dicti condam Demetrii Barthalyws, nec non Michaele Beke de praefata Gerlazenthgewrgh pro dominabus Anna sua et Katherina Mathei Thantho de Bodoghaza consortibus filiabus scilicet prefati condam Emerici Barthalyws et Andrea Kazdagh pre domina Anna uxore sua filia utputa antefati condam Stephani Barthalyws ab una, nec non Valentino litterato nunc in praefato descensu Borsohalma residente et domina Katherina relicta dicti condam Stephani Barthalyws, nunc vero consorte eiusdem Valentini litterati, pro se ipsis personaliter, ab alia a tertia siquidem partibus Petro Pethe de Myhaltheleke pro se ipso similiter personaliter in ipsorum Prothonotariorum venientibus presencias, iidem Georgius Beke, Georgius Zemleky, Michael similiter Beke et Andreas Kazdagh volentes declarare et ostendere, prenotatum Capitaneatum simul cum prefatis molendino, aliisque suis pertinenciis heredes eciam sexus foeminei concernere, proptereaque eundem Capitaneatum una cum prescriptis molendino et aliis suis pertinenciis, omniaque bona mobilia prenotatorum condam Demetrii, Emerici et Stephani Barthalyws ex eo presertim, quod heredes sexus masculini ab eis descendentes iam peritus defecissent, ad ipsos Georgium Beke nec non dominas Martham Georgii Zemleky, Annam Michaelis Beke et Katherinam Mathei Tantho consortes pro duabus, pro tercia vero partibus ad prefatam dominam Annam uxorem Andree Kazdagh filiam videlicet antefati condam Stephani Barthalyws tam iure successorio, quam eciam ex testamento devolvi debuisse et debere, prefatosque Valentinum, litteratum et dominam Katherinam consortem eiusdem Valentini pretactum Capitaneatum simul cum prenotatis molendino ac aliis suis partinentiis, bonaque mobilia prenarrata indebite occupare et detinere, quasdam duas litteras, unas utputa Egregiorum condam Stephani Poharnok et Detrici fratris eiusdem carnalis de Berzewytze olim Comitum et Comanorum anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo secundo Sabbato proximo post festum beatae Marie Magdalene in prescripta Beren descensu scilicet Philisteorum patenter in papyro emanatas, ac sub impressione sigillorum eorundem Stephani Poharnok et Detrici fratris eiusdem consignatas. Secundas vero testamentarias dicti condam Emerici Barthalyws similiter patentes, ut apparuisset, sub sigillo discreti Blasy plebani de Jakohalma confessoris eiusdem condam Emerici Barthalyws anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo in habitatione eiusdem Blasii plebani datas exhibuissent. Quarum prime videlicet dictorum condam Stephani Poharnok et Detrici fratris eiusdem declarassent: quod cum ipse unacum Magistro 688Stephano dicto Barotz de Jaar Curiae regie Notario, Thoma Fekethe palatinali hominibus die, loco et anno datis earundam litterarum ipsarum tribunal iudiciale sedissent, Tunc Frank de codem descensu Beren Capitaneus Philisteorum de medio aliorum exurgendo proposuisset eo modo: Quomodo Capitataneatus Philisteorum sine herede masculino defunctorum in neptes et filias sine herede masculino decedentis redundari deberet, petens, quod ipsi condam Stephanus Poharnok et Detricus Capitaneos et universos Philisteos requirere et interrogare deberent, quod dum aliquis Capitaneus Philisteorum absque haeredibus masculinis ab hoc seculo decedere contingeret, si Capitaneatus in nepotes vel filias suas devolveretur et redundaret. Ipsi vero Stephanus Poharnok et Detricus prefatos Capitaneos et universos Philisteos, iusticia requirente requisitos habuissent, qui unanimiter et concorditer retulissent, quod ab antiquo in medio eorum consvetudo fuisset, quod si unus Capitaneus philisteorum modo prenotato absque haeredibus masculinis ab hoc seculo migrare contingeret, tunc Capitaneatus eiusdem in nepotes et filias eiusdem condescendi deberet. Sed postea idem nepos vel filia supplicacione sua mediante per regiam Maiestatem in ipso Capitaneatu se ipsum confirmari facere teneretur. Secundarum siquidem litterarum prenarratarum videlicet testamentariarum continencia in effectu talis fuisset: quod prescripto anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo octavo feria quarta proxima post festum omnium Sanctorum, dictus Emericus Barthalyws de Borsohalma, senciens se ab hac vita dedici, et presenti saeculo abrenunciare, licet eger corpore, mente tamen per omnia sanus et compos, inter ceteras suas salubres ordinaciones de rebus suis coram prefato Blasio plebano ac providis viris Petro Silwan, Michaele Kerekwdwary, Georgio Foldvzo, altero Georgio Zemleky, Thoma Baxa et Blasio Czethelyan de dicta Jakohalma ad hec vocatis et rogatis, tale ultimum condidisset testamentum: quod porcionem suam possessionariam ipsum et Johannem Barthalyws de dicta Borsohalma filium suum contingentem, nec non sata, prata, molendinum, locaque molendinorum fluvium et alia omnia bona sua mobilia et immobilia legasset coniuge (igy) sue Margarethe, et filiabus suis. – Ex adverso autem prelibati Valentinus litteratus et domina Katherina allegassent: quomodo prescriptus iure heredes sexus feminei concerneret, sed ad eosdem Valentinum et dominam Katherinam omnis iuris titulo pertineret, legitimeque ipsi eundem Capitaneatum tenerent et possiderent, sed nec de prefatis rebus et bonis mobilibus prenominatis filiabus dictorum ..... Demetrii, Emerici, et Stephani Barthalyws aliqua porcio deberetur, quoniam ipse de eisdem maritate, et sufficienter dotate fuissent; in cuius quidem allegacionis ipsorum comprobacionem iidem Valentinus et domina Katherina quasdam binas litteras 689unas utputa nostras confirmacionales ad propriam nostram commissionem per manus reverendissimi quondam domini Johannis Archiepiscopi Strigoniensis, aule nostre summi Cancellarii anno domini millesimo quadringentesimo septuagesimo primo decimo calendas Septembris regnorum nostrorum anno Hungarie quartodecimo, coronationis vero octavo, Bohemie vero tercio, privilegialiter datas et emanatas, ac pendentis et authentici sigilli nostri duplicis munimine roboratas, tenorem quarundam litterarum Capituli Ecclesie Budensis transumptive et confirmative in se habentes. Secundas vero Blasii Pethew ac Valentini Bertok Judicum et Juratorum ceterorumque civium oppidi nostri Berenzallasa, nec non Laurencii Beka de Fenzarw, Michaelis Zahe de Arokzallasa, et Gregorii Mogor de Negyzallasa Juratorum patenter in papiro in dicta Berenzallasa feria in festo purificacionis beatae Marie Virginis anno domini millesimo quadringentesimo octoagesimo emanatas, sigilloque communitatis Philisteorum, ut apparuisset, sigillatas exhibuissent. Quarum prime, videlicet nostre privilegiales, expressissent: quod fidelis noster Joannes Pethe philistaeus de Mihaltelek .......... condam Emerici Barthalyws nostram veniens in presenciam, in sua ac Simonis filii sui, item Petri Pethe de eadem, Andree Johannis Laurencii Ambrosii, Stephani et Benedicti filiorum eiusdem, nec non Jacobi Barthalyws, filii condam Stephani de Borsohalma personis exhibuisset et presentasset nobis prefatas litteras Capituli Ecclesie Budensis, super legitima scilicet statucione possessionum Borsohalma et Mihalthelek, nec non possessionum Necheyegyhaz, Figedegyhaz et Lantho apellatarum, omnino in Comitatu Hewesiensi existencium, et habitarum condam Emerico Barthalyws, ac Stephano, Joanni et Petro fratribus eiusdem, necnon alteri Johanni, Ladislao et Jacobo filiis suis, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis modo in eisdem litteris expresso, facta, sub impendenti sigillo eiusdem Capituli sedecimo die dominice diei proxime post Festum beati Jacobi Apostoli anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo emanatas inter cetera denotantes: Quod cum ipsum Capitulum litteras incliti principis bone memorie condam Joannis de Hunyad dicti regni nostri Hungarie Gubernatoris Genitoris nostri carissimi introductorias et statutorias ipsis directas, honore, quo decuisset, recepisset, continentes in effectu: Quod cum ipse Dominus Gubernator ad supplicacionis instanciam nobilis Emerici Barthalyws philistei de Borsohalma per eum sibi propterea porrecte, possessiones Borsohalma predietam ac Myhalthelke vocatas, nec non predia Necheyeghaz, Fygedeghaz et Lantho appellata, in Comitatu Hevesiensi existencia, in quarum pacifico dominio idem Emericus progenitores suos a dudum perstitisse, seque et fratres suos infrascriptos tunc persistere asseruisset, simul cum cunctis earum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, premissis sic stantibus, prefato Emerico Barthalyws, et 690per eum Stephano, Joanni et Petro fratribus, nec non Joanni, Ladislao et Jacobo filiis suis, ipsorumque heredibus universis nove donacionis titulo, sub illis tamen condicionibus, modis et servitiis, quibus ceteri nobiles philistei huiusmodi nobilitates temporibus divorum regum Hungarie tenere et conservare consvevissent, serie aliarum litterarum suarum donacionalium exinde confectarum in perpetuum duxisset conferenda, velletque ipsos in dominium eorundem per suum et dicti Capituli homines legitime debere introduci, pro eo ipsum Capitulum requisivisset, sibique authoritate sua firmiter commisisset et mandasset: quatenus Idem Capitulum suum mitteret hominem pro testimonio fidedignum, quo presente Gaspar de Sary vel Georgius de eadem, aut Petrus de Mysey, aliis absentibus, homo suus ad facies dictarum possessionum et prediorum, vicinis et commetanei earundem universis inibi legitime convocatis et presentibus, accedendo, introducerent prefatum Emericum et alios prescriptos in dominium earundem, statuerentque easdam eiusdem premisse sue donacionis titulo ipsis incumbenti perpetuo possidendas, si non fuerit contradictum; contradictores vero si qui fierent, evocarent eosdem contra memoratum Emericum et alios suprascriptos in presenciam palatinalem ad terminum competentum racionem contradiccionis eorum reddituros. Ipsum itaque Capitulum volens ipsius condam Domini Gubernatoris in omnibus obedire mandatis, ut tenebatur, una cum prefato Gaspar de Sary homine suo ipsorum hominem videlicet Magistrum Mathiam sociam et concanonicum eorum ad huiusmodi introduccionem et statucionem faciendam ipsorum pro testimonio fidedignum duxisset destinandum. Qui tandem exinde ad ipsum Capitulum reversi, conformiter retulissent: Quod in prefato die dominico proximo post dictum festum beati Jacobi apostoli tunc preteritum, ad facies dictarum possessionum et prediorum vicinis et commetaneis earundem et eorundem illic legitime convocatis, praesentibus Petro et Ladislao de Bor, Mathaeo, Domiano et Petro Mysey, Ladislao de Zenthgewrgh, Simone de Apathyzallas, Bartholomaeo de Wydzallasa, Petro de Ago, aliisque quam pluribus hominibus, accedendo, prefatum Emericum et alios supradictos in dominium dictarum possessionum et prediorum introduxissent et ipsis cum omnibus earundem et eorundem utilitatibus, premisso iure ipsis incumbenti, perpetuo possidendas, salvo predio Fygedeghaz, cui Matheus de Mysey verbo contradixisset, sed executionem usque ad viginti dies prosecutus non fuisset; aliisque nullis contradicentibus, statuissent, diebus legitimis in faciebus earundem et eorundem permanentes. Nos igitur huiusmodi supplicacione, nostre modo premisso porrecta Maiestati regia benig nitate exaudita et clementer admissa, prescriptas litteras annotati Capituli Budensis non abrasas, non cancellatas, non viciatas, nec in aliqua sui parte suspectas, dictis litteris nostris privilegialibus, de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali insertas, 691quoad omnes earum continencias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eedem rite et legitime emanate exstitissent, viribusque earum veritas suffragabatur, acceptavissemus, approbavissemus, easdemque nihilominus, et omnia in eis contenta, pro prefatis Johanne Pethe, Simone, Petro, Andrea, Johanne, Laurencio, Ambrosio, Stephano, Benedicto et Jacobo ipsorumque heredibus et posteritatibus universis innovantes, perpetuo valituras confirmassemus. Secundarum autem prescriptarum litterarum, videlicet prenominatorum Judicum et Juratorum continencia talis fuisset. Quod hoc ipsis bene constaret satis evidenter, quomodo relicta et honesta domina Katherina mater Jacobi Barthalyos Capitanei de Borsohalma per Valentinum litteratum alias de Kenderes, more romano et solenniter matrimonio esset copulata et alligata, et quod per triennium vel citra in Borsohalma in domo prefati Jacobi Barthalyos invicem pacifice permansissent ad profectum et utilitatem et decorem domus iam dicti Jacobi rerumque et bonorum suorum ad augmentum, nihilominus iam Jacobo in tenera existente etate, et se non considerante, quorundam doloso acquiescendo consilio, contra eosdem concitatus, ipsos Valentinum litteratum vitricum suum, sed et matrem suam parvipendens, eosdem de domo sua non sine parvo damno et opprobrio exclusisset et eiecisset. Iterum autem post revolucionem trium annorum vel citra, idem Jacobus hincinde quasi navis sue gubernaculo vacillasset, ac videns bona sua diminui, domosque desolari, nullum verum reperiens fratrem cognovisset, quasi extremam paupertatem ac miseriam, famem et nuditatem cum omnibus ad se pertinentibus, benigniter et humiliter eosdem Judices et Juratos alloquens, coram ipsisque Judice et Juratis invicem congregatis astantibus spontanea voluntate vive vocis oraculo fassus fuisset in hunc modum: Quomodo ipse eosdem Valentinum litteratum et matrem suam, non sicut prius permansissent, sed induxisset ipsos in directam et equalem partem sue haereditatis ac Capitaneatus cum omni utilitate tam in vita quam in morte, secundum quod ipsa hereditas a patre suo ad ipsum esset devoluta, nullo penitus contradicente. Item dedisset et concessisset eis domus sue tam intra quam extra partem mediam, bonorumque mobilium, armenti sui, pecorum et pecudum cuiuscunque generis fuissent et exstitissent, equorum, equacialium, que tunc fuissent, aut in futurum fieri potuissent, similiter partem mediam necnon molendini duarum rotarum in fluvio Tharna volventis similiter partem mediam irrevocabiliter iure hereditario tenendam, habendam et possidendam in filios et suos heredes, hoc non intermisso, quod si quis ex ipsis sine prolis solacio ab hac luce migraret, tunc pars talis omnimoda ad partem superviventem et suos heredes applicaretur, et remaneret, posito autem quod si temporum in processu invicem permanere aliqua ex causa nollent aut non possent, tunc divisionem equalem sicut fratres carnales, inter se 692facere possent. Ad quod se dicte partes coram eisdem Judice et Juratis obligassent. Quibus perceptis prenotatus Petrus Pethe volens dictum Capitaneatum cum prescriptis molendino et aliis suis pertinenciis ad se pleno iure pertinuisse et pertinere debere declarare, in contrarium premissorum obiecisset, quomodo prescriptus Capitaneatus de Borsohalma neque ad prenominatos Georgium filium dicti condam Mathei Beke, ac dominas Martam, Annam Katherinam, et alteram Annam, neque eciam ad dictos Valentinum litteratum et dominam Katherinam consortem eiusdem aliquo iure pertineret, ex eo quod ipse Capitaneatus heredes sexus masculini per dictam lineam masculinam descendentes comitaretur, ita scilicet, quod presertim extantibus ipsis heredibus sexus masculini per dictam lineam masculinam descententibus, haeredes per lineam femineam descendentes nunquam succederent. Cum autem ipse esset heres cum dictis condam Emerico et Stephano Barthalyws ex eadem progenie per lineam masculinam descendens, pretactusque Capitaneatus, unacum prenarratis molendino et aliis suis pertinenciis, tam vigore prenotatarum litterarum Capituli Ecclesie Budensis Introductoriarum et Statutoriarum, consequenterque nostrarum exinde confirmacionalium quam eciam iure successorio ad ipsum, primum utputa sepefatis condam Demetrio, Emerico et Stephano Barthalyws et heredibus masculini sexus ab eis descendentibus viventibus partim; illis vero deficientibus plenarie et in toto spectasset et pertinuisset, prout spectaret et pertineret etiam de presenti, propterea de eodem Capitaneatu neque dictus condam Emericus uxori et filiabus suis aliquod testamentum facere, neque etiam pretactus condam Jacobus filius prescripti condam Stephani Barthalyws aliqualem fassionem pretactis Valentino litterato vitrico, et domine Katherine matri suis facere potuissent. Si autem aliquod et aliquam fecissent, penitus nullius vigoris essent. In horum autem obiectorum suorum documentum idem Petrus Pethe se ad prenarratas Capituli Budensis, et nostras exinde confirmacionales, nec non prefatorum condam Stephani Poharnok et Detrici fratris eiusdem carnalis de Berzevicze litteras retulisset. Quibus sic habitis partes hincinde supradicte petiissent eis in et supra premissis per ipsos Prothonotarios iudicium et iuris equitatem elargiri. – His itaque per eosdem Prothonotarios auditis et ad plenum intellectis, visisque et diligenter examinatis prefatis litteris, ut prefertur, hincinde exhibitis: Quia prescriptae littere antelatorum Stephani et Detrici fratris eiusdem de Berzevicze manifestassent, quod Capitaneatus Philisteorum exstantibus ad heredes feminei sexus per lineam masculinam descendentibus ad heredes feminei sexus sive per lineam femineam descendentes non (igy) devolverentur. Ideo licet ex prenarratis litteris prenotati Blasii plebani conspexerint, memoratum condam Emericum Barthalyws porcionem suam possessionariam ipsum et Johannem filium suum contingentem, nec non sata, prata, 693molendina, locaque molendinorum et alia omnia bona sua mobilia et immobilia coniugi sue domine Margarethe et filiabus suis testamentaliter legasse et reliquisse. Ceterum prenotate quoque littere antedictorum Judicis et Juratorum ceterorumque civitum dicti oppidi nostri Berenzallasa, nec non Juratorum de Fenzarw ac de Arokzallasa et de Negyzallasa inter cetera declaraverint prenotatum condam Jacobum filium dicti condam Stephani Barthalyws dictos Valentinum litteratum et dominam Catherinam matrem suam induxisse in directam et equalem partem sue hereditatis et Capitaneatus tam in vita, quam in morte, preterea dedisse et concessisse eisdem domus sue partem mediam, bonorumque suorum mobilium, videlicet armenti, pecorum, pecudum, equorum, equacialium, nec non molendini duarum rotarum in fluvio Tharna volventis similiter partem mediam irrevocabiliter iure hereditario tenendam, possidendam et habendam. Tamen quia ex seriebus prefatarum litterarum Capituli Ecclesie Budensis et nostrarum superinde confirmacionalium apparuisset, prefatum condam dominum Johannem Gubernatorem genitorem nostrum ad supplicacionem sepedicti condam Emerici Barthalyws sibi propterea porrectam, predictas possessiones Borsohalma ac Myhaltheleke et predia Necheyegyhaz, Fygedeghaz et Lantho appellata simul cum eorum utilitatibus et pertinentiis eidem Emerico Barthalyws et per eum Stephano, Joanni et Petro fratribus, nec non Joanni, Ladislao et Jacobo filiis suis ipsorumque heredibus universis nove donacionis titulo sub modo et sub condicionibus supranotatis serie aliarum suarum litterarum donacionalium exinde confectarum in perpetuum contulisse ..... mandatum eiusdem ..... Gubernatoris ..... Gaspar de Sary homo eiusdem condam domini Gubernatoris ................................................. Barthalyws ei alios supradictos vigore praemisse nove donacionis in dominium prescriptarum possessionum et prediorum modo et ordine supradictis litteris prenotati Capituli .......... dictos huius modique possessiones et predia eisdem cum omnibus earum et eorundem utilitatibus, premisso iure ipsis incumbenti, statutos et statuta fuisse. Nosque demum huiusmodi litteras eiusdem Capituli modo premisso dictis litteris nostris confirmacionalibus insertas acceptasse, approbasse, nihilominusque eas ac omnia et singula in eis contenta, pro prefatis Johanne Pethe, Simone filio eiusdem, Petro similiter Pethe, ac Andrea, Johanne, Laurencio, Ambrosio, Stephano, Benedicto at Jacobo ipsorumque heredibus et posteritatibus universis innovantes perpetuo valituras confirmasse, preterea ex prescriptarum parcium confessionibus clare constitisset, pretactos condam Demetrium, Emericum et Stephanum Barthalyws, dum vixissent, universa bona tam mobilia quam immobilia in communi et pro indviso habuisse et possedisse, pro eo de dictis Capitaneatu de Borsohalma ac molendino, aliisque pertinenciis eiusdem, sed et de prenarratis rebus et bonis mobilibus 694in preiudicium iuris coheredum, dictum condam Emericum Barthalyws nullum testamentum, et per consequens prenotatum eciam condam Jacobum filium dicti condam Stephani Barthalyws nullam fassionem, nullamve donacionem perpetualem pretactis Valentino litterato et domine Katherine matri sue facere potuisse, sed sepedictum Capitaneatum de Borsohalma una cum predictis molendino et aliis suis pertinenciis, non obstantibus dictis testamento dicti condam Emerici, ac fassione et donacione pretacti condam Jacobi, tanquam invalidis et penitus nullius vigoris existentibus; ad memoratum Petrum Pethe, tanquam verum et legitimum heredem et successorem suosque heredes tanquam ius ipsorum proprium et hereditarium rite et legitime pertinere, eisque in perpetuum adiudicandum relinquendum, et committendum. Bona vero mobilia supradicta, videlicet a dictis condam Demetrio, Emerico et Stephano Barthalyws devoluta et condescensa in tres partes rectas et equales dividenda, illarumque parcium unam prenominato Georgio Beke nepoti, et domine Marthe filie dicti condam Demetrii, secundem vero antedictis dominabus Anne et Katherine, filiabus memorati condam Emerici Barthalyws, terciam aulem dictis domine Katherine relicte et Anne filie sepenominati Stephani Barthalyws dandam, assignandam et relinquendam fore, ipsi Prothonotarii una cum eorum Coassessoribus pro examine et discussione huiusmodi cause cum ipsis existentibus cognovissent. – Ex his igitur causis et racionibus ipsi Prothonotarii, prefatorum Coassessorum ipsorum superinde quesito et assumto consilio prenominatum Capitaneatum de Borsohalma simul cum prenarratis molendino et aliis suis pertinentiis prelibato Petro Pethe, ipsiusque heredibus et posteritatibus universis, tanquam verum, merum et sincerum ius ipsorum iure perpetuo tenendum, possidendum, pariter et habendum salvo tamen iure alieno, prescripta vero bona mobilia inter dictas partes modo prenarrato in tres partes dividenda adiudicassent, reliquissent et commisissent. Insuper quia prefati Valentinus litteratus et domina Katherina uxor sua proposuisset, post prenarratam fassionem sive donacionem eis, ut prefertur, per dictum condam Jacobum filium eiusdem domine Katherine factam, ad reparacionem prenotate domus se magnas expensas fecisse, preterea ad maritacionem eciam prenominatarum filiarum de dictis rebus et bonis mobilibus plura exposita fuisse: in eo iidem Prothonotarii de prefatorum Coassessorum ipsorum consilio, talimodo decernendo commisissent: quod antequam ad dictam divisionem procedatur, Comes dictorum Philisteorum nostrorum una cum Capitaneis et Juratis eorundem Philisteorum in uno certo competenti termino, per eos dictis partibus prefigendo, ad faciem dicte possessionis Borsohalma, consequenterque prescripte domus accedendo, eandem domum, presentibus prefatis partibus, videant et undique conspiciant, expensasque ad reperacionem eiusdem domus per dictos Valentinum litteratum et dominam Katherinam 695factas, deum solum et eius iusticiam pre oculis habendo taxent, limitent et moderentur. Demumque quantum iidem Valentinus litteratus et domina Katherina de prefatis rebus et bonis mobilibus post mortem dicti condam Jacobi filii eiusdem domine Katherine alienaverint, inquirant et experiantur. Et si tantum de eisdem rebus et bonis mobilibus ipsos Valentinum et dominam Katherinam alienasse cognoverint, quod exinde ipsas expensas sufficientes ad ipsius domus reparacionem habere potuerunt, tunc iidem Valentinus et domina Katherina dictas expensas sustinere debeant. Si vero aliunde huiusmodi expensas ipsos habuisse et fecisse constiterit, extunc praenotatus Petrus Pethe ipsas expensas eisdem Valentino et domine Katherine iuxta taxacionem dictorum Comitis nec non Capitaneorum et Juratorum refundere et cum effectu solvere debeat et teneatur; – post modum similiter et de maritacione supranominatarum filiarum iidem Comes ac Capitanei et Jurati reperiant, et si que ex prenarratis bonis et rebus mobilibus ad maritacionem ipsarum filiarum vel aliquarum ex eis exposita fuisse invenerint, tunc in praefata divisione huiusmodi bona ad ipsas reposita pro unius cuiusque rata in sortem computentur, et hoc ordine tandem prefati Comes ac Capitanei et Jurati ad prefatam divisionem procedentes dicta bona mobilia inter partes prescriptas premisso modo dividant. Nos itaque huiusmodi Judicium praefatorum Prothonotariorum tanquam provide, riteque et racionabiliter factum acceptamus ac in omnibus suis clausulis et articulis laudantes, confirmantes, et approbantes in suo vigere perpetue duraturum duximus relinquendum et relinquimus per presentes, quas in huius rei memoriam firmitatemque perpetuam appensione secreti sigilli nostri, quo ut rex Hungarie utimur, consignatas, duximus concedendas. Datum Bude praedicta tertio die termini prenotati, anno domini millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto. Lecta per Mrum Ladislaum.

A pecsét hiányzik, úgy látszik zsinórostól együtt kivágatott, mint ezt a pecsét helyén egy 5 hüvelyk széles, 8 h. hosszú lyuk mutatja.

Jászberény városi levéltárban található hártyára irt eredetiről.

215.

1486. Jun. 14-ről. Buda. Mátyás király a kúnoknak Vastorok helységben megtelepedhetéséről 1465. szept. 6-án kiadott oklevelét az ó-budai zárdaszűzek részére megerősitve kiadja.

Nos Mathias dei gracia rex Hungariae Bohemiae etc. memoriae commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod fidelis noster nobilis Ladislaus de Solmos 696legitimus procurator religiosarum dominarum sanctimonialium de veteri Buda personaliter nostrae Maiestatis veniens in presenciam, exhibuit et praesentavit nobis quasdam alias litteras nostras preceptorie in pergameno patenter confectas, quibus mediantibus mandaveramus, ut nullus omnino regnicolarum nostrorum antiquos Comanos dictarum dominarum Sanctimonialium in possessione ipsarum Wasthorok vocata, in Comitatu Chongradiensi habita, commorantes, ad descensum aliorum Comanorum abduci aliquatenus presummerent; supplicans nobis praefatus Ladislaus de Solmos humiliter, ut tenorem earundem presentibus litteris nostris inseri et inscribi facientes, eisdem Sanctimonialibus dare et concedere dignaremur iuris earundem uberiorem ad cautelam. Quarum tenor talis est: Mathias dei gracia etc. (lásd a 177. számú oklevelet.)

Unde nos supplicationibus annotati Ladislai de Solmos nobis propterea porrectis benigne inclinati tenores predictarum litterarum nostrarum praeceptoriarum praesentibus litteris nostris privilegialibus pendentis et autentici secreti sigilli nostri, quo ut Rex Hungariae utimur, de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali transcribi et transsumpmi facientes, ipsis dominabus Sanctimonialibus duximus concedendas iuris earundem ad cautelam, communi iustitia svadente. Datum Budae feria quarta proxima post festum beati Bonifacii Episcopi et martiris. Anno domini millesimo quadringentesimo octoagesimo sexto, regnorum nostrorum Hungarie item anno vigesimo nono, Bohemie vero decimo octavo.

Ép iró hártyán a leszakadt pecsét zöldpiros selyem függelékével a budai kam. levéltárban, V. Buden Monial. F. 27. No. 24.

216.

1487. Jun. 20. Thur. A thúri birák urukat Kállay Jánost értesitik, hogy a kúnokkal kaszálló miatt fenforgó ügyökben Budára az országbiróhoz felmentek.

Obedientam fideli cum famulatu. Egregie Domine nobis gratiose atque metuende. Clareat vestrae tit. Dominacioni, quomodo his elapsis diebus ex parte terrarum fenilium cum Comanis contractarum, ut vestrae constat t. Dominationi, accesseramus Budam ad Judicem Curie, arbistrabamur denique vestram t. Dominationem Bude reperire; sed ex quo sine vestro scitu illie transivimus, indignationis molem, si que forent, a nobis tollere dignemini, bonam tam relationem a Judice Curie optinuimus. Nunc vero Judices de Thwr de parte Regis ipsi domino Regi munera disponere intendunt, querebant a nobis, si cum eisdem partem teneremus; nulla tamen 697disparitas inter nos hactenus fuit, quamquam intentio nostra uniatur cum eisdem, et velle nostrum sit, tamen absque scitu vestre t. Dominationis id exequi minime volumus. Ea de re vestre supplicamus t. Dominationi, uti de his nos edocere, bonamque relationem facere, si munera cum eisdem disponamus an ne, voleat. V. tit. Dominatio Ex Thwr feria quarta post Anthonium confessorem anno domini 1487.

Johannes Myke et Johannes Myklos

Judices vestri de Thur fideles.

Kivülről: Egregio Johanni de Kallo domini ipsorum gratioso atque metuendo.

A m. n. muzeumban Kállay ltár No. 1354. Fasc. 7. Reg. 3. Sec. 1400. alatt papirra levél alakban irt eredetiről, melynek felső jobb szegletén nagyobb fekete viasz pecsét töredékei látszanak.

217.

1488. Máj. 22. A budai káptalan jelenti, hogy Bátori István országbiró parancsára Laka és Felalpár községekben az uj igtatás alkalmával több szentkirályszállási, kocséri, pákai és bócsai kún kapitányok és kúnok mint szomszédok jelenlétében a határjárást teljesitette.

Nos Capitulum Ecclesie Budensis memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos receptis, honore quo decuit, litteris magnifici domini Comitis Stephani de Bathor Judicis Curie Serenissimi Principis domini Mathie dei gracia regis Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie item Austrieque Ducis domini nostri graciosissimi Adjudicatoriis, modum et formam sue judiciarie Deliberacionis super facto Restitucionis possessionis Laka et porcionis possessionarie in possessione Felalpar vocatarum in Comitatu Zolnok exteriori existencium, denotantibus, pro parte Reverendi Domini Thome de Erdewd prepositi Ecclesie Thitulensis contra Venarabilem Dominum fratrem Johannem Abbatem Ecclesie Sancti Benedicti de Juxtagran, et Matheum de Sary fratrem oondam domini Petri de eadem Sary Custodis Ecclesie Albensis emanatis, unacum Egregio Magistro Stephano de Hassagh Prothonotario Curie regie homine scilicet regio de Curia regia per eundem Dominum Comitem ad id specialiter transmisso, nostrum hominem videlicet honorabilem Magistrum Ladislaum de Hanyk socium et Concanonicum nostrum sed premissan Restatuionem faciendam nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum. Qui tandem exinde ad nos reversi nobis conformiter retulerunt: Quod ipsi feria quarta proxima post festum beati 698Johannis Apostoli ante portam latinam proxime preteritum, ad facies dictarum possessionum Felalpar et Laka vicinis et commetaneis earum universis inibi legitime convocatis, et presertim Petro, Nicolao et Gregorio de Zenthlewryntz nobilibus, item Ladislao Ispan et Joanne de Zenthkyral, Georgio Josa de Kochy, Stephano Feketh, Demetrio Stephano Marthos de Polka et Thoma Bocha de eadem Comanorum Capitaneis, ceterisque Comanis descensibus de prefatis presentibus accedendo, annotatam possessionem Laka et portionem possessionariam prefati domini prepositi et Capituli Ecclesie Thitulensis in dicta possessione Felalpar habitam, sub distinctionibus et limitacionibus metarum, in privilegio condam domini Comitis Pauli similiter Judicis curie regie, in dictis litteris adjudicatoriis denotata conscriptarum, hoc ordine reambulassent: Qud primo incepissent in porta Thicie Thewrek vocato, ubi duas metas novas erexissent; deinde procedendo per stagnum Haryzthy ad caput Kwrkwle, et ibi similiter duas metas terreas cummulassent; abhinc ad collem Kachazachal, et ibi modo simili duas metas novas erexissent; deinde ad montem illum, in quo alias fuisset forum Baratha, et ibi similiter duas metas novas fecissent, qui quidem locus fori remansisset intra metas domini prepositi Thitulensis. Abhinc contra occidentem ad terminum Vcal, et ibi eodem modo duas metas novas aggregassent; dehinc vergendo inter occidentalem et orientalem plagas ad septemtrionalem plagam in parva colle eundo, et penes viam, que ducit de possessione Zenthkyral ad possessionem Pyspekalpar et pervenissent ad quoddam parvum Zwrdok similiter duas metas novas erexissent, de hinc tendendo semper plagam ad eundem, in quodam monticulo parvo juxta viam magnam, per quam itur de possessione Zenthkyral ad possessionem Felalpar, duas metas novas accumulassent; exhinc penes aliam viam magnam eundo, similiter duas metas erexissent; abinde plaga eadem servata inter fontem Pozthokwt et fodinam Kewbanya, duas metas novas fecissent; dehinc non per magnum spacium plagam eandem continuando similiter dnas metas novas erexissent; deinde eundo ad particulam cuiusdam terre Kayathkan nuncupate, et ibi penes unam parvam lacum duas metas novas erexissent; exhinc per parvum spacium eundo in eadem terra Kayathkhan prope viam, que ducit de dicta possessione Zenthkyral ad possessionem domini Pauli de Kynys Kechke appellatam similiter duas metas novas de terra elevassent; dehinc servata ipsa plaga inter eandem viam et monticulum Felefewldhalma alio nomine Kapthar denominatum eundo, duas metas novas fecissent. Qnarum quidem jam dictarum metarum a termino Vcal erectarum semper una earundem a parte scilicet possessionis Zentkyral facta distingveret eidem possessioni Zenthkyral. Abhinc venissent ad eundem monticulum Felefwldhalma sive Kapthar, et in vertice ejusdem tres metas fecissent, quarum una Kechke dicti 699domini Pauli Kynysy, alia Zentkyral Cumanorum, et tercia Felalpar prepositi Thitulensis antedicti possessiones predictas separaret. Tandem abhinc reflectendo versus orientem ad agrum Thewrewk nuncupatum pervenissent ad locum Thorbaagh vocatum, ubi duas metas novas accumulassent, quarum una Kechke, et alia Felalpar possessionibus antelatis deservirent. Abhinc ivissent contra eandem plagam ad monticulum Theleres vocatum ubi in vertice ejusdem duas metas novas fecissent, quarum nna similiter Kechke et alia Felalpar possessionibus prelibatis deservirent. Exhinc versus eandem plagam orientalem transivissent ad Sydfew, in verticeque ejusdem similiter unam metam fecissent, qua similiter dictas possessiones Kechke et Felalpar separet ab invicem. Exhinc descendendo et per pratum pergendo pervenissent ad quendam Hath inter piscinas Gemes et Kewzephath duas metas novas erexissent; demum versus eandem plagam orientalem procississent usque ad portum Thicie, ubi in terra Kekenzeg dicta duas metas novas dictis utrisque possessionibus deservientes fecissent et ibi terminassent; reambulatasque et per pretactos regium et nostrum homines juxta veros earundem cursus nunc rursus renovatas, simul cum cunctis earundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet ad easdem spectantibus memorato domino Thome preposito et Capitulo dicte Ecclesie Thitulensis jure pristino ipsis incumbente restatuissent perpetuo possidentas contradictione prefatorum Johannis Abbatis et Conventus Ecclesie S. Benedicti de Juxtagran ac Mathei de Sary et aliorum quorumlibet non obstante. In cujus rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas ad fassionem dictorum regii et nostri hominum duximus concedendas. Datum octavo die diei restatutionis prenotate. Anno domini Millesimo quadringentesimo octagesimo octavo.

Budai kam. ltárban a budai káptalannak 1490-ik évi hártyán kelt eredeti átiratából.

218.

1489. Jan. 4. Az egri káptalan előtt Kenderessy Benedek Szúnyogh Jakab kolbászszállási Kis János leányától Luczától származott gyermekei részére Hegyes faluban négy puszta telkét átvallja.

Nos Capitulum Ecclesie Agriensis memorie comendamus. Quod nobili Benedicto filio condam Blasy de Kenderes ab una, parte siquidem ab altera nobilibus dominabus Elena consorte Stephani Donath, Vrsula relicta quondam Clementis Kws, filiabus videlicet quondam Jacobi Zwnyogh, ex condam nobili 700domina Lucia filia condam Johanis parvi de Kolbazzalaza procreatis, ac Magdalena filia ipsius domine Elene, eadem domina Elena Dorothee filie, Mathei, Johannis et Michaelis nepotum, ac Elene et Agathe neptum suorum, annotata vero domina Vrsula Valentini fily, prelibata etiam domina Magdalena Bliasy filii suorum oneribus et quibuslibet gravaminibus in subscriptis super se assumptis, coram nobis personaliter constitutis, per eosdem confessum extitet pariter et relatum in hunc modum: Quod quia prefate domine Elena, Vrsula, Magdalena et Dorothea memorato Benedicto de Kenderes in linea consangvineitatis attinent, idei ipso Benedictus compatiens inopie et egestati earum, volent itaque easdem de huiusmodi inopiis et egestatibus earum eripere: quatuor loca sessionalia predialia sua, in possessione Hegyes vocata, alias in Hewesiensi nunc vero in Pesthiensi Comitatibus existente habita, simulcum cunctis eorundem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, silvis, nemoribus, aquis, aquarum decursibus et generaliter quarumlibet utilitatum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, ad eadem loca sessionalia instar aliarum sessionum Jobbagionalium in eadem Hegyes habitarum de iure spectantibus et pertinere debentibus, prefatis dominabus, Elene, Vrsule, Magdalene et Dorothee, ac filias filiabus et heredibus ac heredum suorum successoribus universis, unicuique videlicet earum unum locum sessionis donasset, dedisset et perpetuo contulisset, ymo donavit, dedet et perpetuo contulit coram nobis per easdem dominas, ipsarumque heredes iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam. Ipse etiam domine in suis ac prenominatorum filiorum filiarum, nepotumque et neptum suarum personis pro premissis beneficiis ipsius Benedicti ipsis modo premisso per eundem exhibitis et impensis, totum et omne jus ac juris et dominy perpetuitatem, quod et quam ipse domine in prescripta possessione Hegyes ex quibuscunque causis, vijs, modis et rationibus haberent seu habere sperarent in futurum quoque, ..... annotato Benedicto dedissent et assignassent et in eundem transtulissent pleno iure omnibus iuribus suis penitus et per omnia renunciantes et cedentes, imo dederunt, assignarunt, transtuleruntque renunciaverunt, ac cesserunt coram nobis harum mostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum die dominico proximo ante festum Epiphaniarum domini anno eiusdem millesimo, quadringentesimo, octoagesimo nono.

Kivülről: egykorú kézirással (?): Donat Istvánnénak Ilona asszonynak, töb atjafjajwal adot Kenderesy Benedek négy ház jobbagjot Hegjesen, Ilona Aszonnak és az töb atjafjajwal az mi igazságok wolt Hegjesben Kenderesjnek waloták.

A budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 481. No. 28. két párban papirra irt eredetiről hátán sárga viaszpecsét töredékeivel.

701219.

1490. Máj. 7. A budai káptalan Laka és Felalpár határjárási oklevelét 1488. máj. 14-ről nemes Bychak Péter szentkirályszállási kúnok kapitánya részére hitelesen átirja.

Nos Capitulum Ecclesie Budensis memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod Nobilis Petrus Bychak Capitaneus Comanorum de descensu Zenthkyral nostram personaliter veniens in pren senciam, suo ac Johannis et Ladislai similiter Bychak, necno-Demitrii Gaspar presbyteri, et Simonis similiter Gaspar dicti de eodem descensu Zenthkyral nominibus et in personis, exhibuit et presentavit nobis quasdam litteras nostras metales in pergameno sub nostro pendenti sigillo privilegialiter cenfectas, quibus mediantibus termini et limites prefati descensus eorum Zenthkyral, a terminis et limitibus possessionum Kechke et Felalpar appellatorum separari et distingui posse dinoscuntur, teroris et continentiae infrascripti; petens nos debita cum instantia, ut easdem de verbo ad verbum transcribi et transumi, ac presentibus nostris litteris similiter privilegialibus redigi faciendo, ipsis exhibentibus, juris eorum uberiorem ad cautelam dare et emanari facere dignaremur. Quarum tenor talis est: Nos Capitulum Ecclesie Budensis sat. (lásd a 217. számu oklevelet.)

Nos itaque iustis et racionabilibus petionibus prefati Petri Bychak favorabiliter inclinati, prescriptas litteras nostras metales non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, nil addendo, nilque diminuendo de verbo ad verbum transcribi et transumi, ac presentibus nostris litteris privilegialibus pendenti sigillo nostro consignatis, redigi faciendo, eisdem exhibentes uberiorem iuris eorum ad cautelam ..... svadente concedentes. Datum feria sexta proxima post festum beati Johannis Apostoli ante portam latinam anno domini millesimo quadringentesimo nono .....

Budai kam. ltár N. R. A. Fasc. 309. No. 54. hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott szélén volt pecsét leszakitásának nyomai láthatók.

220.

1491. Sept. 19. Buda. II. Ulászló a kecskeméti székhez tartozó kir. kúnok birájának Csontos Endrének meghagyja, hogy az ő pártfogásába vett Lajosszállási Gererth Miklóst és Ferenczet kapitányságában és szabadságában megvédelmezze.

Comissio propria dni regis.

Wladislaus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Fideli nostro Egregio Andree Chonthos moderno, futuris eciam 702Comitibus Comanorum nostrorum ad Sedem Kechkemeth pertinentium salutem et graciam. Quia nos fidelem nostrum Nicolaum Gererth de Laywszalasa, ac Franciscum fratrem suum simul cum omnibus rebus et bonis ipsorum quibusvis, iustis utputa et legitimis in nostram regiam recepimus proteccionem et tutelam specialem, viceque et in persona nostre Maiestatis Vestre comisimus tuicioni; fidelitati igitur vestre harum serie firmiter precipientes mandamus, quatenus a modo imposterum prefatos Nicolaum et Franciscum in predictis ipsorum rebus et bonis universis, iustis ut prefertur et legitimis, nec non in Capitaneatu et aliis libertatibus, ipsis per felicem (igy) memorie Albertum regem concessis, contra omnes impetitores tueri, protegere et conservare, eosdemque ad aliquam taxarum sive victualium inconsvetarum solucionem compellere nullo modo debeatis et teneamini, secus non facturi. Presentibus Perlectis Exhibenti Restitutis. Datum Bude feria secunda proxima ante festum beati Matthie Apostoli et Evangeliste. Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo primo regnorum nostrorum Hungarie etc. Anno secundo, Bohemie vero vigesimo primo.

Kivülről: Inventum in Oppido Cumanicali Halas resignatum Jászbereny die 3-a July 1754.

Ez oklevél hártyán irt eredetije 1736-ban került elő Ugocsa megye ltárából. C. 1, F. 1. No. 7, jelenleg a jászkún kerületi levéltári vasládában őriztetik rányomva volt nagy veres pecsét kevés maradványával.

221.

1492. Febr. 27. Buda. II. Ulászló király a berénszállási, négyszállási, árokszállási és fénszarusi philisteusok kértére Mátyás királynak 1473. febr. 22-én kelt levelét kiváltságlevél alakjában megerősiti.

Nos Wladislaus Dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum universorum et singulorum Philisteorum nostrorum in et sub Sedibus Berenzallasa, Neghzallas, Arokzallas et Fewenzarw constitutorum et commorantium, exhibite sunt nobis et presentate Litere Privilegiales Serenissimi Principis condam Domini Mathie regis Hungarie et Bohemie etc. bone memorie predecessoris nostri immediati, quibus mediantibus ipse Dominus Mathias Rex praefatos Philisteos cupiens ad censum eorundem ab antiquo per eos fieri solitum propter certas causas et raciones Litteris in eisdem explicatas reducere, eosdem ab inconsvetis censibus 703atque a solucione Lucri Camere, nec non contribucionum et aliarum exaccionum in medium Regnicolarum per eos solvendarum ..... asse, exemisse et supportasse dinoscebatur tenoris infrascripti. Supplicatum itaque exstitit Maiestati Nostre, ut easdem Literas, et omnia in eis contenta ratas, gratas et accepta habentes presentibusque Literis nostris ..... verbo ad verbum inseri et transcribi facientes, ipsis eisdem Philisteis Sedium praedictarum innovando perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem Literarum tenor talis est: Nos Mathias Dei gratia etc. (lásd a 200. számú oklevelet.)

Nos igitur praemissa supplicatione pro parte dictorum Philisteorum nostrorum nostre modo, quo supra, porrecta Maiestati, Regia Benignitate exaudita, et clementer admissa, prescriptas Litteras dicti condam Domini Mathie Regis non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes, presentibusque Literis nostris Privilegialibus de verbo ad verbum, sine diminucione et augmento aliquali insertas, quoad omnes earum continencias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eedem rite et ligitime existunt, emanate, viribusque earum veritas suffragatur, aeceptamus, approbamus, et ratificamus, ac pro eisdem Philisteis nostris dictarum Sedium Berenzallasa, Neghzallas, Arokzallas, et Fewnzarw innovantes perpetuo valituras confirmamus, harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut Rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimonio Litterarum mediante. Datum per manus Reverendi in Christo Patris Domini Thome Episcopi Ecclesiae Jauriensis Aule Nostre Cancellarii fidelis nostri dilecti. Budae feria tercia proxima post festum Beati Mathie Apostoli Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo regnorum nostrorum Hungarie etc. anno secundo, Bohemiae vero vigesimo primo.

Ad relationem Egregii Blasy Raskay Provisoris Curiae et Castellani Castri Budensis.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s kissé rongált hártyán irott eredetiről, melyről megyszin, zöld és verhenyes selyem zsinór függ, maga a pecsét hiányzik.

222.

1492. Febr. 27. Buda. II. Ulászló király a berénszállási, négyszállási, és árokszállási kapitány és birák kértére Zsigmondnak 1407. 1412. Mátyásnak 1478-ik évben kelt okleveleit kiváltság alakban megerősiti.

Wladislaus Dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarieque rex nec non Silesie 704et Lucenburgensis Dux, Marchioque Moravie etc. Notum facimus omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium notitiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nostrum venientes in conspectum fideles nostri Martinus Sandor Capitaneus ac Valentinus in Belenzallasa, Ladislaus in Neghzallasa, Urbanus in Arokzallasa, descensibus iudices constituti, et commorantes in ipsorum ac ceterorum Philisteorum nostrorum tam in predictis, quam aliis quibusvis descensibus ubilibet intra ambitum dicti regni nostri Hungarie existencium ac commorancium nominibus et in personis exhibuerunt nobis et presentarunt quasdam litteras privilegiales Serenissimi Principis condam Domini Mathie Regis Hungarie, Bohemie etc. predecessoris nostri felicis memorie, sub duplici authentico sigillo suo confectas, habentes in se confirmative tenorem quarundam litterarum similiter privilegialium Serenissimi Principis condam domini Sigismundi Romanorum Regis semper Augusti ac Hungarie modo similiter Regis, quibus mediantibus idem condam Dominus Sigismundus Rex quasdam patentales litteras suas de et super certis libertatibus et libertatum prerogativis eorundem philisteorum modo et ordine inferius in tenore eorundem litterarum contentis confectas transumpsisse ac transcripsisse et eisdem in transumpto concessisse dignoscebatur. Supplicantes Maiestati nostre humiliter, ut easdem litteras et omnia in eisdem contenta ratas, gratas et accepta habentes, presentibusque litteris nostris modo simili privilegialibus de verbo ad verbum inseri et transcribi fucientes, pro eisdem Capitaneo et Judicibus ceterisque Philisteis nostris innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Mathias Dei gracia etc. (lásd az 1478-ik évi „tercio nonas Aprilis“ kelt oklevelet.)

Nos itaque premissa supplicatione dictorum Martini Sandor Capitanei, Valentini et Ladislai ac universorum Judicum per ipsos nobis, modo quo supra, porrecta, graciose admissa et exaudita, prescriptas litteras dicti domini Mathie regis non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus viceo et suspicione carentes, presentibusque litteris nostris privilegialibus de verbo ad verbum, sine diminucione et augmento aliquali insertas, quoad omnes earum continentias, clausulas, et articulos eatenus, quatenus eedem rite et legitime existunt emanate, viribusque earum veritas suffragatur, acceptamus, approbamus et ratificamus, ac pro eisdem Capitaneo et Judicibus, ceterisque Philisteis nostris innovantes perpetuo valituras confirmamus Salvis iuribus alienis. Harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut Rex Hungariae utimur, est appensum, vigore et testimonio litterarum mediante. Datum per manus Rndi in Christo Patris Domini Thome Episcopi Ecclesie Jauriensis Aule nostre Cancellarii fidelis nobis sincere dilecti Bude feria tercia 705proxima post festum beati Mathie apostoli anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno secundo, Bohemie vero vigesimo primo.

Ad relationem Egregii Blasii Raskay Provisoris Curie et Castellani Castri Budensis.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött, s rongált hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről fehér zöldesveres selyem zsinóron rongált viasz pecsét függ; az ebben olvashatlan helyek az 1622-ik évi hiteles átiratból pótoltattak ki.

223.

1492. Mart. 2. Buda. II. Ulászló a kolbászszéki kúnoknak megengedte, hogy magoknak kapitányt a székben lakók közül szabadon választhassanak, jobbágyaik tartozásaikat nálok és ne a megyéhez fizessék, s kir. kapitányaik őket ne zsarolják.

Nos Wladislaus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod quemadmodum alias Serenissimus condam Dominus Matthias Rex Hungarie et Bohemie et Predecessor noster felicis memorie Universitati Comanorum nostrorum de Sede Kolbaz annuisse et concessisse dinoscitur, ita Nos quoque eisdem annuendum duximus et concedendum ut quivis Comanus noster in dicta Sede Kolbaz ubicunque et in quocunque Descensu pro tempore residentiam faciens, Capitaneum, quem maluerint, in eadem Sede Kolbaz commorantem, ad quem scilicet ipse Comanus noster audiat, liberam habeat eligendi facultatem: Preterea ut omnes Jobagiones hungaricales sive etiam sclavi in medio ipsorum Comanorum nostrorum commorantes et commoraturi universos census, Dacia et collectas vulgariter Akó et Adó appellatos, ac eciam tributum fisci regalis, et aliam quamcunque contributionem in medium dictorum Comanorum nostrorum solvere teneantur, nec cogantur instar aliorum in medium Comitatus contribuere vel numerari. Et quod Capitaneus noster super ipsos pro se census aliquos vel taxas quascunque recipere, vel eosdem iniuste oneram non praesumat aut gravare, sed solummodo contentus sit solitis proventibus ex parte ipsorum ratione Capitaneatus sui instar Comanorum nostrorum sibi provenire debentibus. Volumus denique ut eciam ..,.. sui ..... eodem modo Capitaneum, quem voluerint, sibi ipsis eligere, ad quem audiant, sicuti pretacti Comani nostri ymo annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca Vobis Fidelibus Nostris Capitaneis ............. Officialibus dictorum Comanorum 706nostrorum, nec non Dicatoribus et Exactoribus pretacti Fisci Regalis, et quarumcunque aliarum contributionum pro tempore constitutis, harum serie firmissime committimus et mandamus, quatenus ..... Comanos nostros, sed et hungaricales Jobbagiones et Sclavos in medio ipsorum comorantes in premissis eorum libertatibus illibate conservare, et nec eosdem contra formam premisse annu ..... Mathie regis et nostre item, gravere vel onerare presumatis, presentesque perlectas, quas secreti sigilli nostri impressione comminiri fecimus, post earum lecturam semper reddi iubemus ..... a sexta proxima post festum Beathi Mathie Apostoli Anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno secundo Bohemie ......

János király 1527-ik évi hártyán lévő hiteles átiratából, melyben a kihagyott helyek elmosódás miatt olvashatlanok.

224.

1493. Jan. 27. Buda. II. Ulászló Bychak nemesek kértére I. Lajos királynak Szentkirály és Mindszent, másnéven Barabásháza faluk adományozási, 1356-ban kelt oklevelét hitelesen átirva megerősiti.

Wladislaus dei gracia Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bolgarieque rex, necnon Slesie et Lucemburgensis Dux, Marchioque Moravie et Lusacie. Omnibus Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod pro parte et in personis fidelium nostrorum nobilium Ladislai, Petri, Johannis condam Thome Bychak, ac Demetrii, Simonis, et Ladislai olim Antonii Gaspar, necnon Johannis condam Augustini, similiter Gaspar de Zenthkyral filiorum, exhibite sunt nobis et presentate quedam littere Serenissimi Principis condam Domini Lodovici Regis Hungarie et predecessoris nostri bone memorie in pergameno sub duplici et autentico sigillo suo privilegialiter confecte; quibus mediantibus idem condam dominus Lodovicus Rex quasdam binas litteras unas suas donationales, super possessionibus Zenthkyral et Mendzenth, alio nomine Barabashaza vocatis, in Comitatu Zolnok exteriori existentibus habitis; alias vero Capituli Ecclesie Budensis super legitima reambulacione metarum huiusmodi possessionum pro agili Petro filio Bwchwr ac Nicolao et Johanne filiis, necnon Baramak filio Kabak, et Gallo filio Wezthech fratribus scilicet suis patruelibus confirmasse dinoscebatur tenoris infrascripti. Supplicatum itaque extitit Maiestati nostre pro parte eorundem humiliter, ut easdem litteras dicti condam domini Ludovici 707regis, et omnia in eis contenta ratas, gratas et accepta habendo, litterisque nostris privilegialibus de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes pro prefatis Petro, Johanne, Ladislao, Demetrio, Simone et altero Ladislao et Johanne de dicta Zenthkyral ipsorumque heredibus et posteritatibus universis innovando, perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Lodovicus dei gracia etc. (lásd a 41-ik számnál.)

Nos igitur premissa supplicacione pro parte prefatorum Petri, Johannis, Ladislai, Demetrii, Simonis et Ladislai, necnon alterius Johannis de Zenthkyral, nostre modo qua supra porrecta Maiestati regia benignitate exaudita et clementer admissa, prescriptas litteras dicti condam domini Lodovici Regis, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suscipione carentes, presentibusque litteris nostris privilegialibus de verbo ad verbum sine diminicuione et augmento aliquali insertas, ratas, gratas et acceptas habentes, quoad omnes earum continencias clausulas et articulos, eatenus quatenus eedem rite et legitime existunt emanate, viribusque earum veritas suffragatur, acceptamus, aprobamus et ratificamus, easque nicholominus et omnia in eis contenta pro prefatis Petro, Johanne, Demetrio, Simone et Ladislao ac altero Johanne de Zenthkyral ipsorumque heredibus et posteritatibus universis innovando perpetuo valituras confirmamus. Salvis juribus alienis harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum per manus Reverendi in Christo patris domini Thome Episcopi Jauriensis ac Electi Agriensis Ecclesiarum Aule nostre summi et secretarii Cancellarii fidelis nobis sincere dilecti. Bude in festo beati Marci Evangeliste anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo tercio regnorum nostrorum anno Hungarie tercio, Bohemie vero vigesimo tercio. Ad relationem Magistri Francisci Prepositi Budensis Secretarii Regiae Mattis.

M. n. muz. Soós család ltárában lévő hártyán irt eredetiről, leszakadt pecsét nyomaival.

225.

1493. Apr. 25. Buda. II. Ulászló a Bychak nemesek kértére Szentkirály, Mindszent vagy Barabásszállása birtokaira pallosjogot adományoz.

Nos Wladislaus dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillime supplicacionis instanciam per eos nostre propterea porrecte Maiestati. Tum etenim sicuti Regie interest sublimitati providere, ut in terris sue principatui subiectis pax et securitas euntibus et redeuntibus prebeatur, male factorumque et nocivorum 708hominum perversitas et iniquitas deleatur, justique et innocentes victuum suorum necessaria digna iustoque aquisicione fruantur. Nichilominusque attentis et consideratis fidelitate et fidelibus serviciis fidelium nostrorum nobilium Simonis Gaspar ac Petri Bichak de Zenthkyral, necnon Johannis et Ladisladi dicti Gespar, ac alterius Johannis et Ladislai similiter Bichak de eodem Zenthkyral per ipsos uti didicimus, nobis et sacre regni nostri Hungarie corone iuxta ipsorum possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis, eisdem Simoni Gaspar ac Petro Bichak, necnon Johanni et Ladislao Gaspar, ac alteri Johanni et Ladislao Bichak ipsorumque heredibus et posteritatibus universis de plenitudine nostre Regie potestatis gracia id duximus annuendum plenamque facultatem dandam et attribuendam, ut ipsi in territoriis possessionum suarum Zenthkyral in Zolnok exteriort, et Mindzenth alio nomine Barrabaszallasa vocatarum in Pesthiensi Comitatibus existencium et habitorum patibula, rotas, palos et aliorum tormentorum genera erigere, universosque fures, latrones, domorum incensores, homicidas, aliosque quoscunque malefactores ubicunque in territoriis dictarum possessionum suarum publice et manifeste locis sceleratis et maleficiis deprehensos in persona detinendi, et detentos prout videbitur expedire, laqueis suspendi, rotare, decollare, et iuxta eorum excessus et demerita aliis condignis penis feriri et necari. Omniaque alia et singula, que in premissis iuxta regni nostri Hungarie legem et consvetudinem fieri consverentur, facere et expedire valeant atque possint ex presenti nostra concessione et gracia speciali, harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut Rex Hungarie utimur, est appensum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude in festo beati Marci Evangeliste anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo tercio, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno tercio, Bohemie vero vigesimo tercio.

M. nemz. muz. Soós családi ltárban lévő hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott szélén lógó selyem zsinórról a pecsét egészen hiányzik.

226.

1493. Jun. 5. A budai káptalan Bárson Tamás kir. biró és több halasszéki kúnok eskütt-birái által több kún kapitányok és nemesek jelenlétében Majossaszállásról való Majossa nemes kúnok között Ellésföld, Kömpöcz, Csólyos és Asszonyszállása nevű kún birtokokra nézve teljesitett osztályról Majossán febr. 1-én kelt levelet az érdekelt felek részére hiteles alakban kiadja.

Nos Capitulum Ecclesiae Budensis memoriae comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis etc. Nobiles 709et strenui viri Ladislaus et Dominicus filii Joannis Totth, filii quondam Blasy Majossa de Majoszallasa, ac Michael filius Martini, filii eiusdem quondam Blasy Majossa Capitanei Cumanorum ad Nostram personaliter accedentes praesentiam, exhibuerunt nobis et presentaverunt quasdam litteras divisionales Egregiorum Thomae Barson Comitis regii ac Georgii Dyenes de Kazalhaza et Barnabae Keththen de Kethenzallasa similiter Comitum juratorum propter Cumanorum ad Sedem Halas pertinentium in papyro sub impressione sigillorum eorundem patenter confectas huiusmodi tenoris:

Nos Thomas Barson Comes, nec non Georgius Dyenes de Kazalhaza ac Barnabas Keththen de Kethenzallasa consimiliter Comites jurati Cumanorum ad Sedem Halas pertinentium Familia nostra continua tum fidelitate acceptis litteris ipsius V. M. Praeceptor honore quo decuit recepimus, moxque ad petitionem Nobilium Ladislai et Dominici Majossa ab una, ac Michaelis et Stephani consimiliter Majossa dicti de Majoszallasa ab alia partibus accessimus, ibique connotatis Capitaneis et Nobilibus viris puta: Ladislao Sulyok de Vadkerth, Petro Beddi de Keczel, Stephano Vincze de Thethetlen, et Petro de Jakabhaza, ac Gallo Kamaras de Zomokszallasa, statimque accessimus ac dividendas terras Ellés vocatas, primo partem praedii Ellés a parte orientali relinquimus nobilibus Ladislao et Dominico Majossa, a parte vero occidentali praetitulato Michaeli et Stephano Majossa recognovimus, qua terra divisa a parte Peder Ladislai et Dominici Majossa et a parte Majossa Michaelis et Stephani de ..... Praedium Kempeth, ibique mediam partem ipsius Praedii Kempeth relinquimus, a parte occidentali Ladislao et Dominico Majossa; reliquam vero dimidietatem ipsius Kempeth a parte occidentali ad Chengele extendente reliquimus Michaeli et Stephano Majossa cum omnibus comparatis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet. Sylvam vero Cholias nuncupatam consimiliter ad duas aequales partes divisimus, tum medietatem ipsius sylvae a parte meridionali reliquimus Ladislao et Dominico Majoss, inter quas ... signo metali consignavimus quemdam rubum in medio Ecclesiae sitam ad partem Ladislai et Dominici casum, alteram vero partem pfatae sylvae Cholyos, quae foret ad partem Septemtrionalem simul cum duobus rubis consimiliter pro signo metali ad partem Michaelis et Stephani casum, quorum unus rubus tendit ad partem occidentalem, alius vero rubus ad partem orientalem omnino ad predenotatos Michaeli et Stephano relinquimus. Villam vero Cholyos in ordine divisimus, ut medietatem a parte orientali Ladislao et Dominico Majossa relinquimus, relictam vero partem a parte occidentali ptitulatis Michaeli et Stephano misimus. Alias vero utilitates ipsius terrae communi usui Cumanorum ruralium comisimus, Ecclesiam vero in Cholyos existentem 710consimiliter indivisam relinquimus; Terram vero Azzanszallasa vocatam interim divisimus et abinde sequestravimus, ut a parte orientali usque Zigedinum extendens, saepefatis Ladislao et Dominico Majossa relinquimus, alteram vero dimidietatem ipsius terrae Azzonszallasa a parte occidentali versus Balthaszallasa exten .... Michaeli et Stephano divisimus. Terram vero Altokszallasa vocatam divisimus, ut ad partem orientalem exten... relinquimus Ladislao et Dominico Majossa, alteram vero dimidietatem pretactae terrae Altokszállása ad partem occidentalem extend .... relinquimus Michaeli et Stephano Majossa; Limitem ipsius terrae Altok scindit via, quae transit ad Zegedinum. Datum in Majossa feria 6-a in Vigilia festi Purificationis Virginis Gloriosae Anno domini 1493.

Post quarum quidem Litterarum Divisionalium praeannotationem, iidem Ladislaus et Dominicus filii Joannis Tooth ab una, ac Michael fllius plibati Martini filiorum fratrum eius quondam Blasy Majossa de pretacta Majosszallasa et etiam Michael onus et gravamen Stephani similiter filii ipsius Martini fratris ..... carnalis super se assumendo, parte ab altera preposuerunt et sponte confessi sunt hunc in modum: omnino ipsi cupientes deinceps fraterno amore in ipsis eorum descensibus semper pacis quietudine congaudere, ac sese in eiusdem et suas posteritates ad pactum transmittere tranquillitatis, praetactas litteras divisionales antefatorum regii et juratorum Cumanorum Comitum, quoad omnes earundem continentias, clausulasque et articulos acceptassent, ac eas inter se et suos haeredes, successoresque et posteritates constituissent pro perpetua et sempiterna possessionaria habitas divisione descensibusque eiusdem mutua sese voluntate et animo deliberato obligantes, et si partium ipsarum aliqua vi sui haeredes in ipsa divisione in praescriptis litteris antefatorum Comitum declarata, ipsum in successu proficisci .... vel possessionem eandem divisioni infringendo terram partem alteram lites movere et suscitare contenderet, extunc talis pars partem alteram divisionem in eadem pacifice proficiscentem in 800 fnis convinceretur et convincta haberetur, eo facto ad quot partes eiusdem sese et suas posteritates sponte obligar ... coram nobis in cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes hasce litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas in duobus paribus pro sibi eisdem duximus concendendas. Datum feria 4-a proxima post festum Pentecostes anno domini 1493.

Kivülről: Némely szegedi pusztákról való határlevél Anno 1493. die 6-a Febr. praedia Ellés, Kempeth, Cholyos, Asszonyszállása, Árokszállása, subdividebantur inter Ladislaum, Dominicum ab una, ab altera vero partibus inter Michaelem et Stephanum Majossa de Majosszállása. A halasi levéltárban E. fasc. 46. No. 24-o lévő egyszerű másolatról. Horváth P. lat. munk. 169. l. töredékben közli, eredetije még nem került elő.

711227.

1493. Decz. 8. Farnos. Horváth Péter értesíti Rozgonyi István főurat, hogy kürthi jobbágyait a philisteusok nagyon zaklatják.

Magnifice domine mi metuende. Conqueruntur mihi Jobagiones vestre Magnificientie de Kurth quomodo per philisteos nimis turbarentur et molestarentur. Igitur vestra Magnificencia velit scribere provisori curie Budensis pro hac re, et per illum, quem ad dominum regem aut ad Thesaurarium suum transmiseritis, transmittatis eidem provisori Curie, ut pro vestra Magnificencia committat illis philisteis a talibus opprobriis et perturbacionibus cessare, quemadmodum vestre Magnificencie melius fore videbitur. Itidem rogo vestram Magnificenciam, litteram expeditoriam festinare, ne dampna maxima paciamur. Datum in Farnos in vigilia Conceptionis beate Marie virginis 1493. Petrus Horvath.

Kivűl. Magnifico domino Stephano de Rozgony domino meo metuendo.

Budai kam. ltárban N. R. A. fasc. 1700. No. 163. papiron irt eredetiről letöredezett kis zöld pecsét nyomaival.

228.

1495. Ernst Zsigmond pécsi püspök és kir. kincstartónak számadási könyve 1194–95. évről.

J. Chr. Engel: Gesch. d. ungar. Reiches und seiner Nebenländer, I. Th., S. 17.

229.

1498. Jun. 18. Jászberény. Jászberény város birája s hites polgárai Faraacs István pap jászberényi lakos részére Ulászló királynak Mátyás és Zsigmond királyok, a jászoknak vámmentessége és saját biróságaik alá tartozása iránt kelt leveleit mégerősitő 1492-ik évi oklevelét átirva útazási levélűl kiadják.

Uladislaus dei gratia Hungarie ..... Rex ..... Datum per manus reverendi in Christo patris domini Thome Episcopi Jauriensis Ecclesie, Aule nostre Cancellarii fidelis nobis sincere dilecti Bude feria tertia proxima post festum b. Mathie apostoli anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo secundo, regnorum nostrorum Hungarie etc. secundo, Bohemie vero vigesimo primo 712(lásd Ulászló 1492-ik évi oklevelét a philisteusok kiváltságai megerősitéséről.)

Nos enim Iudices et universi Cives jurati et Incolae ad instantissimam et presencialem has copias litterarum nostre libertatis discreti Stephani Presbyteri petitionem fratris et filii Concivis nostri dilecti condam Martini Faraach, ut quiete secundum induciasque prefatas in persona, rebus et familiaribus queat ambulare. Datum in Jazberen feria secunda post proxima post (igy) festum Corporis Christi Anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo octavo.

Kivülről egykorú: Par litterarum de libertate philisteorum.

A m. n. muzeum oklevéltárában lévő s egész iv papirra irt eredetiről, melynek alsó része közepén 2½ cm. átmérőjű letöredezett veres pecsét helye 4 oldalon veres húzásokkal kereszt alakban elmázolva látszik; az összehajtás következtében a papir előlapja jobb oldalára a még ép pecsét homályos átnyomata látszik, mely felül 1Ľ cm. széles és ugyanennyi hosszú paizst mutat, melyen a czimer alakja ki nem vehető. A pecsétnek a papiron megerősitése végett a hátlapra egy darab hártya van ragasztva, s veres pecséttel megerősitve, közepén, a paizs töredék vonalaival, a paizsban egy egyenszárú kereszttel.

230.

1499. Febr. 27. Buda. Ulászló király meghagyja budavári tiszttartójának Kubini László deáknak, s a kúnok minden kapitányainak, hogy az ó-budai apáczák Vasthorok falujában letelepedett kúnokat a többi kir. kúnok közzé visszahurczoltatni ne engedjék.

Commissio propria domini Regis.

Uladislaus dei gratia rex Hungariae et Bohemiae etc. fideli nostro egregio Ladislao litterato de Kwbyn moderno, futurisque provisoribus curiae huius castri nostri Budensis earundemque vicegerentibus, item comitibus et quibuscunque Capitaneis Comanorum nostrorum praesentibus videlicet et futuris praesentes visuris salutem et gratiam. Quoniam nos ex antiquis indultis et concessionibus divorun condam Regum Hungariae nostrorum scilicet praedecessorum, per eos religiosis dominabus Sanctimonialibus in claustro beatae Mariae Virginis in veteri Buda fundato degentibus generose factis, inter alia easdem dominas Sanctimoniales talia jura et libertates habere comperimus, quod ipsae dominae in possessione earum Wasthorok vocata in comitatu Chongradiensi existente perpetuis semper successivis temporibus certos Comanos, qui eis victualibus subvenirent, tenendi habent facultatem. Cum autem nos eiuscemodi 713dispositiones praedecessorum nostrorum, praesertim vero eas quae ecclesiis Dei et sanctorum eius ac ad cultum divinum per eos factae sunt, inviolabiliter observare velimus: id circo fidelitati vestrae harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus acceptis praesentibus, universos Comanos et signanter Demetrium Hawas pro visorem curiae earundem dominarum indicta Wasthorok constitutum, ac Georgium et Johannem filios necnon Martinum similiter Hawas fratrem eiusdem Demetrii, praeterea Thomam Basar et Petrum Chykos, et alios quoslibet, qui iuxta dictas disposiciones praedecessorum nostrorum praefatorum in facie annotatae possessionis Wasthorok moram faciunt, in medium aliorum Cmomanorum nostrorum regalium abduci facere nullo modo praesumatis, sed eosdem isthic in facie praefatae possessionis Wasthorok commorari pacifice permittere et permitti facere debeatis, et si aliquos ex eisdem abduci fecissetis, illos rursum remittere et remitti facere debeatis. Aliud non facturi. Praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Budae feria quarta proxima post dominicam Reminiscere. Anno domini millesimo quadringentesimo nonagesimo nono, regnorum nostrorum Hungariae etc. anno nono, Bohemiae vero vigesimo nono.

Hártyán irott eredetije papirra nyomott nagy veres pecséttel budai kamarai levéltárban V. Buden. Monial. Fasc. 27, No 26.

231.

1499. April 21. Buda. Ulászló király meghagyja László deák budavári tiszttartójának s kir. philisteusok birájának, s Heves megye tisztjeinek, hogy a jákóhalmi kir. philisteusok kapitányát Balázs nemest, s ennek utódait Zsigmond király oklevele szerint semmi adózásra, s egy lovas tegzes vitéz küldésén kivül más katonáskodási teher viselésére ne kényszeritsék.

Commissio propria Domini Regis.

Nos Wladislaus dei gracia Rex Hungariae et Bohemiae etc. Memoriae commendamus tenore presencium significantes, quibus expediti, universis: Quod fidelis noster Nobilis Blasius filius condam Francisci Capitaneus Philisteorum nostrorum de Jakohalma suo ac Vincentii filii, nec non Benedicti et Andree nepotum suorum, filiorum videlicet eiusdem Vincentii nominibus et personis exhibuit nobis quasdam litteras Serenissimi principis condam domini Sigismundi Imperatoris et Regis in pergameno confectas. Quibus mediantibus idem condam dominus Sigismundus 714condam Imperator nobilibus Kompolth Capitaneo de Negzallas ac Ladislao fratri nec non Jacobo et Francisco nepotibus suis progenitis videlicet eiusdem Blasy et aliorum predictorum id annuisse et concessisse dignoscebatur ut ipsi, eorumque heredes et successores ratione dicti Capitaneatus nunquam ad aliquam solutionem coutributionum aut Taxe, faciendam, neque etiam personaliter ad exercitum Regalem ingredi sint obligati, sed unum duntaxat faretrarium equitem in huiusmodi exercitum ex parte eorum mittere tenerentur, Casu autem quo ipsi, vel eorum aliquis personaliter proficisci non posset Racione Nobilitatis eorundem, similiter ab omni ingressu exercitus qui pro tempore in Regno generaliter levaretur, exempti essent et supportati, Quibus quidem libertatibus et exemptionibus prefatis Blasius dictus suos progenitores ab eo toto tempore quo eisdem modo premisso libertates huiusmodi concesse fuerunt, libere et absque ulla contradictione usos fuisse, seque, et eosdem suos filios ac Nepotes in illis etiam nunc existere, et eisdem modo similiter libere uti asserit. Supplicatum igitur extitit nobis superinde, ut ipsos Blasium, et alios prenominatos in dictis eorum libertatibus relinquere, ac easdem ipsis de novo concedere dignaremur. Nos itaque tum ad supplicationem nonnullorum fidelium nostrorum, per eos nostre propterea modo premisso factam Maiestati, tum vero intuitu servitiorum eiusdem Blasy, que idem nobis uti didicimus pro suo posse exhibuit, Eundem, sed et alios prenominatos filium, et nepotes eiusdem proximosque heredes et successores universos in prescriptis libertatibus et exemptionibus eorundem reliquendos et easdem ipsis de novo et ex novo annuendas et concedendas duximus. Annuimusque et concedimus presentium per vigorem, Quo circa vobis fidelibus nostris Egregio Ladislao literato moderno, futurisque provisoribus Curie Castri nostri Budensis, nec non Juridici philisteorum nostrorum, ac Comiti vel ViceComiti et Judicibus Nobilium Comitatus Hevesiensis pro tempore Constitutis presentes visuris Harum serie firmiter committimus et mandamus, quatinus (igy) prefatos Blasium ac filios el Nepotes eiusdem prenominatos, ipsorumque heredes et successores contra formam premissorum ad nullam exercituationem, preterquam ad missionem unius faretrati Equitis quovis modo compellere vel arctare debeatis, Et aliud nullo modo facere presumatis, Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude die dominico proximo ante festum beati Georgii martiris, Anno Domini Millesimo Quadringentesimo Nonagesimo Nono.

Kivül: Uladislai Secundi Regis Exemtionales ab exercituatione de Anno 1499.

Ex originali membranaceo Tabularii I. Comitatus Borsodiensis, descripsi Miskolczini 5. Febr. 1842.

Podraczky kéziratai a m. academiánál m. kir. okmányai 1270–1527. czimű kötetben.

715232.

1501. April 25. Buda. Ulászló király a Palóczyak Hevesmegyei Ivány faluja s az apáti és kiséri philisteusok szállásai között kir. kiküldöttek által teljesitett határjárásról oklevelet ád ki.

Nos Uladislaus dei gratia rex Hungariae et Bohemiae etc. Memoriae comendamus. Qud cum Nos sicut et quemadmodum in generali Decreto hujus regni nostri per universos ejusdem regni nostri regnicolas nostrae supplicatum extitit Majestati: ad reambulandas et rectificandas metas inter fideles nostros Nobiles ab una, et Cumanos et Philisteos nostros partibus ab altera, ex Magistris Prothonotariis fideles nostros egregios Magistros Ladislaum de Docoghaza Judicem Curiae nostrae, ac Joannem de Ellyevelgh Personalis Praesentiae nostrae Prothonotarium, nec non Benedictum de Borsua Directorem causarum nostrarum regalium duxissemus destinandos. Tandem iidem Magistri Ladislaus et Joannes Prothonotarii ac Benedictus de Borsua ad nos reversi, nobis, fideli nostro magnifico Michaeli de Palócz Pincernarum nostrorum regalium Magistro, in sua, ac magnifici Antonii de eadem Palócz fratris sui carnalis personis, personaliter ibi adstante et audiente concorditer retulerunt in hunc modum. Quomodo ipsi juxta nostrum regium mandatum post reambulationes metarum, plurium aliorum locorum, ubi necesse fuisset, feria tertia proxima post Dominicam Quasimodo nunc praeteritam, ad faciem possessionis praefatorum Antonii et Michaelis de Palócz Ivány vocatam in Comitatu Hevesiensi existentem accessissent, ibique metas ejusdem possessionis Ivány, a parte descensuum Philisteorum nostrorum Apati et Késér vocatorum similiter in Comitatu Hevesiensi adjacentium, Nobili Joanne Kereszthury de Füged officiali praefatorum Antonii et Michaelis de Palócz, per ipsos in eadem possessione ipsorum Ivany constituto in personis eorundem ab una, nec non Leonardo de Sughtha Comite seu Officiali in praefatis aliisque omnibus descensibus Philisteorum nostrorum constituto, ac Dna Martha relicta quondam Lucae Horváth Capitanei dicti descensus Apaty in sua, et Joannis Filii sui personis, nec non Gregorio et Benedicto Theverken, et Ladislao Mocsa Capitaneis de praefato descensu Késér, aliisque quam plurimis Philisteis nostris de eisdem descensibus Apaty et Késér partibus ex altera, inibi praesentibus et comparentibus hoc ordine reambulassent, distinxissent et rectificassent. Quod scilicet primo iuxta continentiam litterarum metalium pro parte dictorum Capitaneorum caeterorumque Philisteorum nostrorum, de praefatis descensibus Apaty et Késér ibi exhibitorum: incepissent prope viam ducentem de possessione Örs ad praefatam possessionem Ivany, et deinde ad possessionem Pél, super tribus metis terreis, quarum unam, scilicet a parte orientis 716habitam, dictus Joannes Kereszthury praefatae possessioni Ivany, secundam vero a parte ut puta occidentis dicto descensui Apathy, tertiam autem, videlicet a parte aquilonari praedio Miske vocato ad descensum Árokszállása pertinentem separare dixisset; et licet ab inde praefati Philistei nostri in eadem via, versus dictam possessionem Ivany ulterius procedere voluissent: tamen dicti Magistri Ladislaus et Joannes Prothonotarii, nec non Benedictus de Borsua, ex continentiis dictarum litterarum metalium eorundem Philisteorum nostrorum pertactas tres metas angulares esse, et ab eis ad plagam meridionalem declinari debere agnovissent: ideo ipsi iuxta continentiam huiusmodi Litterarum ipsorum Philisteorum ad dictam plagam meridionalem declinantes, per agros et terras arabiles in bono spatio processissent, et in quadam planitie unam antiquam metam terream invenissent, in qua consignationem fecissent; deinde ulterius ad eandem plagam meridionalem satis per bonum spatium transeundo, pervenissent ad quoddam fossatum, in cujus cacumine unam antiquam metam invenissent, super qua consignationem fecissent. Inde adhuc ed eandem plagam meridionalem ulterius per magnum spatium eundo, in quadam planitie duas metas terreas invenissent, quarum una descensus Apathy, altera descensus Késér sequestrarent (?) ibique metas dictae possessionis Ivány a parte dicti descensus Apathy finivissent. Et tandem iuxta continentiam litterarum metalium praefatorum dominorum de Palócz incepissent metas dictae possessionis Ivany a parte praefati descensus Késér, ita videlicet, quod primo ab eisdem duabus metis, que dictam possessionem Ivany et descensum Apathy distingverent, declinando modicum ad plagam inter orientem et meridiem pervenissent ad quandam viam, quae jam de dicta possessione Ivany duceret ad descensum regalem Rasang vocatum, poenes quam viam aquilonari unam novam metam terream fecissent, abhinc eandem viam pertranseundo ad eandem plagam intra meridiem et orientem in competenti spatio progrediendo, in quadam planitie novam consignationem metalem fecissent, abinde eandem plagam parvum eundo venissent ad viam, que de dicta possessione Ivany duceret ad descensum Késér, poenes quam a parte aquilonari unam novam consignationem metalem fecissent; abinde eandem viam versus dictam plagam intra meridiem et orientem pertranseundo, non longe procedendo in quadam planitie unam novam metalem consignationem fecissent; inde vero ad eandem plagam inter meridiem et orientem modicum eundo venissent ad quandam viam antiquam ducentem de praefata possessione Ivany ad dictum descensum Késér, penes quam a parte aquilonari novam consignationem metalem fecissent; abhinc eandem viam pertranseundo, et modicum versus meridiem declinando, per longumque spatium versus pratum magnum Halmay réth vocatum, transeundo in quadam planitie unam consignationem metalem fecissent; abhinc servata eadem plaga prope dictum pratum 717magnum in quadam alia planitie, similiter novam consignationem metalem fecissent; abinde ulterius ad eandem plagam usque ad dictum pratum magnum Halmay réth transivissent, et in eodem prato eundo venissent ad finem seu aciem cujusdam magni stagni arundinibus et aliis scirpulis vulgariter Kákás et Gyékény vocatis abundantis, ubi unam novam metalem consignationem fecissent; dictum vero stagnum quasi versus orientem se extendens comuni usui populorum et hominum dictae possessionis Ivany et praefati descensus Késér commisissent. In cujus rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras, quibus sigillum nostrum, quo ut rex Hungariae in Judiciis utimur, est appensum, praefatis Michaeli et Antonio de Palócz jurium ipsorum ad cautelam comuni justitia svadente, duximus concedendas. Datum Budae secunda die festi Beati Georgii Martyris. Anno domini millesimo quingentesimo primo. Lect. (L. S.)

Jász-Apáti város levéltárában lévő hiteles másolatról, mely az egri káptalan levéltárában lévő eredetirőt e káptalan által 1750-ben kiadatott.

233.

1502. Jun. 24. A csanádi káptalan bizonyitványa arról, hogy Benkovics Péter és János Szeged város megbizottjainak 150 arany forint zálogpénzt lefizetvén, Csongrádmegyében helyzett Szent-Mihál, Bánfalva, Dorozsma és Gyékénythó nevű helységekben létező részjószágaikat nevezett város azoknak viszszabocsátotta.

Közölte: Varga F. Szeged város tört. I. 272–3. l.

234.

1503. Jan. 11. Buda. Ulászló király levele arról, hogy Raskai Balázs kir. tárnokmester gyali Kenderesy Mihálylyal Pest megyei Hegyes falu iránti perben kiegyezett.

Nos Wladislaus dei gracia Rex Hungarie, Bohemie etc. Memorie commendamus per presentes, quod Magnificus Blasius de Raska Thavernicorum nostrorum regalium Magister ab una, ac Egregius Michael Kenderesy de Gyal partibus ex altera, eorum nobis personaliter constituti, sunt confessi sponte et protulerunt in hunc modum: quod egregius idem Michael Kenderesy prefatum Blasium de Raska, ratione et pretextu distractionis quarundam metarum, possessionis Hegyes vocate in Comitatu Pesthiense existente, cuius scilicet possessionis medietas ipsius Michaelis Kenderesy esset, necnon occupationis certarum terrarum ac fenilium et piscinarum, ad tricesimum secundum diem diei evoationis exhinc facte, in Curiam nostram Regiam contra se fecerit evocari. 718Tamen partes ipse ordinativa compositione nonnullorum proborum hominum pacem presertim amancium taliter inter se in premissis concordassent, prouti concordarunt coram nobis; ut videlicet partes ipse sopitis penitus et condescensis premissis causis litterisque Inquisitoriis, Evocatoriis et Insinuatoriis superinde qualitercunque emanatis et extractis, cassatis et viribus earundem carituris, relictis et commissis, causam premissam partes inter easdem, ratione et pretextu, ut profertur, distractionis prescriptarum metarum et occupationis terrarum, fenetorum, et piscinarum, a parte prefati Blasy de Raska illatorum et perpetratorum, manibus egregiorum Michaelis de Zob et Georgii de Kalanda, submisissent, ymo submisisse retulerunt coram nobis tali modo, ut videlicet ipsi Michael de Zob et Georgius de Kalanda in dominica tercia in quadragesima proxime ventura, videlicet in dominica. Oculy, ad faciem predicti possessionis Hegyes accederent, aut si aliquis ex eisdem aliqua necessitate compulsus vel infirmitate preventus illac accedere non valeret, loco eiusdem nobilis Petrus de Peczel ad eosdem diem et locum transiret; ibique si prescripas metas ac terras, fenilia et piscinas ex sufficientibus testimoniis a parte prefati Blasy de Raska deletas et occupatas fore compererint, extunc iidem duo probi homines easdem terras, fenilia et piscinas prefato Michaeli Kenderesy modis omnibus remittere et resignare debeant et teneantur, habeantque potestatis facultatem, tali vinculo mediante, quod si qua partium predictarum diem et locum ad prefixos venire vel mittere, dictamque dispositionem predictorum duorum proborum hominum in toto vel in parte acceptare nollet vel recusaret quoquo, extunc talis pars contra partem alteram premissa observanda in quadringentis florenis auri convinceretur et convicta haberetur eo facto, ad quod se partes prescripte personalibus, ut premittitur, eorum astantibus spontanea obligarunt coram nobis voluntate. Harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude feria quarta proxima post festum Epiphaniarum domini anno eiusdem millesimo quinquagesimo tercio. Coram Magistro Johanne de Ellyewelgh.

Kivülről: (egykorú kézirással) Kenderesy Mjhalj perlet Hegyesi föld felől Raskay balazal és meg zerzöttek.

A budai kamara levéltárban N. R. A. Fasc. 481. No. 50, papiron irt eredetiről papirba nyomott s elmosódott pecséttel.

235.

1503. Febr. 27. Buda. Ulászló király a philisteusoknak az általok Jakab napkor fizetni szokott 300 arany forint rendes censust tetszése szerinti időre elengedi.

Nos Wladislaus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus 719expedit universis. Quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillime supplicacionis instantiam per eos noste pro parte fidelium nostrorum universorum philisteorum nostrorum propterea porrectam. Maiestati, tum vero compacientes inopie et paupertati eorum, in quas eosdem per varias et multiplices soluciones atque servicia ad presens devenisse accepimus et vt ydem diviciis et fortuna magis habundare possint, eisdem philisteis nostris illos trecentos florenos auri, qui Maiestati nostre quotannis de eorum medio in festo sancti Jacobi Apostoli pro censu eorum ordinario provenire debent, singulis annis durante beneplacito nostro duximus graciose relaxandos et remittendos, remittimusque et relaxamus presencium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris egregiis Ladislao litterato de Chwbyn moderno futurisque provisoribus Curie castri huius nostri Budensis, eorundemque Officialibus et Comitibus in medio prefatorum philisteorum nostrorum constitutis et constituendis, harum serie firmissime committimus et mandamus, quatenus a modo deinceps prefatos philisteos nostros ad solucionem huiusmodi census nostri Sancti Jacobi Apostoli, qui ut premittitur, se annuatim ad trecentos florenos extenditur, durante, ut prefertur, nostro beneplacito, artare et compellere, aut eosdem propter non exolucionem eiusdem in personis, rebusque et bonis eorum quibusvis impedire, turbare, seu quovismodo damnificare nusquam et nequaquam presumatis nec sitis ausi modo aliquali gracie nostre sub obtentu. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Bude die dominico proximo post festum beati Mathie apostoli anno domini millesimo quingentesimo tercio, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno tredecimo, Bohemie vero tricesimo tercio.

Relatio Magnifici Moysis Bwszlay Magistri Curie Regie Maiestatis.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s kissé rongált hártyán irt eredetiről, melynek megrongált felhajtott széléről zöld veres sárga selyem zsinóron viaszba nyomott veres pecsét függ.

236.

1504. Mart. 10-ről. Buda. Ulászló király Haraszti Ferencznek Fejér megyei Solt székben fekvő Ágasegyháza falut adományozza.

Nos Wladislaus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos attentis ..... fidelibus serviciis fidelis nostri Egregy Francisci de Harazth ..... totalem porcionem possessionariam in possessione Agaseghaz vocata in Comitatu Albensis Sedis Solth existente habitam, que scilicet nobilem Michaelis et 720Pauli filiorum condam Gregory litterati de dicta Agaseghaz prefuisset, sed per mortem et defectum seminis eorundem Michaelis et Pauli ad sacram dicti regni nostri Hungarie coronam, consequenterque collacionem nostram regiam ... devoluta esse perhibetur et redacta ... memorato Francisco de Harazth et per eum Michaeli de Pakos ac Sigismundo de Lewa ipsorumque haeredibus et posteritatibus ..... donavimus ..... Datum Bude in dominica Oculi anno domini millesimo quingentesimo quarto ..... Relatio Rdi dni Sigismundi Episcopi Nitrien. Secret. Rmt.

M. n. muzeumban lévő s papiron irt eredetiről, papirba nyomott kir. pecséttel.

237.

1505. Mart. 12. Buda. Ulászló Kubini László deák budavári tiszttartójának s a kolbászszéki tiszteknek meghagyja, hogy a Kolbászszékhez tartozó kúnokat a tisztek vagy ezek lovai tartására ne kényszeritsék.

Comissio propria Domini regis.

Nos Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore praesencium significantes quibus expedit universis. Quod cum intelligamus Universitatem Comanorum nostrorum Sedis Kolbazzek in sustentatione et alicione officialium ipsorum in medio eorum pro tempore constitutorum, quos iidem Comani nostri hucusque semper ex debito alere et sustentare astricti fuerunt, maxime hoc tempore egestatis et inopie eorum ex nimia caristia rerum et victualium horum temporum suscepte, permultum onerari et vexari: Idcirco nos cum ex eo, tum vero supplicacione nonnullorum fidelium nostrorum apud Nos pro ipsis Comanis Nostris pro hac re interveniente, quo scilicet ydem cetera onera et solutiones nobis de eorum medio debitas et consvetas facilius et commodius subire et facere valeant. Eisdem id graciose duximus annuendum et concedendum, ut ipsi officialibus eorum pro tempore in ipsorum medio constitutis, aut etiam equis eorundem, nulla prorsus victualia de cetero durante nostro beneplacito dare, aut administrare debeant aut teneantur, sed a tali onere dandorum contribuendorumque ipsis eorum officialibus victualium penitus libertati sint et supportati habeantur; Imo annuimus et concedimus praesencium per vigorem. Quocirca vobis fideli nostro Egregio Ladislao Litterato Provisori Curiae Nostre Budensi moderno scilicet ac futuris etiam Provisoribus Curie nostrae, nec non quibusvis officialibus vestris in dicta Sede nostra Kolbazzek nunc constitutis et in futurum constituendis, serie praesentium firmiter committimus 721et mandamus, quatenus prefatos Comanos nostros dicte Sedis nostre Kolbazzek aut eorum alterum a modo deinceps durante, ut praefer ... Nos ...... danda seu contribuenda ipsis officialibus eorum ulla victualia sive personis suis, sive etiam equis eorum, ut praefertur necessaria lar ........ quovis pacto impedire seu molestare nullo modo, nullaque racione presumpmatis, sed hanc ipsam nostram graciosam exempcionem ........ et inviolabiter observare, et observari facere modis omnibus debeatis et teneamini et aliud nullo modo facere presummatis, praesentse vero, quas secreto sigillo nostro, quo ut Rex Hungarie utimur, in pendenti comuniri fecimus, semper reddi volumus praesentanti. Datum Bude in festo Beati Gregorii Pape Anno Domini millesimo quingentesimo quinto regnorum nostrorum Hungarie etc. anno quinto decimo, Bohemie vero tricesimo quinto.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s kissé rongált hártyán itt eredetiről, melyen a pecsét némi jelei látszanak.

238.

1505. Decz. 8. Buda. Ulászló király Mátyásnak 1479-ben a philisteusok kapitányai adómentességére vonatkozó oklevelét megerősiti oly feltétellel, hogy a katonáskodási 50 frt teherváltságot jövőre is fizessék.

Nos Uladislaus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore praesencium significantes quibus expedit universis: quod pro parte et in personis fidelium nostrorum Universorum Capitaneorum Philisteorum nostrorum in Comitatu Hewesiensi commorantium exhibite sunt Nobis et presentate quedam Litere Serenissimi condam Principis Domini Mathie regis predecessoris nostri pie memorie privilegialiter confecte: quibus mediantibus idem condam Dominus Mathias rex ipsos Capitaneos Philisteorum ab omni solucione taxarum tam ordinariarum quam extraordinariarum ab eisdem provenire debentium modo et ordine inferius in tenore earundem Litterarum contentis perpetuo exemisse et supportassa dinoscebatur, tenoris infrascripti; Supplicatum itaque extitit Majestati nostre: ut easdem Literas et omnia in eisdem contenta ratas, gratas et acceptas habentes Literisque nostris Privilegialibus de verbo ad verbum inseri facientes, pro eisdem universis Capitaneis predictorum Philisteorum nostrorum presentibus et futuris innovantes perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem Litterarum tenor talis est: Nos Mathias etc. (lásd 1479-ik évnél.)

Nos igitur premissa supplicatione pro parte dictorum Universorum Capitaneorum Philisteorum nostrorum, nostre modo quo 722supra, porrecta Majestati, Regia Benignatate exaudita et clementer admissa, prescriptas Litteras dicti Domini Regis Mathie non abrasas, non cancellatas, neque in aliqua sui parte suspectas, praesentibusque Litteris Privilegialibus nostros verbotenus insertas, quoad omnes earum continentias, clausulas et articulos eatenus, quatenus eadem rite et legitime existuut, emanate, viribusque earundem veritas suffragatur, acceptamus, approbamus et ratificamus, ac easdem et omnia in eisdem contenta, pro eisdem universis Capitaneis tam presentibus quam futuris innovantes perpetuo valituras confirmamus. Ita tamen, quod ydem Capitanei Philisteorum prefatorum illos quinquaginta florenos, quos Nobis pro onere exercituationis per eos penes Nos fieri debente hactenus singulis annis solvere astricti fuerunt, et modo quoquo obligantur, de cetero quoque successivis semper temporibus perpetuis quotannis nobis et successoribus nostris nichilominus integre persolvere teneantur et sint astricti, harum nostrarum, quas secreto sigillo nostro, quo ut Rex Hungarie utimur, impendenti communiri fecimus, vigore et testimonio Litterarum mediante. Datum Bude in Festo Conceptionis Beaitssime Marie Virginis Anno Domini millesimo quingentesimo quinto regnorum nostrorum Hungarie etc. anno decimo sexto, Bohemie vero tricesimo sexto.

Relatio Egregy Ladislay de Kwbyn Provisoris Curie Castri Budensis.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről felhajtott szélén függő pecsét jeleivel.

239.

1506. Nov. 14. Buda. Ulászló király az Aszonyszállása es Karczagyszállás s Püspökladán, Nádudvar és Szentágota között fenforgó határvillongásnak kir. kiküldöttei által elintézéséről oklevelet állit ki.

Nos Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie comendamus. Quod nobis in presentibus Octavis Festi Beati Michaelis Archangeli una cum nonnullis Dominis Prelatis, Baronibus, Magistris Prothonotariis et Juratis Sedis nostre Judiciarie Coassessioribus pro faciendo moderativo Judicio Causantium in Sede nostra Judiciaria Sedentibus Egregii Magistri Stephanus de Werbewcz Judicis Curie nostre et Matheus de Mezewgyan Personalis Presentie nostre Prothonotarii nostram venientes in presentiam, quasdam litteras nostras preceptoria 723patenter ad Commissionem nostram editas, ipsis preceptorie loquentes et directas nobis presentarunt, huuc tenorem continentes,

Wladislaus Dei gracia rex Hungarie et Bohemie etc. fidelibus nostris Egregiis Magistris Stephano de Werbewcz Judicis Curie et Matheo de Mezewgyan Personalis Praesentie nostre prothonotarys salutem et gratiam. Exponitur Nobis in personis Comanorum nostrorum in Descensibus sive Possessionibus nostris Azzonzallasa et Karczaghwyzallasa commorancium Qualiter diebus hys superioribus universi Jobagiones reverendi Domini Sigismundi Episcopi Ecclesie Waradiensis in Possessione sua et per consequens Ecclesie Waradiensis praedicte Ladan appellata residentes magnas particulas terrarum arabilium ad dictas possessiones nostras pertinencium ac intra veras metas eorundem possessionum nostrarum ut dicitur existencium occupare niterentur, pretextu et occassione earundem terrarum inter partes nonnulle dissensiones et coutroversionum materie orte fuissent et suscitate. Suplicatum itaque exstitit Maiestati nostre nominibus et in personis eorundem Comanorum nostrorum, ut ipsis circa premissa de oportuno iuris remedio providere dignaremur, et quia absque debita investigatione requisitioneque et attestacione vicinorum et commetaneorum dictarum possessionum Ladan, Azzonzallasa et Karczagwyzallasa item Oppidi Nadwdvar ac praedii Zenthagotha nobiliumque conprovincialium Comitatuum Byhorientis nec non Hevesiensis ac de Zabolch et de Békees revisioneque prescriptarum terrarum litigiosarum inter partes nulla revisio et complanatio fieri poterat; pro eo de earundem ambarum parcium voluntate, vos Magistros Stephanum et Matheum ad easdem investigationem et requisitionem finalemque complanationem perficiendam duximus delegandos et deputandos Mandantes Fidelitati Vestre harum serie, quatenus ad Festum Beati Jacobi Apostoli nunc proxime venturum ad facies dictarum terrarum litigiosarum sive contentiosarum personaliter accedere, in quo eciam termino ipsas ambas partes aut earundem legitimos Procuratores coram vobis comparare volumus, examinatis prius ad fidem eorum Deo debitam, fidelitatemque Nobis et Sacro nostro Regio Dyademati observandem predictis universis vicinis et Commetaneis dictarum Possessionum Oppidi ac Predii, Nobiliumque Conprovincialium dictorum Comitatuum per partes vigore aliarum litterarum nostrarum praeceptorial ... illac convocandis et congregandis premissas differentias ratione ut premittitur occupationis dictarum terrarum solummodo motas, in eodem Festo Beati Jacobi Apostoli ac aliis diebus ad id aptis et sufficientibus presente Egregio Magistro Stephano Henczelffy de Pethrowcz Directore Causarum nostrarum, quem in persona nostra illac ad id duximus destinandum inter partes hoc modo revidere et complanare debeatis, ut quamcunque partium ex attestacionibus et fassionibus dictorum vicinorum 724nobiliumque conprovincialium in reali dominio et pacifica possessione prescriptarum terrarum litigiosarum hactenus fuisse et nunc existere agnoveritis, candem partem in pacifico dominio ac reali possessione earundem terrarum relinquatis, tali tamen sub condicione, quod dum et quandocunque aliqua earundem partium de proprietate sive perpetuitate prescriptarum terrarum contra partem alteram agere pretenderet, id iusto iuris ordine semper liberam haberet agendi et prosequendi facultatem, et si vos ambo huiusmodi examinacioni revisionique et complanacioni interesse quoquomodo non possetis, alter vestrum nihilominus premissa suo modo exequatur authoritate nostra regia, presentibus vobis, ac alteri vestrum in hac parte attributa iureque et iusticia mediante. Datum Bude feria sexta proxima ante festum Beate Margarethe Virginis et Martiris Anno Domini millesimo quingentesimo sexto.

Quibus exhibitis et presentatis ydem Magistri Stephanus de Werbewcz et Matheus de Mezewgyan retulerint eo modo, quod cum ipsi in festo Beati Jacobi Apostoli proxime preterito ac alys diebus ad id aptis et sufficientibus immediate sequentibus ad facies dictarum terrarum litigiosarum sive contenciosarum presentibus vicinis et commetaneis prescriptarum possessionum Azzonzallasa et Karczaghwyzallasa ac Ladan et praedii Zenthagotha nobilibusque conprovincialibus per dictas partes illac convocatis et congregatis, prefato etiam Magistro Stephano Henczelffy Directore causarum nostrarum, in persona nostre Majestatis, nec non Egregio Gasparo Thwrzo de Bethlenfalva, fratre annotati Domini Sigismundi Episcopi, Provisore Curie Episcopatus dicte Ecclesie Waradiensis in persona eiusdem Domini Episcopi, cum sufficiente procuracionis mandato illic comparentibus accessissent et dum prefati Magistri Stephanus et Matheus prescriptos vicinos et commetaneos, nobilesque conprovinciales numero sufficienti seorsim et singillatim ad fidem eorum Deo debitam, fidelitatemque Nobis et Sacre Corone nostre observandam tacto Dominice crucis signo coram ipsis prestitam de et super premissis requisitos habuissent, ydem prescriptum predium Zenthagotha ac terras cultas et incultas, et ad pascua pertinentes neutram partium predictarum pacificum et quietum Dominium tenuisse, sed semper per ipsos Comanos et Jobagiones Domini Episcopi contentiose et dissidiose possedisse, et usas exstitisse per officialesque Regalium et Episcopalium, tam ipsos Comanos regie Maiestatis quam eciam colonos dictos Domini Episcopi indifferenter in eisdem terris spoliasse, et cum eisdem contendisse testificassent et attestassent pro eo ydem Magistri Stephanus et Matheus Prothonotarii hys peractis huiusmodi terras controversas ordine infradeclarato, partes inter pretatas quoad usum earundem fiendum declarassent et conclusissent hoc modo: Quod egrediendo de prescripta possessione Azzonzallasa versus possessionem Ladan antedictam provenientes 725ad angulum cuiusdam prati Kerekreeth vocati contentiosi ubi post sese duo parvi monticuli haberentur, et a primo eorundem respiciendo directe ad quendam alium monticulum in territorio possessionis Ladan Domini Episcopi ultra fluvium Horthobagh adiccntem Mérgeshalom nuncupatum in rippa ipsius fluvii Horthobagh et a parte dicti prati Kerekreeth unum signum metale terreum fecissent, inde pertranseundo ipsum fluvium Horthobagh iret ad locum Kwnlapos, et ipsum locum Kwnlapos transeundo procederet adlecum quendam Ageer dictum abhinc vero ad locum Thywysses Domb nuncupatum itur, ibique metae dictorum Descensuum cum possessione Ladan terminarentur, ita tamen, ut aquam sive fluvium Horthobagh a predicto signo metali noster, ut premittitur, in ripa erecto, infra decursum ipsius fluvii Comani dictorum Descensuum videlicet de Azzonzallasa et Wyzallasa, supra vero dictum fluvium usque metas dicte possessionis Ladan, et non ulterius populi de Ladan lacunis et alys modis piscare valerent. Qua relatione prefatorum Magistrorum Stephani et Mathei Prothonotariorum facta, prefatus Dominus Sigismundus Episcopus coram nobis personaliter astans, premissam deliberationem et conclusionem eorundem Magistrorum Prothonotariorum per omnia ratam et gratam habendo in ea conclusione perpetuo permanere velle proponens eidem Domino Episcopo ac Comanis nostris, presentes litteras nostras duximus concedendas. Datum Bude quadragesimo die octavarum Festi Beati Michaelis Archangeli predictarum anno domini millesimo quingentesimo sexto. Lecta per prefatum Magistrum Matheum mezewgyan.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s szakadozott hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről piros zöld selyem zsinóron kissé töredezett pecsét függ; – hitelesen átirva I. Ferdinánd király által 1563-ban; melyből az eredetiben már olvashatlan némely helyek pótoltattak, szintén megvan egyszerű másolatban budai kam. levéltárban Fasc. 988. No. 10.

240.

1507. Dec. 11. A budai káptalan jelenti, hogy bogyi Császár Pétert és gyali Kenderesy Mihályt Jakabháza, másnéven Saxsar nevű Fehérmegyei Solthszéki falubeli részjószág bitokába többek között majosházai Cseley János, Lukács laczkházi tiszt – officiali de Laczkháza – Fodor Benedek és Lénárd laczkházi esküdtek mint szomszédok jelenlétében, osztály előrebocsátásával, ez évi nov. 30-án beigtatta.

Budai kam. ltár N. R. A. Fasc. 258. No. 23. alatt éphártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről a függő pecsét hiányzik.

726241.

1508. Jul. 19. Buda. Ulászló király a kúnok tisztjeinek meghagyja, hogy a számban megfogyott kúnokat a tiszteknek közöttök élelmezésére ne kényszeritsék.

Uladislaus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Fidelibus nostris Egregio Ladislao de Kwbyn moderno, futurisque provisoribus Castri nostri Budensis salutem et graciam. Ex querelis et suplicatione fidelium nostrorum universorum Cumanorum nostrorum Conventus Sedis Halas intelleximus: qualiter hec consvetudo indebita, seu abusio, in medium ipsorum fuisset introducta, ut ydem Cumani nostri Officiales in medio ipsorum constitutos dietim et seorsum, propriis ipsorum sumptibus et expensis alere cogerentur et nutrire, unde ipsi Cumani nostri, ut ex corum querimoniis accepimus, per ipsos officiales nimium agravarentur et molestarentur. Cum itaque dictos Cumanos nostros in Conventu prescipto Sedis Halas fore paucissimos, et neque hoc oneris posse sufferre intelligamus, accepta suplicacione eorundem nostre per eos propterea porrecta Majestati, nolentes eosdem de cetero per Officiales eorum modo premisso agravari et molestari, sed ut ydem nostrum graciosum erga se se affuisse favorem, regiumque sentiant relevamen. Id eisdem graciose duximus annuendum et concedendum, imo annuimus et concedimus per presentes, ut a modo in posterum omnes et singuli Officiales eorum in ipsorum medio pro tempore constituti, propriis ipsorum sumtibus et expensis inter ipsos Cumanos nostros uti et frui debeant et teneantur, et quod nullus vestrum et officialium eorundem Cumanorum nostrorum, in eorum medio pro tempore constitutorum, ad premissa exolvenda aliaque indebita facienda, contra vetustam et antiquam ipsorum consvetudinem et libertatem, presentemque nostram graciosam concessionem et anuenciam eosdem arctare, cogereque aut quovis modo compellere presumat, nec sit ausus modo aliquali. Secus nullo modo facturi. Presentibus perlectis, exhibenti restitutis. Datum Bude feria quarta proxima post festum Beate Margarethae Virginis Anno Domini millesimo quingentesimo octavo.

Relatio Magistri Philippi prepositi Secratarii Regie Maiestatis, sollicitante vero ipso Ladislao litterato Provisore Budensi.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt eredetiről, melyen papirba nyomott veres viasz pecsét látható.

727242.

1509. Oct. 29. Solt. Fehér megyei Solt szék alispánja Bolyas Péter és szolgabirája homokmegyi Balassa László Perényi Imre nádornak jelentik, hogy Haraszti Ferencz panaszára ennek ágasegyházi jobbágyai ellen több Halas és Kecskemétszéki kúnok tisztjei által elkövetett hatalmaskodási ügyben a vizsgálatot teljesitsék.

Spectabili ac Magnifico domino Emerico de Peren Comiti perpetuo Comitatus Abawywariensis regni Hungarie Palatino et Judici Comanorum, Serenissimique Principis et domini domini Wladislai dei gracia Regis Hungarie, Bohemie etc. in absentia sue Majestatis locumtenente eius domino ipsorum honorando, Petrus de Bolyar vice Comes et Ladislaus Balassa de Homok Megh Judex Nobilum Comitatus Albensis Sedis Solth obsequitem continuum debito cum honore. Vestra noverit Magnificencia, quod cum nos feria secunda proxima post festum beatorum Simonis et Jude Apostolorum proxime preteritum die Sedis nostre Judiciarie in eadem Sede Judiciaria unacum nonnullis Juratis Assessoribus nobilibus pro tribunali concedissemus; exhibite sunt nobis et presentate quedam littere eiusdem vestre Magnificencie Inquisitoriales pro parte Egregii Francisci de Harazth sonantes, et honore quo decuit, recepimus hunc tenorem in se continentes: Emericus de Peren Comes perpetuus Comitatus Abawywariensis, Regni Hungarie Palatinus et Judex Comanorum, ac Serenissimi Principis et domini domini Wladislai dei gracia Regis Hungarie et Bohemie etc. domini nostri graciosissimi Impresenciarum in absencia sue Maiestatis locumtenens. Egregiis nobilibus viris Comiti vel Vicecomiti et Judicibus nobilium Comitatus Albensis Sedis Solth salutem cum honore. Dicitur nobis in persona Egregii Francisci de Harazth, quod cum feria secunda proxima ante festum nativitatis beatissime Virginis Marie proxime preteritum, providi Osualdus Nagh, Philipus Thak, Gaspar Chabakwthy jobagiones iamdicti exponentis in possessione Agaseghaz vocata in predicto Comitatu Albensi Sedis Solth existente commorantes, intra veras metas eiusdem possessionis Agaseghaz in fenetis ipsorum fena cumulare habuissent. Tunc nobilis Michael Zaz de Bodoghfalwa, et Stephanus de Chap familiares Egregii Ladislai litterati de Kwbyn provisoris curie castri Budensis, officiales videlicet Comanorum Regie Maiestatis ad Sedem Halaszek pertinencium, de speciali commissione et mandato prefati Ladislai litterati domini scilicet ipsorum, assumtis secum quibusdam Georgio, Valentino et Gregorio familiaribus ipsorum. Item providis Mathia Cherchy in descensu Boychazallassa vocato, in predicto Comitatu Albensi Sedis Solth habito commorantibus, Capitaneo videlicet descensus Kenchekzallasa appellati in eodem Comitatu Albensi Sedis 728Solth existente; Item Mathia Markus, Stephano similiter Markus ad Sedem Halaszek predictam, ac Emerico Magyarka, Alberto Bontha, Petro Zoka, Dyonisio Kondvz, Valentino Boro ad Sedem Kechkemethzek in prefato Kenchekzallasa, nec non Benedicto Bertha, Barnaba Bwz, altero Barnaba Kwrtha, Valentino, Ambrosio similiter Kwrtha ad predictam Sedem Halaszeek pertinentem in Orgowan descensibus vocatis in predicto Comitatu Albensi Sedis Solth existente commorantibus, Comanis videlicet prefati Domini Regis, manibus armatis et potenciarys ad faciem predicte possessionis Agaseghaz, consequenterque predictos Osvaldum Nagh, Philipum Thak et Casparem Chabakwthy Jobagiones prefati exponentis; qui videlicet in prato Nakwagoham a parte dicte possessionis Agaseghaz adiacenti, falcare habuissent, hostiliter irruissent. Ibique primum eosdem Jobagioes ipsius exponentis dire et acriter verberando, tandem captivassent, captosque manibus eorundem post tergum ligatis, simulcum duabus curribus et bnbus eorundem Jobagionum ibidem protunc habitis, abinde ad prefatum descensum Orgowan induxissent et importassent, ipsosque Jobagiones captos diversis cruciatibus et tormentorum generibus afficiendo, Tandem de captivitate huiusmodi, dum voluissent, emisissent potencia mediante, in preiudicium et dampnum dicti exponentis valde magnum. Super quo Egregietates et Nobilitates vestras presentibus requirimus diligenter, quatenus unum vel duos ex vobis transmittatis, qui ab omnibus, quibus incumbit, meram de premissis experiatur certitudinis veritatem, quam tandem nobis suo modo rescribatis. Datum Bude in festo beati Galli confessoris anno domini millesimo quingentesimo nono. Unde nos premissis requisicionibus eiusdem vestre Magnificencie obtemperare volentes, ut tenemur, et iuxta earundem vestre Magnificencie litterarum continencias unum ex nobis Judicem Nobilium, videlicet Nobilem Johannem Lwkachy de Zenth Ivan ad premisse fideliter rescienda et exequenda nostro pro testimonio fidedignum destinandum. Qui tandem exinde ad nos reversus retulit nobis eo modo. Quomodo ipse in preallegato Comitatu Albensi Sedis Solth procedendo, ab omnibus et singulis, quibus incumbisset, talem scivisset de premissis certitudinis veritatem. Quod omnia premissa et quevis premissorum singula sic et suo modo acta, facta et perpetrata fuissent, sicuti eadem vestre Magnificencie dicta extitissent et proposita, et quemadmodum ea tenor litterarum eiusdem vestre Magnificencie per omnia contineret prescriptarum. Datum in Solth preallegata feria secunda proximo post festum beatorum Symonis et Jude Apostolorum supra denotatum. Anno domini supradicto.

Kivűlről: Domino Palatino pro egregio Francisco de Harazth contra egregium Ladislaum litteratum de Kwbyn Provisorem Curie Castri Budensis et alios intranominatos Inquisicionis Relacio.

Papiron, zárlatán három záró kis gyűrűpecsét nyomaival, eredetije a m. n. múzeumban a Székely Sándor-féle okiratok között.

729243.

1512. Jun. 6. Buda. Ulászló a philisteusokat kegyúri s lelkész szabad választási joggal megajándékozza.

Commissio propria Domini Regis.

Nos Wladislaus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos cum ad nonnullorum Fidelium nostrorum humillime supplicacionis Instanciam per eos pro parte Agilium Georgy Fychor, et Stephani Kowach ceterorumque universorum Philisteorum nostrorum, nostre propterea factam maiestati: tum vero quia alioquin Capitanei et Philistei nostri ea alias semper Libertate usi et gavisi fuisse dicuntur, quod soli per se Plebanos in medio eorum eligere habuerunt, huiusmodique Libertate hucusque usi, ut prefertur, dicuntur: illud Jus patronatus nostrum Regium, quod sicuti in omnibus alys huius regni nostri Ecclesys habere dinoscimur, sic et in conferendis huiusmodi Plebanys more Predecessorum nostrorum Regum Hungarie habemus, eisdem Capitaneis, ceterisque universis Philisteis nostris ubivis, et in quibuscunque descensibus et possessionibus nostris constitutis et commorantibus, imperpetuum dandum duximus et conferendum; annuentes eisdem, et concedentes, ut ipsi Capitanei et alii Philistei nostri de unanimi consensus et voluntate Universitatis eorum futuris semper successivis temporibus per se ipsos et, propria eorum electione, totiens quotiens Parochiam eorum Plebano vacare quomodocunque et quandocunque contigerit, semper pro beneplacito eorum virum idoneum et discretum, ac bone et laudabilis vite Presbyterum, quem ipsi maluerint, pro ipsorum Plebano eligere et in medium ipsorum locare, ac tenere et conservare possint et valeant; electum tamen debita reverencia et honore prosequi, Proventusque eiusdem consvetos eidem administrare debeant: imo damus, donamus et transferimus harum nostrarum, quibus secretum sigillum nostrum, quo ut Rex Hungarie utimur, est appensum, vigore et testimonio Litterarum mediante. Datum Bude in Festo Sancte et Individue Trinitatis Anno Domini millesimo quingentesimo duo decimo Regnorum nostrorum Hungarie etc. vigesimo secundo Bohemie vero quadragesimo secundo.

A jászkún kerületi levéltári vasládában őrzött s hártyán irt ép eredetiről, melynek felhajtott széléről veres zöld fehér selyem zsinór függ, a pecsét azonban hiányzik.

730244.

1513. Mart. 2. Buda. Szentgyörgyi Péter országbiró bizonyságlevele arról, hogy Kenderesy Mihály és hegyesi Lajos Mátyásnak Hegyes községbeli jobbágyai megkárositása miatt Kompolty Ferencz és Abafy Miklós ellen inditott perben a felek 100 arany terhe alatt kiegyeztek.

Nos Comes Petrus Comes de Sancto Georgio et de Bozyn Judex Curiae Serenissimi Principis domini Uladislai dei gracia regis Hungariae et Bohemiae etc. Memoriae comendamus per praesentes, quod Egregii Andreas Orbonaz de Zymegh pro magnifico Francisco filio quondam Johannis, filii olim Nicolai Kompolthy de Nana cum nostris ab una, ac Michael Kenderesy de Gyal et Matheus Layos de Hegyes personaliter ab alia, porro Nicolaus de Bod pro egregio Nicolao Apafy de Apanagyfalva similiter cum nostris litteris procuratoriis a tertia partibus coram nos constituti sponte et libere sunt confessi, retuleruntque nobis in hunc modum. Quod proximis superioribus hys diebus Jobagiones praefatorum Francisci Kompolthy et Nicolai Apafy in possessionibus Gyanda, Feghwernek, Roff et Zakalos vocatis in Comitatu Hevesiensi existentibus commorantes, foena Jobagionum prae fatorum Michaelis Kenderesy et Mathei Lajos in territorio praefatae possessionis Hegyes partim in Hevesiensi praedicto et partim in Pesthiensi Comitatibus adiacentis, et in acervo existentia asportaverint. Ex eoque partes inter praefatas nonnulae lites et differentiae motae fuerint, et superinde iidem Michael Kenderesy et Matheus Layos annotatos Franciscum Kompolthy et Nicolaum Apafy in curiam nostram regiam contra sese evocari fecerint, ut in praesenti quoque termino celebrationis brevium judiciorum festi Beati Mathiae Apostoli proxime praeteriti, ad quem scilicet terminum universae causae breves, pariter et Transmissionales Regicolarum per praefatum Dominum nostrum Regem generaliter fuerant prorogatae, causam ipsam previa ratione facere habuerint. Tamen nunc partes ipsae tum matura intra se deliberatione praehabita, tum vero ordinatione et compositione nonnullorum proborum et nobilium virorum pro pace pariter laborando intervenientium ad talem pacis et concordiae devenissent unionem, prout etiam devenerunt in conspectu tali modo. Quod praenominati Franciscus Komdolthy, Nicolaus Apaffy nec non Michael Kenderesy et Matheus Layos pro se personaliter vel procuratores ipsorum legitimos, assumptis penes se nonnullis nobilibus, quos videlicet ipsi voluerint, decimo quinto die proximi festi Resurrectionis domini in territorio praefatarum possessionum 731Gyanda et Hegyes comparere et constitui, ibique si prenotata fena de ipsorum territorio dictae possessionis Hegyes per prememoratos Jobbagiones prenotatorum Francisci Kompolthy et Nicolai Apafy abducta et asportata fuisse compererint et agnoverint extunc de proprio eorundem fenorum iidem Franciscus Kompolthy et Nicolaus Apafy predictis Jobbagionibus ipsorum Michaelis Kenderesy et Mathei Layos dampnificare sufficientem plenariamque satisfactionem, omni superflua mora postposita, impendere debeant et teneantur. Et praeterea metas earundem possessionum Hegyes et Gyanda a temporibus annotatorum quondam Johannis et Nicolai Kompolthy inter easdem possessiones existentes revidere, et si quae partium predictarum per Jobbagiones suos ultra et extra ipsas antiquas metas ab olim existentes alteri parti aut Jobbagionibus suis dampnum aliquod intulisse comperta fuerit, extunc talis pars alteri parti quicunque dampnum pariter rectificare soluereque teneatur; soli obligationis vinculo mediante, quod si qua partium predictarum termino et loco in predictis unacum ipsis nobilibus penes sese ut prefertur eligere et assumpmere modo antelato comparere aut premissam compositionem observare nollet, vel eam in toto vel in parte infringere nitetur quovis modo: extunc talis pars contra partem alteram in premissis persistentibus in centum florenis auri convincatur et convicta habeatur eo facto; prenotateque littere commemoratorum Michaelis Kenderesy et Mathei Lajos inquisitione, evocatione et insinuatione previa ratione emanate et extracte in suo vigore prosequi valeant atque possint, et nihilominus quincunque pars in premissis persistens contra partem alteram premissa non observantem pretextu dictorum centum florenorum ad octavas vel brevia judicia tricesimum videlicet secundam diem, prout maluerit contra se evocandi, ibique extra omnem seriem et registrum causam ipsam levari et adjudicari facere plenariam habeat potestatem et facultatem. Ad que premissa prelibati Michael Kenderesy et Matheus Layos sese personalibus ipsorum astanciis, memoratos vero Franciscum Kompolthy et Nicolaum Apafy procuratorem eorum antedicti virtute procuratoria prenarrata sponte obligarunt coram nobis harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude feria quarta proxima post dominicam Oculi mei. Anno domini millesimo quingentesimo tredecimo. Lecta.

Kivűlről: Kenderesy Myhalj Lajos Máté perlet..... és Apafyval hogy hegyesj földrül giandajak hozták el Kenderesy jobágy zenaját.

Budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 481. No. 57. papiron irt eredetiről, papirba nyomott ép pecséttel.

732245.

1513. Máj. 25. A nagyváradi káptalan előtt Pöstyéni Gergely a nagyváradi püspökség nevében Ulászló királyt, s ennek kolbászszéki kún jobbágyait Szolnok megyei több faluk és pusztáknak elfoglalásától eltiltja.

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Stephani Prothomartyris de promontorio Waradiensi. Memorie commendamus per presentes, quod Egregius Gregorius Pesthyeny de Marthonos Administator proventuum Episcopatus Waradiensis nostram veniens in presenciam Serenissimum Principem Dominum Wladislaum ... nec non prudentes et circumspectos Judicem, Juratosque et ceteros colonos Comanos sue Maiestatis in possessione Karchag-Wyzalas et alias ubivis in pertinenciis sedis Kolbaz constitutos ..... ab occupacione ..... totalium possessionum Hegyesbor et Bolchatelek, necnon prediorum Magyarthelek, Therethbor, Wythelek, Theretnep, (?) Hathaz, Borughaz, Thatharthelek, Kapolnathelek, et Penthekthelek vocatorum, omnium in Comitatu Zolnok mediocri existencium et adiacencium ipsum Gregorium Pesthyeny omni iuris titulo tangencium et concernencium ..... Datum in festo b. Urbani pape anno domini 1513.

Kismarton Rep. 48. f. A. u. 24.

246.

1513. Jul. 28. Buda. Ulászló király bellyeni Albert itélőmesternek meghagyja, hogy a jászkúnok és más nemesek között birtokfoglalások miatt felmerűlt panaszokat a helyszinén vizsgálja meg.

Uladislaus dei gratia Rex Hungarie et Bohemie etc. Fideli nostro Egregio Magistro Alberto de Bellyen Prothonotario Personalis praesentie nostre Salutem et gratiam. Ex qverelis, et suplicatione Fidelis nostri Egregii Mathie de Barach Provisoris Curie Castri nostri Budensis intelleximus, qualiter inter nonnullos Cumanos, et Philisteos nostros scilicet Jobbagiones in diversis Possessionibus nostris, in certis videlicet Comitatibus existen ... comoran ... ab una ac nonnullos Populos, et Jobbagiones, seu inhabitatores quarundam Possessionum, certorum Nobilium, aliorumque Vicinorum, et Commetaneorum earundem partibus ab altera ratione, et praetextu occupali onis certorum pratorum, ac sylvarum, feniliumque, et similium terrarum Arabilium, nonnullorum etiam aliorum damnorum 733per eosdem Incolas dictorum Nobilium illatorum, et perpetratorum ad hec usque tempora varie differentie, dissensionesque, et controversionum materie mote, et suscitate haberentur, que jam eedem nostre Possessiones propter ejuscemodi varias, et creberrimas occupaciones, damnorumque illationes, et dissensiones in extremam desolationem devenisse dicuntur, ut nisi eisdem rebus, uti etiam ex debito regiminis nostri officio unicuique tenemur occuramus, ea deterius in dies serpere. Suplicatum itaque exstitit Majestati nostre, ut superinde de remedio providere dignaremur, nolentes itaque de cetero inter ipsas partes talismodi insolentias in dies permittere innovari, ad revisionem, et complanationem omnium illarum differentiarum, et dissensionum, te illo ad facies earundem Possessionum nostrarum, ac praedictorum Vicinorum, et Cometaneorum earundem duximus eligendum, volumus propterea, et fidelitati tue harum Serie firmissime praecipiendum committimus, et mandamus, quatenus receptis praesentibus certis probis Nobilibus eorundem Comitatuum, adjunctis penes te, et assumptis, quos Serie praesentium tecum illic interesse jubemus, ad unum certum, breveque et competentem Terminum ad facies praescriptarum Possessionum, ac terrarum litigiosarum personaliter Seorsim, et singillatim accedere, ibique praemissas universas, et quaslibet differentias, ac dissensiones inter easdem Possessiones ratione praevia, ultro citroque qualitercunque motas, et habitas debito modo revidere, complanareque, et certificare. sopitisque tandem, et complanatis ejuscemodi differentiis, et dissensionibus easdem omni via, remedioque et gravamine in talibus fieri solita, et consveta, bona et reali tranquillitate relinquere modis omnibus debeas, et tenearis, authoritate nostra Regia praesentibus tibi in hac parte attributa, et Comuni justitia mediante. Secus nullo modo facturus, praesentibus perlectis, exhibenti restitutis. Datum Bude Feria quinta proxima post Festum Beate Marie Magdalene. Anno Domini Millesimo Quingentesimo Tredecimo. Recognitio Petri Korlaczky Cubicularii Reg. (L. S.)

Protoc. A. B. Nr. 44. egri országos levéltár.

247.

1515. Jun. 8-ról. A budai káptalan előtt hegyesi Layos Mihály Heves megyei Hegyes községben lévő egy benépesitett jobbágytelkét, melyen jelenleg Chapó András lakik, gyali Kenderessy Mihálynak, nejének Katalinnak s Ferencz, János és Imre fiainak tiz forintért zálogba adja.

Kivülről: Lajos Mihalj vetet egj ház jobagyot zálogba Kenderesy Miháljnak Hegjesben.

Budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 481. No. 11. alatt lévő s papiron irt eredetiről hátlapján hosszas viasz pecsét töredékeivel.

734248.

1516. Jun. 3. II. Lajos király Ágó helység kapitányságát Agói Kelemen kihalása után visegrádi kir. udvari altiszttartó Fychor Lukács nemesnek adományozza.

Nos Ludovicus Dei gratia Rex Hungariae et Bohemiae etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit, universis. Quod Nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimae supplicationis instantiam per eos pro parte fidelis nostri Nobilis Lucae Fychor Viceprovisoris Curiae nostrae Wysegradiensis Maiestati nostrae factam: tum vero attentis et consideratis fidelitate et servitiis eiusdem Lucae Fychor per eum inprimis Sacrae huius regni nostri Hungariae Coronae, tandem Serenissimo Principi condam Domino Uladislao regi genitori nostro charissimo piae reminiscentiae, et deinde Maiestati Nostre cum omni fidelitatis constantia exhibitis et impensis, Capitaneatum possessionis nostrae Ago vocatae ein Comitatu Hevesiensi existentis habitum, quem alias Nobilis condam Clemens de eadem Ago ex collatione et donatione praefati Genitoris nostri habuisse et possedisse dicitur. Nunc jam permortem et defectum seminis eiusdem condam Clementis ad Maiestatem nostram rursus devolutum, simul cum cunctis suis obventionibus, proventibus et emolumentis legitimis, ac ab antiquo de jure consvetis, et ad ipsum Capitaneatum pertinentibus, praemissis sicut praefertur stantibus et se habentibus, memorato Lucae Fychor, ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis, eo jure iisdemque conditionibus, quibus Capitaneatum ipsum prefatus condam Clemens tenuit et habuit, dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus. Salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum ... nte. ....... feria tertia proxima post festum beati Urbani Papae. Anno domini millesimo quingentesimo decimo sexto, regnorum nostrorum Hungariae et Bohemiae anno primo. Pro Magistri Nicolaj Secretarii Pas. (papirra boritott, veres pecsétviaszba nyomott, de töredezett pecsét helye.)

Kivül későbbi kézzel: Ludovici regis Donationales Lucae Fichor factae.

Árokszállás városa levéltárában papirra irt s szakadozott eredetiről.

735249.

1517. Jul. 26. Buda. II. Lajos király a hontosszéki kapitányság iránt Palóczy László országbirónak és Turóczy Benedeknek a Hontos és Kecskemét széki királynéi kúnok főispánjának 1465-ik évben kiadott okleveleit megerősitvén, a Hontos széki több szállásokon lévő részbirtokot Thoman János mind két ágon lévő utódainak uj adomány czimen adományozza.

Comissio propria domini Regis.

Nos Ludovicus Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod pro parte et in personis fidelium nostrorum agilium virorum Emerici et Michaelis Thoman, filiorum condam Joannis, filii olim Nicolai filii Jacobi Thoman Comanorum nostrorum Sedis Honthos, exhibite sunt coram nobis et producte quedam littere condam Comitis Ladislai de Paloczi Judicis Curie, ac Benedicti de Thwrocz Janitorum Serenissimi condam Principis Domini Mathie regis et predecessoris nostri felicis memorie Magistri Composicionales in pargameno sub autentico eorum sigillo privilegialiter confecte, habentes in se declarative et succincte tenores certarum litterarum, primo condam Comitis Piponis donacionales, ac Serenissimorum olim Principum Dominorum Sigismundi Inperatoris et Ladislai regum Hungarie etc. similiter donacionalium, necnon condam Ladislai de Maglod Comitis de Kechkemeth modum et formam composicionis, atque concordie inter prefatum Joannem filium Nicolai filii Jacobi Thoman ab una, ac .... Bartholomeum et Augustinum de Sarosd partibus ab altera in facto Capitaneatuum descensuum Comanorum Sarosd, Wyzallasa, et Gyolchpalzallasa pertinentiarumque eorundem ad dictam Sedem Hontos spectancium modo et ordine inferius in tenore earundem litterarum condam Comiti Ladislai de Palocz et Benedicti de Thwrocz clarius specificatis in se denotantium et continentium, tenoris infrascripti. Supplicatum itaque extitit Majestati nostre pro parte eorundem Emerici et Michaelis Thoman, ut prescriptas litteras dictorum Comitis de Palocz et Benedicti de Thwrocz, ac omnia et singula in eis contenta ratas, gratas et accepta habentes, litterisque nostris privilegialibus verbotenus inseri facientes, premissis composicioni atque concordie aliisque omnibus in tenore ipsarum litterarum nostrum regium consensum prebere dignaremur benivolum pariter et assensum. Quarum quidem litterarum tenor talis est: Nos Comes Ladislaus de Palocz Judex Curie Serenissimi Principis Domini Mathie dei gracia Regis Hungarie, Dalmacie, Croatie etc. et Benedictus de Thwrocz Janitorum Regalium Magister, necnon Comanorum Reginalium Sedium Honthos et de Kechkemeth Comes. 736Memorie comendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nobis feria sexta proxima post festum decollationis Beati Joannis Baptiste proxime preteritum unacum nonnullis aliis Prelatis, Baronibus hic Bude penes dictum dominum nostrum Regem constitutis et existentibus, causasque regnicolarum coram dicto domino Rege vertencium ex speciali commissione dicti domini nostri Regis justo juris tramite discutientibus, Joannes filius Nicolai de Thobay ab una, ac Bartholomeus filius Joannis et Augustinus filius Benedicti dicti Gyolch de Sarasdzallasa Comani partibus ab alia e medio aliorum causidicorum nostram exurgens in presenciam, proposuerunt in hunc modum: quod sepius ipsi sese mutuo et alternatim in facto Capitaneatus descensuum Comanicalium Sarosd predicti ac Gyolchapalzallasa et Wyzallas vocatorum ad Sedem Hantoszek predictam spectancium in causam attrahere pretenderint. Tamen ipsi volentes et cupientes se et eorum posteritates in pacis amenitate permanere, causam eorum premissam racione previa inter eos notam unanimi consensu et voluntate nostre adjudicationi et examini submittentes nos cum instantia postularunt, ut nos causam eorum prenotatam visis et examinatis ambarum partium juribus et litteralibus instrumentis, inter eos finali conclusione deliberare et terminare dignaremur. Cumque nos hys auditis eisdem partibus universa litteralia ipsorum instrumenta factum Capitaneatus descensuum predictorum coram nobis in specie exhibere et producere comisissemus. Mox primo prefatus Joannes filius Nicolai volens dictum Capitaneatum descensuum predictorum Sarosd, Gyolchapalzallasa, et Wyzallas vocatorum juri suo pertinere debere declarare; quasdam tres litteras, unam condam Piponis de Ozora Comitis Temesiensis; et alias duas condam dominorum Sigismundi Imperatoris ac Ladislai regum dicti regni Hungarie donacionales omnino patentes nostro judiciario examini curavit exhibere. Quarum prima videlicet annotati condam Piponis de Ozora in eadem Ozora in festo beati Regis Ladislai et confessoris anno domini millesimo quadringentesimo decimo septimo edita declarabat, quod ipse condam Pipo Comes considerata idoneitate Jacobi Thoban Capitanei Comanorum Sedis Honthos, et ad gubernacionem dicti Capitaneatus sufficiente, eundem Capitaneatum Honthos, in quo ecclesia lapidea Honthoseghaza vocata constructa fuisset et haberetur, simul cum virgulto ad ipsam Honthos spectante, ac Wyzallas, in quo ecclesia beate Marie virginis Wasaros Bodogazzon vocata, et Kethpolkarth, in quo similiter ecclesia Beate Marie Virginis, necnon Sarosd et Thobalizentpether descensuum. Item porcionem possessionariam in descensibus Chobak, in quo ecclesia sancti Petri apostoli edificate fuissent, ac Iwankatheleke et Gyolchapalzallasa vocatis habitis, simul cum 737cunctis utilitatibus et pertinenciis eorum ad dictum Capitaneatum ab antiquo spectantibus, per defectum seminis condam Galli filii Emerici filii Petri de dicta sede Honthos Regiam ad Mattem legitime devolutum, predicto Jacobo et per eum Nicolao ac Bartholomeo filiis, nec non Petro maiori fratri suis ipsorumque heredibus universis omni eo jure, quo dictus condam Gallus ipsum Capitaneatum tenuisset et gubernasset, ex annuencia prefati domini Sigismundi Regis eidem facta sub certis condicionibus clausulis et articulis litteris in eisdem declaratis ad tenendum, gubernandum et conservandum duxisset disponendum et committendum. Altera vero earundem, puta annotati domini Sigismundi Imperatoris et Regis similiter donacionales Bude Sabbato proximo post festum beati Bartholomei Apostoli anno domini millesimo quadringentesimo decimo nono, regnorum autem suorum anno Hungarie etc. tricesimo tercio, Romanorum vero nono ad relacionem prefati Piponis de Ozora Comitis Temesiensis confecta, manifestabat, quod prefatus condam Dominus Sigismundus Rex, pensatis multifariis fidelibus serviciis pretacti Jacobi Thoban per eum sibi in diversis locis sedule exhibitis preassertum Capitaneatum cum preallegatis descensibus Honthos, in quo ecclesia lapidea Honthoseghaza vocata constructa fuisset, simul cum virgulto ad ipsam Honthos spectante, ac Wyzallas Kethpolkard, nec non Sarosd et Thobalizenthpether Item portionum descensionariarum in descensibus Chobak, Iwantheleke, et Gyolchapalzallasa vocatis habitarum omnibusque utilitatibus et pertinenciis ad eundem et eosdem rite spectantibus de regie potestatis plenitudine et ex certa sciencia Sue Maiestatis eisdem Jacobo Thoban ac filiis et fratri suis prenotatis more et ad instar aliorum Capitaneorum Comanorum suorum tenendam, gubernandam et possidendam dedisset, donasset et contulisset, salvis juribus aliorum. Tertia denique earum puta dicti Domini Ladislai Regis consimiliter donacionalis Vienne feria tercia proxima ante festum Ascensionis domini, anno eiusdem millesimo quadringentesimo quinquagesimo quinto regnorum autem suorum anno Hungarie etc. quintodecimo, Bohemie vero secundo, ad propriam eiusdem domini Ladislai regis commissionem exorsa enodabat, Quod ipse cum ad humillime supplicacionis instanciam nonnullorum fidelium suorum per eos pro parte fidelium suorum Joannis filii Nicolai ac Laurencii filii Petri de Thoban et Sigismundi filii Martini Bolthos dicti de eadem, sue porrecte Maiestati; tum eciam pro fidelibus serviciis eorundem, uti didicisset, Sacre Corone regni sui Hungarie exhibitis et impensis Capitaneatum Comanorum suorum Sedis Hontos, in qua ecclesia lapidea Honthoseghaza vocata constructa fuisset, simulcum descensibus Wyzallas. in quo ecclesia beate Marie virginis Wasarbodogazzon apellata, et Kethpolkarth, in quo similiter ecclesia beate Marie Virginis edificate fuisset, necnon Sarosd 738et T(hobali)zenthpether vocatis. Item porcionibus possessionariis seu descensionariis in descensibus Chobak, Iwanthéleke, et Gyolchapalzallasa apellatis existentibus, pariter cum cunctis eiusdem Capitaneatus pertinenciis, utilitatibus ac proventibus et emolumentis, in cujus scilicet Capitaneatus pacifico dominio iidem Joannes et Laurencius progenitores eorum adudum perstitisse seque perstitisse asseruisset, etiam adtune; premissit sic, ut prefertur, stantibus prefatis Joanni et Laurencio, et per eos antefato Sigismundo filio Martini eorundemque heredibus et posteritatibus universis nove sue donacionis titulo dedisset, donasset et contulisset, jure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, sub illis tamen condicionibus, oneribus et serviciis, quibus ceteri Capitanei Comanorum suorum suos Capitaneos tenere consvevissent, proventibus suis et Castrorum suorum et juribus alienis remanentibus semper salvis. Dehinc consimiliter prefati Bartholomeus filius Joannis, et Augustinus filius Benedicti dicti Gyolch in eo, quod prescriptus Capitaneatus dicti descensus Sarosd ipsis de jure pertinere debeat, quasdam duas litteras, unam condam Ladislai de Maglod Comitis de dicta Kechkemeth et Judicis Comanorum directorisque causarum reginalium adjudicatoriam pariter et compositionalem, et aliam modo simili prefati condam domini Ladislai regis donacionalem ambas patentes nostro judiciario examini curarunt presentare Quarum prime utputa annotati condam Ladislai de Maglod Comitis de dicta Kechkemeth littere tenor talis est: Nos Ladislaus de Maglod Comes de Kechkemeth et Judex Comanorum directorque causarum reginalium memorie comendamus, quod quum nos ipsa Reginalis sublimitas unacum Prelatis et Baronibus regni sui variis et multiplicibus querelis universorum philisteorum, comanorum et tartarorum regalium dolenter perceptis pro revidendis, rectificandis, disponendis et complanandis oppressionibus, gravaminibus et injuriis dictorum Philisteorum, Comanorum et Tartarorum, ac refundendis damnis eorundem per quosvis ipsis illatis et irrogatis, discutiendisque causis inter ipsos emersis in medium eorundem destinasset. Tandem nobis feria sexta proxima post festum beate Scolastice virginis proxime preteritum, unacum universitate Comanorum ad Sedem Honthoszek spectancium in dicta Hontos existencium, et causas eorundem in statera equitatis dimetientibus; Laurencius et Georgius filii Petri dicti Thoman Capitanei Comanorum ad Sedem Honthos spectancium Gyolcha dictum, et Joannem fratrem eiusdem similiter Capitaneos de descensu Sarosd proposuerunt eo modo: quomodo idem Benedictus et Joannas Capitaneatum descensuum Sarosd predicti ac Wyzallas et Gyolchapalzallasa vocatorum, ipsos et Joannem filium Nicolai filii Jacobi consimiliter 739Toman dicti pleno jure concernentem pro se ipsis minus juste et indebite occupassent, et occupatum sine lege conservarent de presenti, ex parte quorum judicium habere vellent jure admittente. Quo percepto prefatisque Benedicto Gyolcha et Joanne fratre eiusdem coram nobis personaliter adherentes et se in actionem dictorum Laurencii et Georgii innocentes fore referentes; cum nos inter easdem partes in premissis judicium facere voluissemus, mox eedem partes se ad pacis reformacionem per nos transmitti postularunt. Quas cum nos ad ipsius pacis reformacionem admisissemus; tandem prenotati Laurencius et Georgius filii Petri, ut premittitur, personaliter onera antefati Joannis filii Nicolai in se assumendo ab una, ac prenominatus Benedictus Gyolcha et Joannes frater eiusdem consimiliter personaliter ad nostram regressi presenciam, organo vive vocis suc sunt confessi in hunc modum: ut quamquam inter ipsos racione et pretextu Capitaneatus dictorum descensuum litis et controversionis materia orta et suscitata diuciusque ventilata extiterit: tamen cum pocius pacis zelatores quam discordie seminatores volentes et ex animo fieri cupientes, ut ipsi et eorum successiva posteritas in evum pacis puleritudine quirent gratulari, sopitis et sedatis premissis omnibus litium controversiis, cassatisque et annullatis singulis litteris et litteralibus instrumentis hucusque contra sese in facto predicti Capitaneatus descensuum ...ctorum quoquomodo confectis et emanatis, seseque super universis damnis, necumentis, injuriis, et aliis quibusvis malorum generibus, usque ad hec tempora in alter utrum quomodolibet patratis et commissis expeditos reddentes et committentes in facto predicti Capitaneatus prenarratorum descensuum taliter concordassent: Quod prelibati Laurencius et Georgius filii Petri in ipsorum et dicti Joannis filii Nicolai personis dictum Capitaneatum prenotati descensus Comanorum Sarosd vocatum cum omnibus suis utilitatibus et usui silve Honthoserdeye vocate proprie curie dictorum Benedicti Gyolcha et Joannis fratris eiusdem sufficienti eisdem Benedicto et Joanni ac ipsorum heredibus, et e converso iidem Benedictus et Joannes Capitaneatum dictorum duorum descensuum Comanorum Wyzallasa et Gyolchapalzallasa vocatorum modo simili cum omnibus suis pertinenciis memoratis Laurencio et Georgio filiis Petri et Joanni filio Nicolai, ac consimiliter eorundem heredibus universis remisissent et resignassent, immo remiserunt et resignarunt coram nobis presencium testimonio mediante. Datum sexto die termini prenotati in loco memorata anno domini millesimo quadringentesimo tricesimo nono.

Secundo vero earundem dicti domini Ladislai regis donacionales Wienne feria secunda proxima ante festum beati Georgii Martyris in dicto anno domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo quinto, regnorum autem suorum anno Hungarie etc. quintodecimo, Bohemie vero secundo ad 740propriam eiusdem domini regis comissionem emanata exprimebat. Quod idem dominus Ladislaus Rex, tum ad nonnullorum fidelium suorum humillime supplicacionis instanciam pro parte et in personis fidelium suorum Bartholomei filii condam Joannis Gyolcha, ac Augustini filii condam Benedicti similiter Gyolcha Comanorum suorum descensus Sarosdzallasa sue propterea porrecta Maiestati. Tum etenim consideratis fidelium serviciorum meritis eorundem Bartholomei et Augustini per ipsos prefato regno suo Hungarie eiusque Sacre Corone et eciam Sue Matti cum omni fidelitatis constancia juxta possibilitatis ipsorum exigenciam exhibitis et impensis Capitaneatum dicti descensus Sarosdzallasa appellati ad Sedem Honthoszek pertinentis, in cujus pacifico dominio prelibati Bartholomeus et Laurencius Gyolcha antedictos condam Joannem et Benedictum fratres suos ab antiquo perstitisse seque persistere asseruissent etiam adtunc, premissis sic ut prefertur stantibus et se habentibus, memoratis Bartholomeo et Augustino Gyolcha de prefata Sarosdzallasa ipsorumque heredibus et posteritatibus sub iisdem condicionibus, censibus, proventibus et obvencionibus, quibus primum prefati condam Joannes et Benedictus ab antiquo et tandem etiam ipsi a longo tempore eundem Capitaneatum tenuissent et possedissent, nove sue donacionis titulo duxisset conferendum, et eosdem ex novo in veros Capitaneos dictorum Comanorum suorum descensus Sarosdzallasa predicti et suarum pertinenciarum denuo prefecisset. Quibus quidem litteris per ipsas utrasque partes coram nobis modo premisso exhibitis et productis continentiis eerundem per omnia sane intellectis, cumque nos prescriptum Capitaneatum dictorum descensuum Wyzallasa et Gyolchapalzallasa cum eorum pertenciis antefato Joanni filio Nicolai de Thaban, antefatum vero Capitaneatum de Sarosd annotatis Bartholomeo filio Joannis et Augustino filio Benedicti ipsorumque heredibus et posteritatibus universis vigore preexhibitarum litterarum prefati condam Ladisladi de Maglod in perpetuum adjudicare, relinquere et committere decrevissemus, prout et decrevimus. Tunc eedem partes se facto in premisso ad pacis reconciliacionem per nos transmitti postulabant. Quos cum nos ad ipsius pacis reconciliacionem ad reformacionem favorabiliter admisissemus. Tandem antefatus Joannes filius Nicolai de Thoban ab una, ac antefati Bartholomeus filius Joannis et Augustinus filius Benedicti de Sarosd partibus ab altera personaliter regressi in presenciam sunt confessi et retulerunt sponte in hunc modum: Quomodo ipsi tum matura in se deliberacione prehabita, tumque ex disposicione nonnullorum proborum et nobilium virorum pacem parcium zelancium et inter ipsos laborancium, ut ipsi et eorum successiva posteritas pacis amenitate gratulentur, ad talem pacis et concordie perpetue duraturam devenissent unionem et devenerunt coram nobis: Quod ipsi prius sedatis et sopitis universis causis litiumque processibus, aliisque 741cunctis iniuriis, damnis, nocumentis et quorumlibet malorum generibus sed et quadam arbitraria disposicione inter easdem partes manibus octo proborum et nobilium virorum mediante fide ipsarum parcium manibus submissa in civitate Alba regali superinde in ..... fieri debente cassatis coran et annullatis quibuslibet litteris et litteralibus ipsorum instrumentis facto de premisso pro ipsorum parte emanatis et confectis, demptis prescriptis litteris annotati condam Ladislai de Maglod in superioribus verbaliter insertis in suo vigore remanentibus, sese mutuo et alter ..... universis damnis, nocumentis, injuriis et aliis quibusvis malorum generibus usque ad hec tempora per alterutrum quoquo modo patratis et commissis expeditos reddentes et comittentes in facto predicti Capitane ...., enarratorum descensuum taliter videlicet prout et quemadmodum tempore prefati condam Ladislai ..... antefati Laurencius et Georgius filii Petri in ipsorum ac dicti Joannis filii Nicolai personis ..... ac prenominatus Benedictus Gyolcha et Joannes ..... eiusdem ab altera partibus facto in premisso concordassent, quod prelibatus Joannes filius Nicolai Thoban dictum Capitaneatum prenotati descensus Comanorum Sarosd vocati cum omnibus suis utilitatibus et usu silve Honthoserdeye vocate proprie curie dictorum Bartholomei filii Joannis et Augustini filii Benedicti sufficienti eisdem Bartholomeo filio Joannis et Augustino filio Benedicti ipsorumque heredibus e converso vero idem Bartholomeus et Augustinus de Sarosd Capitaneatum dictorum duorum descensuum Comanorum Wyzallasa et Gyolchapalzallasa vocatorum modo simili cum omnibus eorundem pertinentiis memorato Joanni filio Nicolai Thoban ac consimiliter heredibus et posteritatibus eiusdem universis pacifice et quiete annuissent et consensissent, imo annuerunt et consenserunt jure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, similiter eorum nobis tali vinculo mediante, quod si qua parcium earundem vel earum posteritates in cursu temporum presentem ipsorum disposicionem et ordinacionem in toto vel in parte refutare et irritare, aut racione previa contra alteram ipsarum parcium lites seu causas suscitare et movere pretenderint quoquomodo: extunc talis pars irritans et causas suscitans contra partem in premissis suo modo inviolabiliter persistentem, in ducentis flor. auri ante litis ingressum salvo porcione judiciaria deponendis et persolvendis convinceretur et convicta haberetur ipso facto. Ad que omnia premissa partes premissa partes prenotate se personalibus ipsorum astantibus sponte obligarunt coram nobis. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras Privilegiales pendentium autenticorum sigillorum nostrorum munimine roboratas eisdem partibus duximus concedendas. Datum Bude predicta sexto die ferie sexte proxime post predictum festum decollacionis Beati Joannis baptiste prenotate, anno domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quinto.

742Nos igitur huiusmodi supplicacione pro parte prefatorum Emerici et Michaelis Thoman filiorum condam Joannis filii olim Nicolai filii Jacobi Thoman Capitaneorum Comanorum nostrorum Sedis Honthos nostre modo quo supra, porrecta Maiestati regia Benignitate exaudita et clementer admissa prescriptas litteras annotatorum Ladislai de Palocz et Benedicti de Thurocz non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vicio et suspicione carentes presentibusque litteris nostris privilegialibus verbotenus insertas, quoad omnes earundem continencias, clausulas et articulos eatenus quatenus eedem rite et legitime existunt emanate, viribusque earum veritas suffragatur, ratas, gratas et acceptas habentes in premissis composicioni atque concordie ac aliis omnibus et singulis superius in tenore earundem litterarum contentis, nostrum regium consensum prebuimus, imo prebemus, benevolum pariter et assensum; et nihilominus consideratis fidelitate et serviciis prefatorum Emerici et Michaelis Thoman, que ipsi sacre imprimis huius regni nostri Hungarie Corone ac deinde Maiestati nostro pro locorum et temporum varietate iuxta possibitatis ipsorum exigenciam exhibitis, prescriptum Capitaneatum Cumanorum Sedis Honthos, in cuius pacifico et quieto dominio iidem progenitores ipsorum ab antiquo perstitisse, seque ipsos persistere asserunt eciam de presenti simulcum universis descensibus Sarosd, Gyolchapalzallasa et Wyzallas, Kethpolkarth et Thobalyzenthpether vocatis; item porcionibus descensionariis in descensibus Beztherzallasa, Chobak et Iwantheleke nuncupatis habitis earundemque cunctis utilitatibus terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quovis nominis ... vocitatis sub ipsarum veris metis et antiquis existentibus, premissis sicut prefertur stantibus et se habentibus, memoratis Emerico et Michaeli Thoman, ac per eos domine Catharine consorti, nec non Gregorio, Georgio et Laurencio filiis ac puelle Sophie filie dicti Emerici Thoman ipsorumque heredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, nove nostre donacionis titulo dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus, et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, salvo iure alieno. Harum nostrarum, quas secreto sigillo nostro quo ut Rex Hungarie utimur, impendenti communiri fecimus vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude in festo beate Anne matris Marie, anno domini millesimo quingentesimo decimo septimo regnorum nostrorum Hungarie et Bohemie etc. anno secundo.

Hártyán irt eredetiről, melynek felhajtott széléről selyem zsinór függ le pecsét nélkül.

743250.

1520. Nov. 17. Buda. II. Lajos király Layos Máténak oklevélköltés miatt a koronára szállott hevesmegyei Hegyes községbeli egész birtokát gyali Kenderesy Mihálynak adományozza.

Nos Ludovicus dei gratia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos attentis et consideratis fidelitate et fidelium servitiorum cumulatis meritis fidelis nostri Egregii Michaelis Kenderessy de Gyal Assessoris consiliary nostri, per eum sacre imprimis huius regni nostri Hungarie corone et deinde Maiestati nostre pro locorum temporumque qualitate cum omnis fidelitatis constancia exhibitorum, totalem portionem possessionariam in possessione Heghyes vocata in Comitatu Hevesiensi, quam etiam alys huius regni nostri Comitatibus habitam et existentia; que ex eo quod idem Mattheus fidelitate nobis et sacre corone nostre debita posthabita portionem suam de quadam domo et curia nobilitari in predicta Heghyes existente sibi provenientem, mediantibus quibusdam falsis et adulterinis litteris fassionalibus sub nomine et signeto nostro utcunque confectis nobili Michaeli Layos fratri suo vendidisse in perpetuum et inscripsisse: dolusque et fraus huiusmodi iam per egregium Stephanum de Werbewcz personalis presentie nostre Locumtenentem visis eisdem adulterinis litteris animadversus et compertus esse dicitur: ad nos et consequenter collacionem nostram regiam, iuxta antiquam et approbatam dicti regni nostri Hungarie consvetudinem atque legem, rite et legitime devoluta esse perhibentur et redacta simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet: terris scilicet arabilibus, cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nomine vocitatis sub suis veris et antiquis metis existentibus, premissis sic ut premittitur stantibus, memorato Michaeli Kenderessy ipsiusque heredibus et posteritatibus universis: dedimus, donavimus, et contulimus, immo damus, donamus, et conferimus iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam salvo iure alieno harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante, quas in formam nostri privilegy redigi faciemus cum nobis in specie fuerint reportate. Datum Bude Sabbatho proximo ante festum beate Elisabethe vidue: anno domini millesimo quingentesimo vigesimo regnorum nostrorum 744Hungarie et Bohemie predictorum anno quinto. Relatio Magistri Thomae Archipresbyteri de Beregzaaz Secret. R. Maitis.

Kivülről egykorú: Hegyes, Lajos Máté joszágot Hegjesben adta egyebütis ahol wolna Lajos kiralj Kenderesy Myhaljnjak, ez nem illjet lejant.

Budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 481. Nr. 55. alatt lévő papiron irt eredetiről papirba nyomott, de elmállott pecséttel.

251.

1521. Jan. 21. Nádudvar. Báthori István nádor a Hegyes, Tomaj Bánhalma és Gyanda faluk között régóta fenforgó határvillongási ügyet elintézi.

Nos Stephanus de Bathor regni Hungariae Palatinus et Judex Comanorum ac Comes Temesiensis et partium inferiorum Capitaneus Generalis. Memorie comendamus tenore presentium significantes, quibus expedit universis, quod cum superioribus annis regnante adhuc et in humanis agente Serenissimo Principe condam Domino Uladislao praedicti Hungariae et Bohemiae regnorum rege dno nro Gloriosissimo felicis reminiscentiae inter certos nonnullosque nobiles ab una, ac Comanos et Philisteos regios ab altera partibus ratione et praetextu distractionis et abolutionis certarum metarum in plerisque locis, per Excellentissimum et Invictissimum Principem condam Dominum Mathiam regem immediatum Praedecessorem Suae Mattis laudandae memoriae, medio fidelis sui Egregii condam Stephani Eermen denominati Castellani Provisorisque castri sui Budensis adhibitis et deputatis penes eum certis Magistris Prothonotari rectificat ..... et renovat ..... occupacionisque terrarum arabilium cultarum et incultarum, ac pratorum foenilium, rubetorum, stagnorumque arundinetorum utro citraque ut dicebatur factae et in alterutrum patratae variae lites et differentiae, caedes etiam et sangvinum effusiones inter partes praenotatas, ex eo motae subortaeque et suscitatae fuissent, ac huiusmodi periculosae cruentaeque contentionis ad aures sua Rae Mattis usque devenissent frequentibus tandem querelis Nobilium proxime in hac parte laesorum et damnificatorum, Maiestas Sua Regia propulsata licet hujusmodi differentias per certos fideles suos Magist... Prothonot... ac Provisorem suum Buden. locis in plerisque metali etiam distinctione atque consignatione rectificari fecerit. Arduis tamen praedicti regni sui rebus et negotiis tum ex parte infidelium Turcorum, tum vero internarum seditionum dietim emergentibus praeoccupata et fere obruta finem ipsi differentiae imponere nequiens, etiam publico 745generalique Decreto easdem rectificandas et pro qualitate iurium partium praedictarum finiendas obtulisset, verum antequam id effectui mancipare potuisset, divina vocatione de medio sublatus extitisset, differentiis et litibus praenarratis in suspenso indeciseque reman... Serenissimo itaque Principe et Domino Dno Ludovico eius, filio unico Domino nro Clementissimo in solium paternum feliciter sublimato et regni gubernaculum adepto dum universis Dominis Praelatis ac Baronibus et regni nostri Nobilibus generalem quandam Diaetam et Conventionem pro festo Beati Michaelis Archangeli in Anno gratiae millesimo quingentesimo decimo octavo Bachiae celeb... indixisset, certosque articulos pro regni sui commodo et quiete ipsi Domini Praelati ac Barones et Nobiles secum pariter edidissent, inter alias sanctiones hocque constitutum fuisset, ut praenotatae differentiae iuxta praemissam oblationem paternam rectificarent et perfecta executione de facto roborarentur. Quamvis igitur Mattas Sua Regia huiusmodi constitutioni Bachiensi et ipsi quoque paternae oblationi satisfacere volens certos ex fidelibus suis Magistris, Prothonotarys et Juratis Assessoribus Sedis Suae Judiciariae numero binario deputaverit, illi tamen certis impedimentis semper ....... et interiectis, eas rectificare et complanare nus, quam potuissent, unde secutum fuerat, ut partes praenotatae dietim magis ac magis ad mutuas caedes aspirare viderentur.

Nos igitur, qui ex suscepti Palatinatus nri officio calamitosis eiuscemodi contentionibus et differentiis viam praecludere tenemur, nolentes id amplius tolerare, exscintillaque modo praedeclarato exussa facem et ignem succendere permittere, sed fomitem totius contentionis et zizaniae e medio tollere, Majestatemque regiam aetatem adhuc teneram agentem, tantis querilis clamoribusque liberare, ac partes praenotatas ulterioribus fatigiis et sumtibus exonerare pariter et absolvere, ac in pacis unionem reducere cupientes, provinciam hanc complanationis et rectificationis differentiarum ipsarum tum sponte nostroque proprio motu, tum praefato domino nro Ludovico rege singulariter requiren ... subeundam in nos ipsosque levandam duximus, cum itaque die dominico proximo post festum Beati Pauli primi Heremitae novissime praeteritum aliisque diebus immediate sequentibus ad id scilicet aptis et sufficientis ad facies possessionis Hegyes nominatae, partim praefati Domini nri Ludovici Regis et partim Egregii Michaelis Kenderessy de Gyal, ac aliorum nobilium de eadem Hegyes in Cottu Hevessiensi existentium et ... consequenterque territorium inter eandem possessionem Hegyes ac villas Thomay, et Banhalma Magnifici Sigismundi de Lossoncz, nec non Gyanda nominatas Egregii Francisci Kompolth de Nana in eodem Comitatu Hevessiensi habitas adiacentium vicinis et cometaneis suis nobilibusque et ignobilibus conprovincialibur pariter per ipsas partes, praefatos videlicet Michaelem Kenderessy aliosqe Nobiles et Comanos Regios in praedicta possessione Hegyes 746residentes nec non praelibatum Sigismundum de Lossoncz illuc adductis et aggregatis: Memoratis etiam Michaele Kenderessy et Sigismundo de Lossoncz praesentibus cum annotatis Mathia de Barath Priore et Provisore, ac Magistris Stephano de Werbewcz Personalis Praesentiae Regiae Mattis Locumtenente et Joanne Ellewewlgh Protonotario nro, Albertoque Nadasdy Directore Causarum Regalium per praelibatum Dominum nrum Ludovicum Regem nobiscum ad id pariter missis, et destinatis, plenaria cum authoritate Suae Mattis nobis in hac parte per eandem data et attributa personaliter venissemus, et eadem territoria, quam ad usum eorum iuxta demonstrationes et ostensiones partium praedictarum peragrassemus, atque perlustrassemus, plurimos deinde testes nobiles videlicet et ignobiles bonae famae honstaeque conditionis homines per easdem partes nrum in conspectum exinde adductos, strictissimo sub iuramento examinassemus, quia ex fassionibus et attestationibhus huiusmodi testium per utramque partem, ut praefertur, adductorum, antefatum Michaelem Kenderessy caeterosque Nobiles et Comanos Regios de praedicta Hegyes in dominio et in usu reali terrarum arabilium cultarum et incultarum ac pratorum foeniliumque et pascuorum, sub inclusionibus metarum infraspecificandarum adiacentium et existentium, tam vivente memorato condam Domino Uladislao rege, quam etiam postea libere pacificeque semper extitisse, et novissimi duntaxat diebus per colonos antefati Sigismundi de Lossoncz in praetactis possessionibus suis Thomay et Banhalma residentes, in illis turbatos fuisse comperimus manifeste, Ideo sana primum cum praenominatis Magistris Stephano Locumtenente Regiae Mattis et Joanne Prothonotario et caeteris nobilibus nobiscum constitutis et existentis exinde praehabita deliberatione metas ipsius possessionis Hegyes quantum ad usum territoriorum praedictorum modo subnotando peregimus.

Quod prima meta eiusdem Possessionis Hegyes incipit a parte orientali et a parte possessionis Thomay praedictae in colle seu monticulo kethewshalom appellata, exteriori in cuius vertice meta terrea per antefatum condam Stephanum Eermeny fuisset erecta, quam ex novo reformari fecimus, abinde septemtrionem versus procedendo, et quandam viam de ipsa possessione Hegyes ad villam Madaras ducentem salien... venit ad aliam collem similiter kethewshalom dictam interiorem pro meta relictam et consignatam, inde progreditur versus eandem plagam per quoddam Beertz quasi ad duos iactus sagittae et pervenit in eodem Beertz seu colliculo ad locum Rowaszlywk nuncupatum, ibique metam per eundem Stephanum Eermeny dudum positam renovavimus, inde versus eandem plagam, quasi inter septemtrionem et occidentem, sed magis occidentem procedente, et idem Beercz ad partem dextram et orientalem plagam relinquere in planicie secus viam, quae ducit de Hegyes ad Thomay, in loco 747Thomay uth mellethwalo zeek nominatur, unam metam terream dudum per Stephanum Eermeny erectam, et superioribus annis per magnificum quondam Blasium de Raska Thavernicorum regalium Magistrum renovatam ex novo restauravimus, inde pertranseundo ipsam Zeek, et viam praedictam ac versus eandem plagam procedentem unam metam terream per annotatum Stephanum Eermeny cumulatam, et per ipsum Blasium Raskay instauratam, penes locum qui Rekethyes ferthew nominatur, renovavimus, deinde occidentem versus declinando super Beerez Felehalomhatha nominato unam metam terream reformavimus, et ibi fertur metas tenere cum praedio Besenye-thelek nominato, Inde reflectendo quasi inter occidentem et meridiem ad occidentem scilicet hyemalem declinando et in competenti spatio pergendo in planicie unam metam terream kochordos nominatam modo praedeclarato erectam quasi ex opposito praedii Besenyethelek renovavimus cuius praedii Ecclesiae locus fere ad occidentem aestivalem dignoscitur adiacere. Deinde ad eandem plagam in bono spatio procedendo venit subtus collem Harmashalomhatha nuncupatam et ipsas tres colles a parte possessionis Hegyes relinquentem subtus maiorem collem in distantia quantum jactus est lapidis, per Beertz seu hath unam metam temporibus praedictis erectam renovari fecimus. Inde Septemtrionem versus directe reflectendo secus rivulum seu fluvium Eerkakath in planitie una metam temporibus praenotatis aggregatam reformavimus, dehinc per eandem plagam progrediendo in bono spatio, eundem fluvium Kakath unam metam terream tempore praenarrato erectam restauravimus, deinde semper penes eundem fluvium procedendo et ad eandem plagam eundo secus ripam eiusdem fluvii unam metam temporibus prioribus erectam renovavimus, quam pro aciali meta relinquimus, et ibidem pertranseundo fluvium ipsum Kakath quasi inter occidentem et meridiem procedendo in coliculo Sarpanhalma dicto unam metam terream prius erectam restauravimus, inde ad eandem plagam occidentalem pergendo in planicie Sarpanhalma lapossa dicto unam metam, alias, ut praefertur, erectam aquarum inundatione obrui saepe solitam reperimus, quam ex novo reformari comissimus. Inde eadem plaga servata in ipsa planicie Sarpan aliam metam terream dudum similiter erectam reperimus, ipsamque renovari fecimus, inde semper eadem plaga servata, in ipsa planicie unam metam terream dudum similiter factam reperimus, et eam reformavimus, abindeque eadem plaga servata procedendo in eadem planitie per spacium parum ad locum Azotthashath nominatum pervenimus, ubi metam terream antiquam comperiendo restauravimus. Deinde servata semper eadem plaga venit ad planiciem Asowán lapossa dictam, in qua unam metam terream antiquam invenimus, illamque reformavimus; inde versus eandem plagam per competens spatium procedendo in loco Asowánhath dicto unam metam terream dudum factam reperimus, 748quam similiter restauravimus. Inde semper eadem plaga servata in eadem planicie prope locum seu fossatum Kwnasas dictum unam metam terream Asowánhath cognominatam vidimus, quam renovari fecimus, et ibi vicinatur cum terra possessionis Tyzazalok, et inde per meatum ipsius fossati Kwnasas versus meridiem declinando ad locum kenderatho vocatum pervenimus, et eundem locum dudum pro meta consignatu modoque pro signo metali reliquimus, inde ad locum seu stagnum Gyochfenek appellatum, et eundem locum similiter dudum pro meta consignatum pro metali signo deputavimus. Inde vadit ad locum kylsewgyochfenek nuncupatum, quem dudum pro meta consignatum renovavimus, inde procedit ad quoddam trimum aquarum Haromagh nominatum, et inibi conjungitur terrae de Bwra seu Zylwathelek nominatae, inde per rivulum Zylvafolyas dictum procedit meridiem versus ad locum Zylvafenek appellatum; deinde progreditur ad duas metas terreas in loco Zarwasháth nuncupato dudum positas, et ex illis unam renovari fecimus, aliam vero non renovatam ad Bura reliquimus; deinde ad meridiem procedendo reperimus unam metam terream Zylvashath vocatam, penes antiquam viam de Hegyes ad possessionem Roff ducentem, quam renovavimus, et pertranseundo viam ipsam servata eadem plaga reperimus aliam metam terream kwnyelecs vocatam, quam similiter renovavimus, et ibidem terminatur cum Bura, alio, ut praefertur, nomine Zylvathelek vocata, et incipit vicinari cum possessione Gyanda; Deinde reflectitur quasi inter meridiem et orientem ubi per Gyolchhath iuxta aquam Borshere dictam unam metam terream novam erexissemus. Inde eadem plaga servata, sed ad meridiem magis tendendo per idem Gyolchhatha praedictum lacum Borsere tempore siccitatis arescendo, unam metam terream ex novo consignavimus. Inde directe meridiem versus eundo per Borshath in competenti spatio unam metam prius cumulatam renovavimus. Inde modicum (eadem plaga servata) pergendo perveniendoque ad portum seu ripam ipsius lacus Borsere, ubi unam metam terream ex opposito praecise monticuli Borshalma vocitati praeparari fecimus, et ibidem lacum ipsum collateraliter pertranseundo meridiem versus in magno spatio progreditur ad locum Zekhathar appellatum, quam renovari fecimus, quae fuit antiqua meta nimis, et inde eundo in bono spatio pertranseundoque kormo-lapossa, procedit directe ad collem kormohalma nuncupatam prope ibi existentem, in cuius vertice metam prius consignatam renovavimus. Inde reflectitur, quasi ad orientem hyemalem versus possessionem Banhalma, et in planicie transeundo, venit ad unam metam in eminenti quodam loco seu colliculo prope rivulum Bewlchewseer nominatum positam, ubi metam dudum positam renovari fecimus, et ibi finitur meta cum possessione Gyanda praedicta. Deinde eandem plagam versus procedendo prope eum locum, ubi Naghsebeseer 749coniungitur fluvio Kakath in planitie eminenti seu hath unam metam dudum cumulatam renovavimus, aqua sebeser totaliter ad dictam possessionem Hegyes relicta; Deinde pertranseundo aquam kakath adeandem plagam, et per bonum spatium pergendo, per quoddam Beercz seu Hath Bozyas thethek appellatum unam metam terream dudum erectam renovari fecimus; Inde servata eadem plaga per competens spatium in planicie penes viam de Banhalma ad Hegyes ducento, unam metam terream Zylwashathar dictam comperimus, quam ex nvoo reformavimus. Deinde eadem plaga servata, et via de Hegyes ad dictam possessionem Banhalma ducentem pertransita per magnum spatium pergendo reperimus unam metam terream keweshalomhatha aliter hathar-laponyag vocatam dudum factam, quam ex novo restaurari fecimus, et ibi terminantur metae ipsius possessionis Hegyes cum possessione Banhalma praenotata, et ulterius non provessimus, quia dehinc ipsa possessio Hegyes tenet metas cum Comanis Regiis de Kolbaz, cum quibus sunt in pace. Universas itaque terreas arabiles, cultas et incultas, ac prata foeniliaque et pascua sub inclusionibus huiusmodi metarum modo pracmisso reformatarum, renovatarum et erectarum .... atque sita praenominatis Michaeli Kenderessy caeterisque nobilibus et Comanis Regiis ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis ad utendum et fruendum relinquimus et commissimus, super haereditate et perpetuitate earundem et eorundem unicuique partium, si quae voluerit, contra alteram ordine processuque iuris agendi atque procedendi liberam tribuentes et concedentes facultatem, imo relinquimus et committimus tenere, uti fruique et possidere harum nrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum in oppido Nadwdwar octavo die termini praenotati Anno Domini 1521.

Kivülről egykorú irással: Litterae metales possessionis Hegyes 1521. (p. h.)

Ép iróhártyán kiadott eredetiről, melyen veres viaszba nyomott nagy ép pecsét selyem zsinóron függ; budai kam. ltárban N. R. A. Fasc. 693. No. 36. ugyanez jkún ker. ltár Capsa 1-a, Fasc. I-o No. 2-o egyszerü másolatban meg van.

252.

1521. Jan. 21. Kenderes. Báthori István nádor a Szentágota puszta iránt több nemesek és az asszonyszállási kir. kúnok között régóta fenforgó határvillongási ügyet elintézi.

Találtatik ez évről még egy más határjárási oklevél, mely az elsővel egyez a bevezetési ezen szavakig:

.... subeundam, in Nosmet ipsos levandam duximus. Assumtis itaque Nobiscum Venerabili ac Magnifico Mathia de Barath Priore Auranae et Provisore dicti Castri Budensis, nec non 750Egregiis Magistris Stephano de Werböcz P. Praesentiae ipsius Dni nri Regis Locumtenente, ac Joanne Ellyevelgh nro, et Stephano Hentzelffy de Petrovez Judicis Curiae Regiae Prothonotarys, item Michaele Kenderesy de Gial, et Georgio de Derenchény Juratis Assessoribus Sedis Judriae, praeterea Mgro Alberto de Nádasd Directore Causarum eiusdem Dni nri Regis, dum feria sexta in festo scilicet Beateae Priscae Virginis et Martyris proxime transacto, ad facies eiusdem Praedii Zent-Agotha nominati in Cottu Zabolch adiacentis, partim prae manibus Egregiorum Pauli ac Georgii de Mágh, Melchioris, Nicolai et Ladislai de Parlag, Marci, Francisci, Mathaei et Joannis Dersy de Pethry, ceterorumque fratrum ipsorum, partim vero Cumanorum Regiae Mattis in possessione seu descensu Asszonyszállása nuncupata residentium in praesentiam nostri consequenterque terriet eiusdem praedii, inter ipsam possessionem Asszonyszállása et oppidum praefatorum Nobilium Nádudvar appellatum adiacen, hactenus parets inter easdem, Inhabitatores videlicet et colonos eiusdem oppidi Nádudvar, et dictae possessionis Asszonyszállása contentiose tenti, atque possessi, vicinis et commetaneis suis, Nobilibusque et Ignobilibus conprovincialibus pariter, per annotatos Paulum et Georgium Maghy caeterosque Nobiles de Nádudvar illuc adductis et aggregatis, memoratis etiam Paulo ac Georgio de Mágh, Nicolao et Ladislao, de Parlagh, Marco, Francisco, Mathaeo et Joanne Dersy, ac Antonio Thopa de Saap personaliter ab una; item Agilibus et Circumspectis Andrea, Gabriele et Georgio Sándor, Thoma Végh, Demetrio Barag, Thoma Elek, Georgio Toth, Thoma Kerney et Paulo Magyar dictis Cumanis scilicet Regiis in praedicta Asszonyszállása residentibus partibus ab altera praesentibus, cum annotatis Mathia de Barath Priore et Provisore, Magistris Stephano Verböczy Locumtenentis. Ellyevelgy Prothonotario nro, necn on Michaele Kenderesy et Georgio Derencsény Assessoribus per praelibatum nrum Regem, nobiscum ad id pariter missis et destinatis, plenaria cum authoritate Suae Mttis, nobis in hac parte per eandem data et attributa, memorato Magistro Alberto Nádasdy prope ipsum praedium Zentagotha personaliter constituto, contumacia tamen ducto nobiscum illic accedere recusante, sed faciem nostram Judriam deludente, abhinc confuse discedente, personaliter venissemus, et idem territorium dicti praedii quantum ad usum suum, undique circumspexissemus, plurimos deinde testes, licet ignobiles, tamen bonae famae et honestae conditionis homines, per antefatos nobiles de Nádudvar nostrum in conspectum exinde adductos, strictissimo sub iuramento super usu et possessione gubernationeque eiusdem praedii requisitos et examinatos habuissemus, praennominatis Cumanis Regiis nullos penitus testes pro eorum parte nostram ad iuridicam Judriamque requisitionem pariter et commissionem producentibus, sed idem praedium Zentagotha, et territorium eius, in 751quantum a possessione Ladán appellata, mediantibus quibusdam litteris praefati condam Domini Uladislai Regis compositionalibus pariter et metalibus Budae quadragesimo die octavarum Festi B. Michaelis Archangeli in anno Dni 1506. transacto praeteriti, in pergameno privilegialiter emanatis, et per Cumanos Regios in villa seu descensu Karczagujszállás commorantes, coram nobis in facto metarum eiusdem possessionis Ladán in specie exhibitis, dudum segregatum exstitisset, cum colonis et inhabitatoribus praescripti oppidi Nádudvar indifferenter, saepe tamen contentiose usum et possessum fuisse, totaliter tamen ad Regiam Mattem, consequenterque eosdem Cumanos pertinere referentibus, verum ad eos totaliter spectare nullo probabili documento comprobare valentibus.

Quibus sic habitis, quamvis praenominati Nobiles de Nádudvar e contrario preanarratum praedium Zentagotha, nec ad praetactam possessionem Ladan, nequedictos Cumanos regios pertinere, sed totaliter et ex integro, sine omni defectu ad eius haereditatem et pertuitatem se ipsos concernere allegarunt, et in huius allegationis eorum probabile documentum nonnullas litteras Donationales ac Statutorias, aliaque privilegia nostro in conspectu exhibuerint; quia tamen de usus duntaxat et fruitione, non autem haereditate et perpetuitate praedicti praedii differentia premissa verti dignoscebatur, ideo nos ad discussionem et decisionem haereditatis ipsius praedii nunc ingerere nolentes, praenominati Nobiles de Nádudvar super usu possessioneque et fruitione eiusdem iuxta praescriptorum testium eorum attestationem, atque propriam ipsorum Cumanorum Regiorum recognitionem per Nos sibi ipsis Iuris medelam postularunt elargiri.

Sane quia Nos saepe nominatum praedium Zentagotha, eiusque territorium, demta illa particula terrarum, quae superioribus annis virtute praetactarum litterarum antefati condam Dni Uladislai Regis compositionalium, pariter et Metalium ad praescriptam Possessionem Ladán de praedio ipso distracta, et applicata dignoscitur, vivente eodem condam Dno Uladislao Rege, et expost quoque ad haec usque tempora, prenarratos Nobiles de Nádudvar, consequenterque Colonos et Inhabitatores eiusdem oppidi Nádudvar cum praenotatis Cumanis de Aszonyszállása, et aliorum vicinorum descensuum Cumanorum indifferenter et unanimiter, saepenumero tamen litigiose, aliquando scilicet magis aliquando minus crebro etiam una partium alteram, et e contra de illo penitus excludere ...... realiter possedisse, usosque exstitisse, et modo quoque pecorum et pecudum custodia, et foenorum falcatura, agrorum etiam cultura, possidere, fruique et gubernare, tum ex praenarratorum testium fassione, tum vero praedictorum Cumanorum propria recognitione, et aliis ex rei et usus ipsius evidentia, atque ..... comperimus manifeste.

Ideo una primum cum praenotatis Magistris Stephano de 752Verbőcz, ac Joanne Ellyevelgy, nec non Michaele Kenderesy. Georgio Derencsény Juratis Assessoribus Sedis Judriae praefati Domini nostri Regis, item Rdo Dno Francisco de Peren electo et confirmato Ecclesiae Varadiensis in facie dicti praedii nobiscum pariter constituto, deliberatione praehabita, nolentes partes praenotatas per amplius in discussionis et contentionis ..... relinquere, sed easdem ad pacis amoenitatem cupientes reducere, ut quolibet illarum suam portionem agnocentes ab alterius offensione se praeservare sciat, atque noscat, territorium ipsius praedii Zentagotha praenarratum, in quantum videlicet praemanibus Partium antedictarum modo existere dignoscitur, et cuius metas memoratus condam Stephanus Ermény, regnante adhuc antefato condam Dno Mathia Rege, incipiendo: a loco Ecclesiae eiusdem praedii in monticulo seu colle satis eminente, iuxta aquam Hortobágy existente sita ad collem Disznóshalom apellatum, inde ad monticulum Echehalma dictum, inde vero ad duos colles Darvas laponyagh, et Darvashalom nominatos, inde autem ad terminos et metas praedicti oppidi Nádudvar protendi limitasse, referentibus plerisque testibus praenotatis agnovimus, in duas partes distribuendas, metalique sequestratione separandas duximus.

Praenarratum itaque locum Ecclesiae ipsius praedii, ubi tres possessiones, scilicet Ladán, Asszonyszállása et Nádudvar metaliter iunguntur, prima et principali pro meta relinquentes, subtus eundem locum inter septemtrionem et orientem reflexive, praecise tamen et directe ad praescriptum monticulum Darvashalom respicientes penes quandam viam, qua directe de oppido Nádudvar itur ad possessiones Aszonyszállása et Vizállás unam metam terream, inde eadem plaga servata, sed paulisper ed aquilonem, versus scilicet ipsum monticulum Darvashalom recte divertendo et non longe procedendo in planitie iterum unam metam terream, dein ulterius pergendo, sed iterum eadem plaga semper continuata penes pratum Zágor réthe nuncupatum, a parte scilicet praedii Zentagotha in terra Zeék vocata unam metam de terra; abhinc amplius progrediendo, pertranseundoque praedictum pratum Zágor réthe satis arundinosum, ubi in fine cuiusdam alterius prati Disznósréth vocati, a parte dicti oppidi Nádudvar inter prata unam metam ex terra; dein semper servata praescripta plaga eundo in competenti spatio, saliendoque viam Althaloth apellatam, quae de possessione Orgondazentmiklos ducit ad Nádudvar, penes quam unam metam de terra; deinde semper in bono spatio, qua directe ad plagam praescriptam per loca pratosa pergendo, pertransitaque via, quae de praedicto oppido Nádudvar vadit ad possessionem Kápolnás, ubi unam metam terream; inde observata praedicta plaga penes Zambokos réthe consimiliter unam metam ex terra; deinde semper servata eadem plaga, amplius procedendo, veniendoque 753ad latus cuiusdam loci Darvasér dicti, ubi unam, metam terream erigere, accumulareque et aggregare fecimus; inde directe ad saepedictum monticulum Darvashalom veniendo, eundem monticulum pro meta reliquimus, et ibi distinctionem metalem ipsius praedii Zentagotha inter praedictos nobiles de Nádudvar et Cumanos regios de Aszonyszállása terminare fecimus, universas terras arabiles cultas et incultas, praeterea foenilia, prata et cuncta pascua, simul cum medietate aquae Hortobágy praenotatae, intra praenarratas inclusiones metales, a parte praedicti Nádudvar adjacentes et existentes, eidem oppido, consequenterque colonis et inhabitatoribus suis: a parte vero praescriptae possessionis Aszonyszállása existentes et habitae, eidem possessioni, Cumanisque in eadem residentibus, ad utendum et fruendum, relinquendum et committendum, super haereditate et perpetuitate earundem, et eorundem unicuique Partium. si quae voluerit contra alteram, ordine processuque iuris agendi liberam tribuentes et concedentes facultatem. Hoc per expressum declarando, quod licet per annotatam distinctionem metalem praedicti Cumani Regii aquam Hortobágy praenarratam, intra terminos eiusdem praedii attingere nequeant, propter contiguam tamen eorum vicinitatem damnarum occasionem e medio tollere volentes, pecudes, iumenta et pecora ipsorum cuiuscunque generis existant, in eadem aqua Hortobágy adaquandi, potandique, non tamen depiscandi liberam et plenariam eisdem cencessimus authoritatem, imo relinquimus et committimus, tribuimusque et concedimus praemissa regia simul et nostra Judria authoritatibus, iureque et justitia mediante. In cuius rei memoriam et firmitatem, praesentes litteras nostras privilegiales partibus praenarratis duximus concedendas. Datum in Kenderes in crastino festi B. Fabiani et Sebastiani Martyrum, quarto scilicet die termini praenotati Anno Domini 1521.

Lásd Karczag városának és Madaras helységnek Haller familia elleni határperében lévő egyszerű másolatot – karczagi levéltár Capsa C. Fasc. 3. Nr. 7. Hiteles másolatban budai kamarai leltárban N. R. A. Fasc. 1334, Nr. 35.

Ezen oklevélnek eredetijét illetőleg a magy. nemzeti muzeumban őrzött Kállay levéltár „Regestrum Seculi 1500“-ban Appendix num. 6. következő bejegyzés találtatik: „Expeditio quaedam Curiae Regiae contineus transactionem ratione differentiarum metalium inter Oppidum Nádudvar ac possessiones Ladan, Asszonyszállása et praedium Zentagota inter Dominos terrestres emanatum iuxta Mandatum Palatinale Delegatorium peractam 1521. NB. Cum charta expeditionis huius valde detrita sit, sensus perfectus extrahi nequil.

Azonban ezen oklevél a Kállay levéltár átadott darabjai között fel nem található.

754253.

1521. Febr. 25. Buda. Báthori István nádor, a Kenderes, Kakat és Turgonypéterszállása között régóta fenálló határvillongási ügyet elintézi.

3-ik hasonló határjárási oklevél, mely az elsővel szóról-szóra egyez e szavakig:

.... in nosmet ipsos levandam duximus. Assumtis itaque nobiscum Venerabili ac Magnifico domino Mathia de Barath Priore Auranae et Provisore dicti castri Budensis, nec non Stephano de Verböcz personalis Presentiae ipsius domini nostri Regis Locumtenente, ac Joanne de Ellyewelgh Protonotario nostro, porro Georgio de Derenchen sedis judiciariae jurato Assessore, praeterea Magistro Alberto de Nadasd directore causarum eiusdem domini nostri regis, dum feria secunda in festo scilicet beati Agnetis virginis et Martyris proxime praeterito ad facies possessionis Egregii Michaelis Kenderesy de Gyal Kenderes appellatae in Cottu Pesthiensi existentis habitae consequenterque territorium inter eandem possessionem ac descensus Cumanorum regiorum Kakath et Thurgony peterzallasa nominatos adjacentes hactenus partes inter easdem contentiose tenti atque possessi, vicinis et cometaneis earundem nobilibus scilicet et ignobilibus ac conprovincialibus pariter per praedictas partes illuc adductis et aggregatis; memorato etiam Michaele Kenderesy personaliter ac una praeterea regalibus et conterminis partibus Paulo Seres, Elia Bvenchi, Mathia Chazay ac Alberto Thwzgi et Osvaldo Thepse in Kakath, ac Joanne de Maryalaka, altero Johanne Marko, Emeriko Zakal et Stephano Bewlder Cumanis scilicet regiis praedictis in Thurgonpetherzallasa residentibus ipsorum ac caeterorum Comanorum in eisdem possessionibus commorantium nominibus et personis praesentibus, ab alia presentibus cum annotatis Mathia de Barath priore et provisore nec non Magistris Stephano Werbewtzy Locumtenente, ac Johanne de Ellyewelg nostro et Stephano Hentzelffy Judice Curiae dictae regiae et Prothonotariis. Item Georgio de Derenchen et Magistro Alberto de Nádasd directore causarum eiusdem domini nostri regis per prefatum Dominum regem nobiscum ad id pariter missis et destinatis plenaria cum authoritate Suae Mattis nobis in hac parte per eandem data et attributa personaliter venissemus, et idem territorium praetactae possessionis Kenderes quantum ad usum ejusdem undique circum spexissemus, plurimos deinde testes licet ut in plurimum ignobiles honestae tamen famae et bonae conditionis homines per praedictas partes nostrum judiciarium in conspectum exinde adductos, strictissimo 755suo juramento super praenotato usu et fruitione ac possessione ac gubernatione praetacti territorii antedicti – possessionis Kenderes requisitos et examinatos habuissemus et tandem per eorundem testium fassionibus et attestationibus idem territorium contentiosum saepe numero per dictas partes contentiose usum et possessum fuisse, totaliter tamen et ex integro ad predictam possessionem Kenderes pertinere ac intra metas eiusdem existere et adjacere comperimus manifeste. Quibus sic habitis, quamvis praetacti Comani in dictis possessionibus Kakath et Turgonypetherzallasa residentes antedictum territorium contentiosum ad praetitulatas possessiones regias pertinere declaraverint, nullo tamen documento probabili hujusmodi ipsorum allegationes comprobare poterant. Quia tamen de usu dumtaxat et fruitione, non autem de hereditate et perpetuitate praedicti territorii differentia praemissa verti dinoscebatur. Ideo Nos ad discussionem et decisionem haereditatis ipsius territorii contentiosi nunc ingerere nolentes, praenominatus Michael Kenderesy super usu possessioneque et fruitione eiusdem terretorii iuxta praescriptorum testium fassiones et attestationes per Nos in promissis juris medellam postularet elargiri. Sana igitur primum cum praenominatis magistris Stephano Werbewtzy locumtenente, ac Johanne Ellyewelghy protonotario nostro et Georgio Derencheny nobiscum in discussione praemissarum differentiarum existentium deliberatione praehabita, nolentes partes praenotatas, amplius in dissessionis et contentionis naufragio relinquere, sed easdem ad pacis amoenitatem cupientes reducere, ut quaelibet illarum suam portionem agnoscens ab alterius offensione se praeservare sciat atque noscat, territorium ipsius possessionis Kenderes a praetactis descensibus Comanorum Regie Mattis iuxta praedictorum testium per praedictas partes adductorum fassiones duximus separandum, metaliumque consignatione sequestrandum. Primo et principaliter in quodam loco Naghthelek appellato fere ad septemtrionem collateraliter tamen adjacens penes viam ad stragnum Nagh-Reeth ducentem, ubi unam metam terream per quondam Stephanum Ermeny erectam invenientes, quam renovare fecimus. Abhinc versus orientem divertens et paludem Kysreeth pertranseundo, in quadam insula Kyszygeth vocata, secus stagnum Nagh Reeth praedictum aliam metam terream ex novo cumulare; deinde servata eadem plaga venientes ad aliam insulam Thewysseszygeth apellatam, quam communi usui partium relihnquimus. Unde procedendo per magnum spatium ad colliculum longum Rawazlywk nuncupatum, et ibidem reambulationes metales praetactarum possessionum Kenderes et Kakath atque possessionis Kolbaz terminantur; praetacta colle Rawazlywk Comanis relicta, ea tamen sub conditione, ut infra ipsam collem Rawazlywk et circum terminos eiusdem collis pecudes et pecora ac equi et equaces nobilium et colonorum de Kenderes 756libere semper pascantur nec easdem in eadem Comani regii impediendi habeant facultatem. Inde reflectendo meridiem versus et per bonum spatium pergendo venientes ad quendam locum insularum Fatthywzygeth apellatum, ubi metam quandam alias per praelibatum condam Stephanum Ermeny erectam reperientes renovare. Abinde flectendo occidentem versus et paludem Rawazlywkere nominatam pertranseundo, veniendoque ad colliculum parvum Hayonywgalom nominatum, quem pro meta relinquens, per arundineta et stagna Nagh Reeth nuncupata transeundo pervenientes, ad locum Ferthew denominatum, ubi metam antiquam alias per antefatum condam Stephanum Ermeny erectam et per aquam deletam renovare. Abhinc ad plagam occidentalem divertentes perveniendo ad quandam planitiem, ubi inter terras arabiles aliam metam terream ex novo erigere, deinde amplius procedendo venientes ad terras peraratas et ibidem alteram metam cursualem ex terra confodi. Unde ad monticulum longum Hozywhath dictum accedentes, ubi penes viam, quae de possessione Kenderes praetacta ad oppidum Thwr ducit, aliam metam antiquam bene apparentem per ipsum condam Stephanum Ermeny tumulatam reperientes, quam renovare, deinde venientes ad locum Welghath nuncupatum, ubi secus viam a parte saepefatae possessionis Kenderes ad jaetum lapidis unam metam antiquam renovare, erigere atque aggregare et accumulare fecimus; et ibidem distinctiones metales inter praefatum Michaelem Kenderessy ac Comanos regios terminavimus; universas terras arabiles cultas et incultas preterea foenilia paludes, stagna, arundineta ac prata et cuncta territoria pascualia intra praenarratas inclusiones metales a parte praedictae possessionis Kenderes adiacentia et existentia eidem possessioni, consequenter colonis et inhabitatoribus suis, a parte vero praescriptarum possessionum Kakath et Thurggonpetherzallasa ac Kolbaz existentia et habita eisdem possessionibus Comanisque in eisdem residentibus ad utendum et fruendum reliquimus et divisimus. Super haereditate autem et perpetuitate earundem et eorundem unicuique partium si quae voluerit contra alteram, ordine processuque juris agendi liberam tribuentes et concedentes facultatem. Imo reliquimus et comisimus tribuimusque et concedimus, praemissa regia simul et nostra Judiciaria auctoritatibus jureque et justitia mediante. In cuius rei memoriam et firmitatem praesentes litteras nostras privilegiales pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas partibus praenarratis duximus concedendas. Datum Buda feria secunda proxima post festum Beati Mathiae Apostoli anno domini millesimo quingentesimo vigesimo primo.

A budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 258. Nr. 34. alatt lévő hártyán irt eredetiről fehér-zöld-piros vastag selyem-zsinóron viasz boritékba, vörös viaszba nyomott meglehetős ép függő pecséttel.

757254.

1522. Jun. 10. Buda. II. Lajos király előtt hegyesi Layos Mihály Hegyes községbeli három jobbágytelket Kenderesy Mihálynak örök joggal átvallja.

Nos Lodovicus Dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nobilis Michael filius condam Gregory Layos de Heghyes onera et quelibet gravamina puellarum Katherine et Cristine filiarum ac aliorum cunctorum fratrum proximorum et consangvineorum suorum super se assumpmendo, coram nostra personali presentia personaliter constitutus, sponte et libere confessus est in hunc modum: Quomodo ipse digna ..... consideratione pensatis, perspicatisque meditatione recensitis multimodis illis favoribus et sinceris complacentiis fidelis nostri Egregii Michaelis Kenderesy de Gyal, quibus sibi idem Michael Kenderesy in diversis rebus et negociis suis expediendis prompta semper sollicitudine et integerrima constantia non solum adesse, verum etiam prodeste curasset. Tum igitur horum intuitu, tum vero pro illis quadraginta et duobus florenis auri, quos prefatus Michael Layos a prenotato Mihaele Kenderesy ad nonnullorum negotiorum suorum expeditionem successive levasset et recepisset, tres sessiones suos Jobagionales, duas scilicet populosas, in quarum una Fabianus Zyl, et in secunda Andreas Chapo dicti residerent, et terciam desertam in portione sua possessionaria in possessione Heghyes predicta in Comitatu Hewesiensi existente habitas, alias erga manus prefati Michaelis Kenderesy titulo pignoris habitas; simulcum cunctis ipsarum vtilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, aquis, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis, et eorum locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum ipsarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus prefato Michaeli Kenderesy suisque heredibus et posteritatibus universis dedisset, donasset, contulissetque et ascripsisset, imo dedit, donavit, contulitque et ascripsit coram nostra personali presentia prenotata iure perpetuo et irrevocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam, nullum ius nullamve iuris et dominii proprietatem idem Michael Layos sibi et suis heredibus in eisdem tribus sessionibus suis Jobbagionalibus amplius reservando; sed totum et omne ius suum omnemque iuris et dominii proprietatem, quod et quam ipse in eisdem tribus sessionibus suis 758Jobagionalibus pronunc fuisset, aut se et suos heredes etiam in futurum quomodolibet habere et posteritates universos transtulisset pleno iure atque cum effectu. Assumendo nihilominus memoratus Michael Layos oneribus sub premissis in se levatis, annotatum Michaelem Kenderesy suosque heredes et posteritates universos in pacifico dominio earundem trium sessionum Jobbagionalium contra quoslibet legitimos impetitores causidicos et actores tueri, protegere, et conservare propriis suis laboribus et expensis harum nostrarum pendentis et autentici sigilli nostri juridici munimine roboratarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Bude in profesto beati Barnabe Apostoli anno domini millesimo quingentesimo vigesimo secundo Coram magistro Nicolao Myzey Ptnot.

A budai kamarai levéltárban N. R. A. Fasc. 482. Nr. 11. alatt hártyán irt s fekete-vörös-sárga selyemzsinóron függő pecséttel ellátott ép eredetiről.

255.

1523. April 3. Olmütz. II. Lajos király Báthori István nádornak meghagyja, hogy Hegyes iránt teljesített s a kolbászszéki kúnokra sérelmes határjárási intézkedés végrehajtását hazaérkeztéig függeszsze fel.

Ludovicus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Fideli nostro Spectabili et Magnifico Stephano de Bathor Comiti Themesiensi, dicti Regni nostri Hungarie Palatino ac Locumtenti et Capitaneo nostro generali etc. salutem et graciam. Expositum est Matti nre pro parte providorum Comanorum nostrorum Sedis Kolbazzeek; qualiter vos in causa ratione nonnullorum actuum potenciariorum contra eos mota, sentenciam juribus ipsorum nimis onerosam et preiudiciosam pro egregio Michaele Kenderessy et fratribus Heremitis ordinis sancti Pauli tulissetis; quod existimatur sequutum minime fuisse, si iura sua debito modo defendere et dirigere potuissent aut scivissent. Supplicatum est Maiestati nostre, ut in huiusmodi causa novum judicium concedere, idque in nostrum reditum iamiam futurum ... dignaremur. Cum autem de consvetudine judiciaria predicti regni nostri Hungarie adminus semet in qualibet causa novum judicium petentibus denegari non debeat, exaudita supplicacione ista, volumus et fidelitati vestre mandamus, quatenus intra predictum reditum nostrum predictam sentenciam vestram suspendere, neque ad instanciam partis adversarie ipsos exponentes vigore huiusmodi 759sentencie vel in personis vel in rebus eorum impedire debeatis, neque aliquo damno affici permittatis; post reditum autem nostrum in causa predicta facto novo iudicio debitum finem fieri curabimus, ita ut iniuria nulli fiat. Secus ne feceritis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum in civitate nostra Olomucensi in die parasceves anno domini millesimo quingentesimo vigesimo tercio. Ludovicus rex manu pria.

A budai kamarai levéltárban M. O. D. L. 1523. papiron irt eredetiről, alján papirba nyomott nagy pecséttel.

256.

1524. Buda. Lajos király gyali Kenderessy Mihály, hegyesi Andarkó János, apanagyfalvi Apafy Miklós és hegyesi Lajos György közötti peres kérdést elintézi.

Budai kamarai levéltár N. R. A. Fasc. 481. Nr. 72. papiron irt eredetiről, pecséttel.

257.[8]

1526–27. Pest-Pilis és Solt megyék kapuszám összeirása 1526_ _ _ 27 évből.

No. 47 Regestrum Comitatuum... Pestiensis, Pilisiensis et Zoltiensis super etc. anno 1526 et 27o.

Comitatus Pestiensis. Processus Egregii Domini Joannis Tassy Comitatus Pestiensis Turcis omnino subiectus.

Keöreös oppidum Magn. D. Joannes Homonay et Franciscus Katay portae 22.

Szabadszállás Cumanorum taxati pro custodibus sacrae Coronae fl. 24.

Kún-Szent-Miklós Cumanorum simili modo taxati ad fl. 24.

Comitatus Zoltiensis. Processus Egr. D. Danielis Balogh Comitatus Zoltensis Turcis omnino subiecti.

Patay ... Fokteö.

Országos levéltár, Generalis regni portarum Conscriptio Tom. LXI. p. 444.

760259.

1527. Nov. 9. Székesfehérvár. Ferdinánd a Kolbászszékhez tartozó Szentmárton községbeli Ötvös Gergelyt a fiait mindkét ágon nemességre emelvén, házukat s nemesi udvartelküket minden adózás és szolgálatok alól felmenti.

Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo Albaregali Sabbato proximo post festum Beati Emerici Ducis et Confessoris ad relationem Reverendi Domini Nicolai de Gerend Custodis Albensis, Secretarii Regiae Majestatis, ac ad supplicationem Magnifici Joannis Zalay Comitis Posoniensis datae sunt Litterae, quibus mediantibus Maiestas Sua Nobilem Gregorium Hethews de Zenthmarton, ac per eum Michaelem, Georgium, Joannem et Franciscum filios eiusdem ipsorumque haeredes et posteritates utriusque sexus universos nobilitavit, ac domum et Curiam eiusdem in praefata possessione Zenthmarton in Comitatu Zolnok exteriori, inter domos Plebani ab una, ac providi Georgii Kara ab alia partibus existentes habitas ad Sedem Comanorum Regalium Kolbas vocatam pertinentes ab omni solutione Contributionum suarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum, lucri Camerae, subsidiorum, taxarum, censuum et aliarum collectarum ac onere servitiorum, pro fidelibus suis servitiis exemit, libertavit et supportavit.

A budai kamarai levéltárban Liber Regius Donationum l. 25. lap.

260.

1533. Márcz. 13. Buda. János király a jászberényi és négyszállási lakosokat királyi vagy kormányzói irásbeli meghagyás nélkül kocsiknak kiállitásától felmenti.

Comissio propria domini Regis.

Joannes dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Fidelibus nostris circumspectis ac providis viris Judicibus et Juratis caeterisque quibuscunque in oppidis nostris Jaz-Berin et N...hzallas ac eorundem pertinentium ubilibet constitutis et commorantibus salutem et gratiam. Quoniam inte.... vos tam per servitores nostros regios, quam alios plerosque in ordinandis curribus levibus plerumque .... pregravari. Nolentes autem vos per quoscunque huiusmodi oneribus aftici: fidelitati igitur..... libet vestrum id annuimus per praesentes, ut a modo deinceps nemini unquam, sive servitores nostri sint. ... cunque, nisi superinde 761a Nobis, vel a Domino Gubernatore Regni huius nostri speciales..... rint litteras, currum levem dare teneamini. Praesentibus superinde pro vestra expeditione reser.... Budae feria quinta proxima post dominicam Invocavit. Anno domini millesimo quing..... ricesimo tertio.

Három hüvelyk átmérőjü vörös pecsétviaszba nyomott pecsétnek helye.

Jászberény városa leltárában Cap. sub. 28. Fasc. 15. alatti papirra irt eredetiről.

261.

1535. Jan. 13. Várad. János király meghagyja Fráter György kincstárnokának s a philisteusok más tisztjeinek, hogy ha a kir. philisteusoknál megjelennek, ezektől szokatlan követelést kicsikarni ne merészeljenek.

Közölte: Fejér. Cod. dipl. VIII. 3., 7. l.

262.

1535. Márcz. 7. Várad. János király Kolbász kúnszék kapitányának meghagyja, hogy madarasi Kún Mátyásnak e székben lakó rokonait nemesi szabadságuk ellenére semmi pénzfizetés és szolgálattételre ne kötelezzék.

.... atia Rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. Fidelibus nostris Prudentibus, et circumspectis universis. .... pitaneis Sedis nostre Cumanicalis: Kolbász: salutem, et gratiam. Ex supplicatione Fidelis nostri, Nobilis ... thie Kun de Madaras accepimus: Qualiter vos Fratres, et consangvineos suos, in ista sede commorantes, contra ... nobilitatis Libertatem, quam nos eisdem, pro Fidelibus servitiis eorundem, Sacre Regni nostri Hungarie ...... ronc, ac dein de Majestati nostre exhibitis, et impensis: concessimus tum ad solutionem censuum: tum vero ad alia ...lta servitia compelleretis, nos vero eam gratiam, et Favorem nostrum Regium, quo eos prosecuti ....mus: firmum, stabilemque esse volentes, Fidelitati vestre harum serie mandamus firmiter, aliud omnino .... oc habere nolentes, ut universos Fratres praefati Mathie Kun in dicta sede Kolbász, commorantes, contra ...tatem, per nos eisdem concessam, ad nullam omnino solutionem pecuniariam, aut servitiorum 762...cionem cogere, et compellere, aut eosdem propterea in personis, rebusque et Bonis eorundem quibusvis ...re, turbare, aut quovismodo damnificare nusquam, et nequaquam praesummatis, gratie nostre sub obtentu ... igitur nulla ratione feceritis, praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum Varadini.... Dominica Letare. Anno Domini Millesimo quingentesimo tricesimo quinto ....nnes Rex m. p. (L. S.)

Az egri országos levéltári hiteles jegyzőkönyvekből közli Zelenay Miklós.

263.

1535. Máj. 1. Buda. János király Borsóhalma helység földjét, melynek lakosai a háború terhei miatt Jászberénybe költöztek, az eddigi fizetések teljesitése mellett Jászberény városának birtokába adja.

Nos Joannes dei gratia rex Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Memoriae comendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis. Quod fideles nostri prudentes ac circumspecti Judex et Jurati caeterique cives ac Inhabitatores oppidi nostri Jazberyn per modum supplicationis medio quorundam concivium suorum Nobis significari curaverunt in hunc modum: Quod quia fideles nostri universi cives et Inhabitatores possessionis nostrae Borsohalma vocatae prope dictum oppidum nostrum existentis et habitae, considerantes temporis conditionem, quo armis sursum ac deorsum omnia miscerentur, et neque iniurias militarium huminum a quibus gravissimis iam saepe oppressionibus fuissent affecti, amplius tolerare volentes, quo magis saluti rebusque ipsorum consulere possint, velint sedibus et solitis eorundem residentiis ex dicta possessione nostra Borsohalma, in medium ipsorum civium nostrorum de Jazberyn, ut in tuto istic esse possint, se moraturos cum omnibus rebus et bonis eorundem contulissent; ut omnia territoria dictae possessionis nostrae ne propter carentiam inhabitatorum terrae ipsae penitus incultae, vepribus et dumis eccrescentibus occuparentur aliquamdiu eisdem civibus dicti oppidi nostri utentibus fruentibusque permittere dignaremur. Quorum nos supplicatione exauditae, territorium dictae possessionis nostrae, quae nuda et habitatoribus vacua omnique aedificio destituta esse perhibetur, simul cum cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis (demtis tamen foenetia nostris regalibus) silvis, nemoribus, montibus nec non vallibus, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et 763eorundem locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis ad dictam possessionem nostram iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, memoratis civibus et inhabitatoribus praefati oppidi nostri Jazberyn tamdiu videlicet donec et quousque dicta possessio nostra Borsohalma habitatoribus frequenter restitui poterit, ea nihilominus lege et conditione adiecta tenendam, utendam et possidendam dedimus et concessimus, ut iidem ..... cives dicti oppidi nostri Jazberyn universos illos census et akones quos vocant, ac alia servitia consveta quos et quae inhabitatores praefatae possessionis nostrae iure et cosvetudine Nobis hactenus solvissent et exhibuissent, Id totum in persona eorundem caetero quoque solvere et exhibere debeant et teneantur. Imo conditione sub praedicta eisdem civibus nostris damus et concedimus harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Budae in feso Beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum Anno domini millesitmo quingentesimo tricesimo quinto, Joannes rex manu ppria. (Igy leirva sajátkezüleg.)

Veres pecsét viaszba nyomott 3 hüvelyk átmérőjü pecsét helye. Jberény városi ltárban létező papirra irt eredetiről, melyen a szakadozottsága miatt olvashatlan helyek kipótoltattak az eredetinek egy XVII. századi egyszerű másolatáról, mely találtatik budai kamarai levéltár Fasc. 1565. No. 48.

264.

1535. Máj. 5. Bécs. Ferdinand király Kúnszentmárton községet a Radich-Bosyth hütlensége és kihalása következtében Vásárhelyi Gergelynek s nejének adományozza.

Donatio totalis possessionis Eghew pro Gregorio de Vásárhely et consorte sua.

Anno dni millesimo quingentesimo trigesimo quinto Viennae in vigilia Ascensionis eiusdem Dni datae sunt litterae manu regia subscriptae, quibus mediantibus Sua Majestas totales possessiones Eghew cum pertinentiis in Comitatu de Bekes, quae nobilis condam Antonii de eadem Eghew fuit, et Kwn Zenthmarton, quam Serenissimus quondam Ludovicus Rex .......... Suae Mattis felicis recordationis Egregio quondam Radich Bosyth Rasciano donaverat, in Cottu Zolnok exteriori existentem, quae tum per mortem et defectum seminis dictorum Antonii de Eghew et Radich Bosyth, tum vero, quod iidem partes Joannis Scepusiensis, sui et regni sui proscripti hostis ad mortem usque pertinaciter 764sequuti sunt, simul cum omni suo jure regio, si quod in praenominatis possessionibus haberet, praemissis, sicut praefertur, stantibus et se habentibus, Egregio Gregorio de Vásárhel et Dominae Annae de Mezewtharkán suae consorti, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis dedit, donavit et contulit salvo iure alieno.

A budai kamarai levéltárban Liber Regius Donationum I. 229. lap.

266.[9]

1536. Máj 2. Várad. János király jászberényi Barla Pált s testvéreit nemességre emelvén, ezeknek Jászberényben lévő házát s egy forint census után adni szokott földjeit minden adózás alól felmenti.

Nos Joannes dei gracia Rex Hungariae. ... Memoriae commendamus. Quod nos.... attentis et consideratis fidelitate, fideliumque servitiorum meritis fidelis nostri nobilis Pauli Barla de Jaazberen, quae ipse Sacrae primum huius regni nostri Hungariae coronae ac deinde Matti nostrae pro locorum et temporum diversitate iuxta suae possibilitatis exigentiam cum omni fidelitatis constantia exhibuit et impendit. ... Eundem igitur Paulum Barla, ac per eum Lucam similiter Barla et dominam Priscam parentes ejusdem, necnon Philippum, Franciscum et Demetrium fratres suos carnales ab omni rusticitatis et ignobilitatis statu, in quo iidem tanquam ab ingobilibus parentibus nati. extitissent, de gratia nostra speciali ... eximentes, ac cetui numeroque verorum nobilium dicti regni nostri ascribentes duximus et adnumeravimus .... et in signum hujusmodi nobilitationis nostrae domum eorundem in dicto oppido nostro Jaazberen in Comitatu Hevesiensi existente, habitam, simulcum ... terrarum arabilium fenetorumque post censum unius floreni assignari solitarum omnibus illis libertatibus, privilegiis praerogativisque et immunitatibus, quibus aliae domus et curiae nobilitares ... nobilium eiusdem regni nostri de iure et approbata consvetudine gaudent, nobilitantes, ac ab omni solucione censuum, taxarum et centributionum nostrarum ordinariarum et extraordinariarum subs... camere nostre in perpetuum eximendos, libertandosque duximus et supportandos ... Quocirca vobis fidelibus nostris modern .... Thesaurariis et Provisoribus Castri nostri Budensis, ipsorumque officialibus praesentibus videlicet et 765futuris, item Dicatoribus et exactoribus quorumcunque censuum, taxarumque et contributionum ... subsidiique et lucri Camerae nostrae, praeterea Comiti vel Vicecomiti et Judlium dicti Comitatus Hevesiensis harum serie mandamus firmissime. quatenus amodo diende annotatum Paulum Barla dictosque suos parentes, necnon ... fratres suos carnales haeredesque et posteritates eorundem utriusque sexus universos ad aliquam solutionem praemissorum censuum ... ratione dictae domus eorundem nobis solvendorum contra formam gratiosae nostrae exemtionis cogere et compellere, aut eosdem propterea in personis, rebusque et bonis ipsorum ... turbare aut damnificare ... praesummatis ... In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas dicto Paulo Barla ... duximus gratiose concedendas, Datum Varadini secundo die festi beatorum Philippi et Jacobi Apostolorum anno domini 1536. Joannes Rex manupria.

M. n. múzeumban lévő eredetiről hártyán.

267.

1536. Nov. 8. Pemflinger István kamarai praefectus Lerchenfelder Györgynek a pozsonyi harminczadosnak adott utasitása szerint, harminczadfizetés alá tartozó tárgyak ezek valának:

Ökör, ló, tehén, juhok, ökör- és bárány-bőrök, viasz, bor, méz, vizák-halak aliaeque res his similes.

Modus exigendae tricesimae:

De bove et equo uno . . . . . . .             d. 40

De una vacca . . . . . . . . . .             d. 30

De centum ovibus . . . . . . . .       fl. 2.

De centum bovinis cutibus . . . . .       fl. 2       d. 50.

De 100 pellibus agnellinis . . . .             d. 15.

De aliis pellibus agnellinis subtilioribus .       d. 10.

De uno centenario cere . . . . . .             d. 50.

De uno carrato vini fwadar dicto .       fl. 1       d. 50.

      horum medietas tantum in partem Regiae Maiestatis cedit hoc est . . .       d. 75.

De medio carrato . . . . . . . .       dimidium illius.

De vase autem illo, quod ternarium dicitur       fl. 1.

De medio ternario . . . . . . . .       dimidium.

De melle, et usonibus, piscibus, aliisque rebus, que educuntur de regno, ex singulo flor. valoris earum rerum den. 5.

Resolut. reg. I. lap. 14–15.

766268.

1537. Febr. 7. János király tanúvallatási parancsa jakabszállási Toman Gergely részére Honthos puszta faluhoz tartozó Honthosharasztja nevü puszta iránt.

De comissione domini Regis.

Joannes de gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Fidelibus nostris universis et singulis Egregiis et Nobilibus plebee etiam ac alterius cuiusvis condicionis et status hominibus ubivis in Comitatu Albensi constitutis et commorantibus salutem et graciam. Expositum est Majestati nostre in persona fidelis nostri nobilis Georgii Thomay de Jakabzalas, qualiter ipse exponens in facie cuiusdam predii litigiosi Honthosharazthya nominati in territorio possessionis Honthos nunc deserti in illo Comitatu Albensi existentis habiti contra nobilem Emericum Alagaz de eadem Jakabzalas, utrum videlicet illud predium litigiosum ad ipsam possessionem Honthos, aut ad possessionem Iwankatheleke similiter desertam ab antiquo pertineret, an non, medio vestri quandam attestationem seu communem inquisitionem in termino per ambas partes prefixo coram Judicibus arbitris de pari et unanimi voluntate ambarum partium delectis celebrari facere vellet et niteretur, Pro eo fidelitati vestre et vestrum cuilibet harum serie mandamus firmiter, quatenus dum et quando ... per dictum exponentem vel hominem suum cum praesentibus fueritis requisiti vel ...... vestrum fuerit requisitus illico sub onere sedecim marcarum gravis ponderis in generali decreto exinde inter cetera expresso super eos qui certitudinem .... recusarent Majestati nostre irremissibiliter exigendarum in presenciam dictorum Judicum arbitrium in facie predicti predii litigiosi constituendorum simul vel divisim personaliter accedere, ibique qualis vobis de premissis ad interrogata certitudo veritatis constat ad fidem vestram deo debitam fidelitatemque Nobis et Sacre Corone nostre observandam dicere, fatere et attestare modis omnibus debeatis et teneamini. Nec secus pena sub prescripta facere presumatis. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dat .... do die festi beate Dorothee virginis; anno domini mill....

Papiron irt s papirba nyomott nagy pecséttel ellátott eredetiről, kívül ujabb jegyzet ez oklevél keltét 1587-re teszi, a mi tévesztés; az eredeti elrongyolván, új papirra ragasztatott fel, s hihetően az ennek hátára irt 1537. olvastatott 1587-nek,

767269.

1537. Május 20. Várad. János király a fejérmegyei Solt székben fekvő hontosszéki kir. hét kún helységet, mig e helyett másutt kétszáz benépesített jobbágytelket adhat, hű szolgálataiért Sulyok Györgynek adományozza.

Nos Joannes dei gracia Rex Hungarie, Dalmacie, Croacie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes quibus expedit universis. Quod nos attentis et consideratis fidelitate et serviciis fidelium nostrorum reverendissimi in Christo Patris domini Georgy Swlyok de Lechke Episcopi Ecclesie Quinqueecclesiensis, ac Egregiorum Stephani et Blasy similiter Swlyok de eadem Lechke per eosdem sacre primum huius Regni nostri Hungarie Corone, ac deinde Maiestati nostre exhibita et impensis, totales possessiones nostras Cumanicales Honthorzek (igy) appellatas, Elewzallas, Karachonzallas, Wyzallas, Jakabzallasa, Sarosd, Kaythor et Percath nominats in Comitatu Albensi Sedis Solth habitas, simulcum cunctis suis vtilitatibus et pertinenciis quibuslibet terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, siluis, montibus, collibus, vallibus, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus, ad easdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus. Memoratis Georgio Swlyok Episcopo ac Stephano et Blasio Swlyok, ipsorumque Stephani et Blasy Swlyok heredibus et posteritatibus utriusque sexus universis dedimus, donavimus et contulimus, per eosdem tandiu donec eisdem Georgio Episcopo ac Stephano et Blasio Swlyok, eorundemque Stephani et Blasy Swlyok heredibus et posteritatibus utriusque sexus universis bona et jura possessionaria ad ducentas sessiones Jobagionales populosas se extendentes in hoc regno nostro Hungarie et partibus sibi subiectis in perpetuum dederimus, donaverimus e contulerimus, vel Successores nostri Reges dederint, donaverint et contulerint, tenendas, possidendas pariter et habendas, immo damus, donamus et conferimus. Assumendo nihilominus Nos eosdem Georgium Episcopum a Stephanum e Basyum Swlyok, earundemque Stephani et Blasy Swlyok heredes et posteritates utriusque sexus universos in pacifico et quieto dominio dictarum possessionum nostrorum Cumanicalium vel pretactorum bonorum et jurium possessionariarum in recompensum earundem possessionum Cumanicalium dandorum et donandorum contra quoslibet legittimos et illegittimos impetitores nostris proprys et Successorum nostrorum Regum Hungarie laboribus et expensis tueri, protegere et conservare, 768harum nostrarum vigore et testimonio litterarum. Datum Waradini in Sacro festo Pentecostes anno domini millesimo quingentesimo tricesimo septimo, regnorum vero nostrorum undecimo.

Joannes Rex Manu propria.

Kivülről egykorú irással: Az kwnsagon mel Jozagot adott volt János kyralj.

A magyar nemzeti múzeumban az Illésházy oklevelek közt lévő s papiron irt eredetiről, melynek alján papirral boritott veres viaszkba nyomott nagy pecsét látható.

270.

1537. Jul. 4. A székesfejérvári keresztesek konventje jelenti, hogy János király parancsára pécsi püspök Sulyok Györgyöt s testvéreit a nekik adományozott hontosszéki hét kún falu birtokába ellenmondás nélkül beigtatta.

Eredetije bőrhártyán néhai gróf Gyulai Lajos kolozsvári levéltárában; vörös, zöld és sárga selyem-zsinórral függő pecsétje teljesen ép.

Ezen pecsét közölve van Magyar tört. tár, II. kötet, 72. táblán, ez oklevél tartalma és zárszavai olvashatók u. o. 95. l.

Az oklevél teljesen megjelent: Koller Jos. Hist. Episc. Quinquae eccl. 1801. tom. V. p. 233–6. Kollerrel közölte Cornides D. gróf Teleky József titkára; közölte gróf Bethlen Elek Geschicht. Darst. d. deutsch. Ord. in Siebenbürgen, Wien 1831. cz. munkája 123. lapján, a kolozsvári ref. főiskola b. Szilágyi-féle gyüjteményéből.

271.

14–1702. Hantosszéki kún szállásokra vonatkozó oklevelek kivonata.

M. n. Muzeumban levő gróf Eszterházy Daniel levéltárában ily külnyomattal: Pro Dom. Com. Joanne Eszterházy, – belől ily czímmel: Regestrum litteralium instrumentorum Exc. ac Illustr. Familiam Eszterhazianam, signanter autem lineam Ill. Dom. Danielis Eszterházy concernentium ... anno 1747. lévő kéziratban.

242-ik lap. Regestrum Litterarum Praedia Jakabszállás, Sarosd, et Kiss Puszta nominata in Comitatu Albensi situata tangentia.

In Cista No. 6o notata. In Capsa vigesima. Fasciculo sub nro primo.

1517. Ad instantiam Emerici et Michaelis Toman filiorum Joannis, filii Nicolai, filii Jacobi Toman Cumanorum Sedis Hontos 769per Ludovicum Regem Hungariae litterae Compositionales C. Ladislai de Palócz Judicis Curiae et Benedicti de Turos Janitorum Magistri Mathiae Regis inter praedecessores Emerici et Michaelis Toman ab una, ac Bartholomaeum et Augustinum de Sarosd, Ujszállása, Bölle Pál zállása de anno 1744 (?) 1419. Item:

Sigismundi Regis Collationales pro praescriptis Confirmationales benigne extradatae respectu praediorum in Comitatu Albensi Jakabszállása, Sárosd et Kispuszta cum adnexo consensu regio.

1587.(?) Ad instantiam Georgii Tomaj de Jakabszállása extradat Joannes Rex Hungariae Petantale mandatum in Comitatu Albensi, ut quicunque per exponentem Toman, pro terminandis differentiis in dieta Jakabszállása requisiti fuerint, sub (olvashatlan) ferendo judicio exire teneantur.

1690. Michael Lesessics et Catharina Bottka consors ejus factam venditionem praediorum Jakabszállása, Sárosd et Kispuszta in Comitatu Albensi per Congenerationales suos Botkaianas Egr. Paulo Vörös confirmant.

1694. Elisabetha Botka de Széplak, Juliana Bottka de dicta Széplak, Petri Keresztes Conthoralis, Magdalena praeterea Francisci Dicskay coniux, praedia sua haereditaria in Comitatu Albensi habita Jakabszállása, Sárosd et Kispuszta titulo arendae ... Paulo Vörös Conthorali eiusdem Susannae Somody filioque Joanni Vörös pro 275 flor. adannos 20. tradunt, et legalem assumunt evictionem.

1696. 24. Juny. Elisabetha Nagy prius Stephani Bottka ... et post Francisci Töressy consors ... portionem suam in praediis Jakabszállása, Sárosd et Kis Puszta Paulo Vörös .... impignorat pro 10. annis in 150 flnis.

1699. Coram Capitulo Eccl. Jauriensis Petrus Keresztes in personis nobilium Julianae ... Magdalenae ... Catharinae .... et Elisabethae ... omnium Bottka, interposuit super eo soleunem protestationem, qualiter sub intellexisset, praedium Sarosd in Cottu Albensi habitum, quod ad praedictas foeminas Bottka, ut condescentes ex familia Toman jure haereditario spectant, actuque titulo pignoris prae manibus Pauli Vörös existens ... Generalis ... Heister a Sua Matte impetrasset ... eiusmodi impetrationi contradicit ....

1700. Coram Capitulo Eccl. Vesprimiensis Franciscus Diskay Magdalenae conjugis suae, Elisabethae Michaelis Kissfalusy relictae, Petrus Keresztes Julianae Conthorali suae, filiorum vero Sigismundi Botka de Széplak Plenipotentiarius ... totali et integra praedia ipsorum haereditaria in Comitatu Albensi situata Jakabszállása, Sárosd et Kispuszta, ac sub certa pecuniaria summa prae manibus Pauli Vörös existentia ... Comiti Francisco Eszterházy iure perpetuo .... pro 2000 flnis vendunt.

7701700. dic 8. aug. transigit C. Franc. Eszterházy cum Paulo et Johanne Vörös.

1701. Excontentat.

1702. Superinducitur consensus ... a Leopoldo rege. ....

1702. Statutio ... praesente Capit. Vesprim.

1408. (?) Nundinale privileguim pro Jakabszállás.[10]


[1] A Jazinorum szó előtt a tévedve irt Coman szó ki van törölve.

[2] Itt egy szó az eredetiből ki van vakarva és igy olvashatatlan.

[3] E pont értelme homályos, az 1343-ik évi eredeti oklevél még elő nem került; azt kell hinnünk, hogy az eredetiből ennek átiratásakor több szó tévedésből kimaradt.

[4] kimaradt: contulerunt.

[5] Ezen Chunaházi Jakab nevű kún ugyan ez évi Jun. 3-án a budai káptalan előtt bői Kántor Mihály és fiai Imrének és Istvánnak kenderesi birtokrészük felét 50 frtért 20 évre zálogba veszi. Gr. Károlyi család oklevéltára l., 533. l.

[6] A 186. számú oklevél nem volt feltalálható a szerző hátrahagyott kéziratai között; a 289. lapon tett jegyzés egyébiránt arra enged következtetni, hogy az 186. számú oklevél, ugyanazonos a 185. sz. alattival. A szövegben történt hivatkozások miatt az oklevelek számozását meg kellett tartani. Sz. F.

[7] Egy Sily = Szili Péter kún neve előfordul azon 29 darab hamis levelek között is, melyek mint jog és érvény nélküliek Verbőczy Htk. II. R. 14. czimében elősoroltatnak; hol a 67. §. igy szól: ismét némely kúnok számára, tudniillik Sily Péterére Ulászló király úr pecséte alatt, és Beseg (Bezeg) Mátééra Ersébet királyné asszony pecséte alatt, szabadságukról kiváltságilag készitett levelek.

[8] A szerző kéziratai között a 258. számú oklevél nem volt feltalálható. Sz. F.

[9] A 265. számú oklevél, szerző hátrahagyott kéziratai között nem volt feltalálható. Sz. F.

[10] A szövegben megjelölt egyéb okiratok a szerző hátrahagyott kéziratai közt feltalálhatók nem lévén, az okiratok gyüjteményét e számnál be kellett rekeszteni.                         Sz. F.